Aus und zu Fabri, Apologeticus
[1680 bis 1684 (?)]
Facsimile: Teilband C (pp. 2469–2950)
[1680 bis 1684 (?)]
[Praefatio] II. Vt
... nisi
[Honorati Fabri Pithanophilus. Dial. I. De opinione probabili.]
[p. 2] Antim[us]. ... at recte mones, nonnulla quibusdam hominibus probabilia videri, quae probabilia non sunt; ...
Antim. Aliud exemplum expectabam a perfecta contritione petitum, quam ad Sacramentum Poenitentiae necessariam esse, ante Concilium Tridentinum, probabiliter aliqui tenuerunt; haec tamen opinio post Concilium improbabilis, aut saltem minus probabilis restat, a quo definitum fuit, attritionem cum Sacramento ad purgandum animum sufficere: ...
Antim. ... nec enim praeteritorum temporum ratio habenda est, si praesentium vsus iisdem [opinionibus probabilibus] non suffragatur.
[p. 3] Pithanoph[ilus]. ... quid enim amabo antiqui habuere in doctrina morum et fidei, quod modo desideretur? Vis autoritatem Ecclesiae? eadem est, quae olim fuit Ecclesiae authoritas; Vis authoritatem Conciliorum? praeter antiqua Concilia, Tridentinum recens habemus, quod longe plura definiuit et statuit, in doctrina morum et fidei, quam reliqua simul omnia; quod enim spectat ad ritus Ecclesiasticos et disciplinam, nouis decretis et institutis parendum est: Vis Constitutiones Apostolicas et Pontificia iura? vt antiqua non spernimus, ita noua praeferimus, quibus supremi legislatoris voluntas fidelibus innotescit; ...
Antim. ... modo aliqua opinio in doctrina morum; ac proinde opinio moralis vere probabilis sit, eam quiuis sequi libere, et ad vsum reducere potest; ...
Antim. ... Opinio probabilis illa est, quae ex rationabili motiuo procedit, citra certitudinem: rationabile autem motiuum, vel fundamentum est, citra certitudinem, quod licet intellectum non rapiat, et vi quadam obiectiua assensum extorqueat, ad assensum tamen prudentem monet: prudens vero assensus est, quem si quis dederit, eum prudenter fecisse, sapientes homines iudicant.
Pithanoph. ... nam vel ex rationabili, legitimo, debito, graui fundamento [assensus] est, et haec est opinio vere probabilis; vel ex leui, et est improbabilis.
Antim. ... hinc modalis ista vera est, probabile est, hanc opinionem esse probabilem, haec vero falsa, certum est, hanc opinionem esse probabilem: duplex igitur est propositionum probabilium genus; aliud certo probabilium, aliud probabiliter probabilium.
Antim. Rationale fundamentum
[p. 4] Pithanoph. ... Doctoris grauis autoritas ratione, vt ipsi videtur, probabili freta, probabilem opinionem facit.
Antim. Non ita rem expedis, vt putas: si enim reliqui omnes refragentur, re scilicet ex professo ac sedulo discussa, vel inde firmum argumentum duco, rationem illam probabilem non esse, id est, ad prudentem assensum non sufficere; ...
[p. 5] Antim. ... antiquorum authoritatem, Theologorum scilicet, tum Scholasticorum, tum moralium magni reuera facio, in iis praesertim opinionibus, quas posteri vt exoletas non reiecerunt; ...
[p. 7] Pithanoph. ... illa propositio, quam certo, vis probabilem esse, est probabiliter certa.
Antim. Minime vero; nam de illa, quam certum est, esse probabilem, nego, quod certa sit; de illa autem, quae probabiliter certa est, assero, certam esse, sed idem simul negare et asserere non possum, igitur non est eadem vtriusque classis: ...
[p. 109] [Dial. VI. In quo reliqua huius auctoris in praemisso dialogo proposita eadem sinceritate refutantur.]
Antim. ... iam discussimus ea, quae [Baronius scripsit] contra me, et Stubrock. nam vterque in eadem naui nauigamus; ...
[p. 162] [Dial. VIII. In quo ea breuiter refutantur, quae Illustriss. D. Prosper Fagnanus contra auctores Societatis adduxit in suo tractatu, de opinione Probabili.]
Antim. ... soluam, seu retorquebo argumenta, citra conuitia et contumelias; falsata loca restituam; diluam imposturas nostris affictas auctoribus, at citra recriminationem; ...
[p. 163] Pithanoph. ... quaeritur, an sequi liceat quamcumque opinionem probabilem: subdit autem, doctrinam de libera electione opinionis probabilis nostris temporibus introductam esse, et nullum pro illa auctorem laudari, qui ante 100. annos scripserit; vnde vel ex hoc capite, doctrinam illam valde suspectam, nouam, et a consuetudine Ecclesiae exorbitantem esse dicit. Statum quaestionis mutauit Illustrissimus, nec enim hoc asserimus de quacumque probabili, nec probabiliter tantum probabilem, nec eam, quae videtur tantum aliquibus probabilis, licet probabilis reuera non sit, satis esse putamus ad recte operandum, certo ac vere probabiles dumtaxat admittimus; ... negamus item, nouam esse, et a centum annis dumtaxat ortam, quasi vero S. Leo, Albertus Magnus, Doctor Angelicus, Paludanus, S. Antoninus, Panormitanus, Syluester, Gerson, Lychetus, Pacificus, Angelus, Tabiensis, Pisanus, Ioan. Nider, aliique pro hac sententia in praemissis congressibus non semel laudati ante centum annos non scripserint; ...
Antim. ... sed vt sapientissime monuit Illustrissimus, num. 3. istorum factis potius, quam dictis standum esse putamus; id porro, quamuis alioquin grauissime, imo et acerrime contra nostros auctores dictum, Illustrissimo facile condonamus, cui reuera per summum nefas impositum fuit, negari a nobis, ad rectitudinem operationis moralis, requiri iudicium practicum, seu dictamen certum de honestate actionis; sed satis est probabile, vt habet n. 24. quod tamen nullo modo negamus; ...
Pithanoph. ... tuta enim certa est, vt patet ex terminis; conscientia porro nihil est aliud nisi dictamen rationis, seu iudicium practicum proximum et vltimum, quo, vsus talis, aut talis opinionis, prudens, licitus, honestus, iudicatur; exigunt igitur certitudinem, saltem moralem ipsius conscientiae; ...
[p. 164] Antim. ... haec diserta sunt Thomae Sanchez verba: vnde constat, haec ipsi
ab Illustrissimo imponi, quod nullam certitudinem in hoc admittat, et cum periculo
peccandi quemque licite operari posse: ... Quod autem Sanchez opinionem dumtaxat
certo probabilem admittat, patet ex iis, quae
[p. 188] [Dial. IX. In quo alia quae sequuntur eiusdem tractatus eodem modo refutantur.]
Antim. Eiusdem farinae est 23. quod prosequitur a num. 281. ad 285. quo scilicet probatio plenior absorbet oppositam minus plenam, igitur et probabilior minus probabilem, quid est hoc, absorbet? id est, superat, vincit, grauioribus motiuis nititur, ac proinde in foro contentioso Iudices eam sequi debent, idque ex officio; at vero in foro conscientiae non obligat, vt saepe diximus; cum enim pars minus probabilis etiam tuta sit, ad tutiorem materialiter non tenemur ex praecepto, sed inuitamur ex consilio.
Pithanoph. ... quale illud est, quod 25. fundamenti loco ab eo adducitur, num. 286. petitum scilicet ex decretis Capitulorum generalium, seu constitutionum Clericorum Regularium, quos Theatinos vocant, et redemptionis Captiuorum: nam I. iis decretis, hoc vnum dumtaxat statuitur, vt Superiorum disciplinarum professores opiniones probabiliores doceant atque defendant; quod iam forte citra omne decretum facere tenebantur. ...
[p. 188 sq.] Antim. Minus tamen ferendum est, quod num. 287. 26. fundamentum in Synodalibus instructionibus Illustrissimi Episcopi Vinciensis Antonij Godeau statuerit, in quibus vsus minus probabilis opinionis damnatur. Sed I. huiusmodi Synodales instructiones sunt absque die et consule, ac proinde vel hoc nomine suspectae. ... haec sane iniuriosa et contumeliosa in Ecclesiam huius temporis, vtpote quae talia errorum monstra dudum ferat et toleret: eadem prorsus Haeretici, Caluinus, Petrus Molinaeus, aliique Nouatores Ecclesiae huius temporis exprobrant: absit, vt piissimus Episcopus iis sese in hac parte coniungat; ...
[p. 189] Antim. Plenissime confutata fuerunt [verba Fagnani, 27. fundamentum, num. 289], sed confutatio multis de causis nondum in lucem edita est; edetur tamen aliquando, horribili procellae nonnihil cedendum fuit; ...
[p. 195 sq.] Pithanoph. ... quis enim nescit, seu potius quis non videt et palpat,
quanta in moribus a Concilio Trident. mutatio facta fuerit, quanta sit ab eo tempore, id est,
hoc vltimo saeculo morum restauratio, in clero, regularibus, immo et laicis hominibus,
quam
[p. 196] Antim. ... sed ad rem venio, et primo quidem loco, quod ad ieiunium spectat, aliam regulam sequi non possumus, nisi quam praesentis Ecclesiae vsus nobis statuit; ... caeterum nescio, an Canonistae austeriores sint in hoc genere quam Theologi; coenulam serotinam frustulo panis trium vnciarum et paucis nucibus vel amygdalis, quae vix vnciam adaequant, absoluimus; nescio an ij, qui nobis relaxatas ieiuniorum leges exprobrare non cessant, tam paucis contenti futuri sint; lepida historiola, quae huc apposite quadrat, mihi venit in mentem. Eminent. Cardinalis de Lugo, ipso die, quo solemni ritu Pontifex, initio quadragesimae, sacros cineres Cardinalium ceruicibus aspergit, paulo maturius in capellam, vt vocant, Palatij Quirinalis ad eum finem, contulerat sese, et dum simul cum aliis Eminent. Patribus, donec accederet Pontifex, colloqueretur, vnus ex iis eiusdem cum eo nationis, cuius tamen nomini parco, de Theologis nostris grauiter expostulare coepit, eo quod suis opinionibus, sacras ieiuniorum leges adeo relaxassent, et relaxarent indies; Eminent. de Lugo, vt comis et facetus erat, in hunc modum doctissimum aggressorem, quem summum Canonistam esse, ferebant, refutandum esse, duxit; ...
[p. 197] Pithanoph. ... hunc certe, qui cum nouiores appellasset huius opinionis
defensores nimirum Paludan. Durand. Gabriel. Antonin. etc. haec lepide addit,
si nouiores, inquit, hi appellantur, non scio, qui
[p. 197] Antim. ... quemadmodum ille, qui cytharam ex arte pulsat, licet incogitans pulsare videatur, cogitat tamen et pulsat ex arte, id est, cum recta ratione, licet absque actu reflexo, vt vocant; ita prorsus qui canit, aut recitat horas canonicas; nullus autem, opinor, ad huiusmodi actus reflexos illum obliget, qua enim lege, quo iure?
[p. 220] [Dial. XI. In quo vt nimius opinionum moralium rigor, ita mollior earundem laxitas temperatur.]
[p. 223] Rancat[us]. ... Quod ad te spectat, Diana, nullus opinor, te in omnibus laxiorem esse dicat; cum in multis iusto seuerior et durior esse videaris; nempe nisi mea me opinio fallit, in iis, quae sunt iuris naturalis, atque Diuini, forte paulo laxior es et mitior; durior vero et seuerior, in iis, quae humano iure praecipiuntur: nemo tamen propterea dicat, te magis timuisse homines, quam Deum; ...
[p. 230 sq.] Caram[uel]. ... Vrbanus VIII. cum iam oculis captus esses, te [Fagnane]
priuauit Correctoris, vt vocant, sanctae Poenitentiariae officio, illudque per diploma
Pontificium D. Annibali Albano contulit; quia scilicet Pius V. in sua Bulla decreuit,
vt Corrector sanctae Poenitentiariae, per se ipsum literas corrigat; tu vero post mortem
Vrbani, cum tibi faueret, Innocentius X. pro tua causa scripsisti, seu verius satis longam
scriptionem dictasti, hisce tuis commentariis insertam, in qua nobis persuadere conaris,
eum, qui per alium corrigit, per seipsum corrigere censendum esse: quis hoc amabo,
posita praedicta Bulla, non dico certum, sed magis, aut aeque probabile censeat? prolixum
[p. 231 sq.] Caram. Sustine, quaeso, mi Pater [Diana], cum iam mihi quam plurimae cursim opus illud euoluenti, occurrerint, v.g. quod dicit, moribundum ab excommunicato Sacerdote absolui non posse, omnesque S. Thomae sententias, responsiones item, et rationes certas esse, errorique minime obnoxias: prima est minus probabilis, eique Theologi fere omnes aduersantur, altera vero ridicula; quis enim Doctori Angelico attribuat, quod Concilio generali attribui non potest, cuius decreta in re morum et fidei licet de fide certa sint; rationes tamen incertas, de fide certas esse, nemo dixerit: ...
Caram. ... sic enim aliquos, alioquin innocentissimos homines mundus odit; quia forte, vt ait Paulus, serui Christi sunt; ...
Fagnan[i]. ... Crede mihi, [Caramuel,] nihil nisi Regularium sordes, rixas, et incredibilia flagitia audiuimus; quibus incommodis, vt obuiam iremus, nihil non tentauimus, nouis statutis atque decretis; ...
Caram. ... scio, [Fagnane,] quinam sint illi tui praestantissimi: quos, si per te mihi
liceret, facile appellarem, illum praesertim Illustrissimum et Reuerendissimum,
[p. 238] [Anonymus adversus Anonymum opusculum, in quo quinquaginta et tria oppositionum capita, contra Theologiam moralem Iesuitarum exponuntur et refutantur.]
[p. 277] [Cap. XXXIII. De pietate adversus virginem.]
... quis autem nescit, bona peccatorum opera, v.g. ieiunia, eleemosynas, aliaque huiusmodi, licet meritoria non sint, esse tamen impetratoria: erunt forte aliqua, quae si in rigore scholastico examinentur, forte inania censenda sint; sed nonnihil sanctae pietati concedendum et condonandum est; sunt sanctae quaedam stultitiae; piae quaedam, vt sic loquar, nugae; ...
[p. 287] [Confutatio Christiani Kortholti, et laruati cuiusdam Theophili, auctore Christiano Fabro Sebusiano.]
[p. 303] ... nullus vnquam Iesuita Valerianum Haereseos, vel alterius criminis accusauit, seu dicto, seu scripto; aliquid tantum prudentiae in eo Rosendallus desiderauit, qui Haereticis inter disputandum dederat; Primatum Romani Pontificis ex Sacro Textu, etiam solo, per illationem, probari non posse, quod reuera minus prudenter factum fuerat; nihil enim dandum est Haereticis, nisi quod argumentorum vi extorquent; ...
[p. 331] Damnas [Theophile Raynaud] praeterea generatim vniuersam Iesuitarum doctrinam, eorumque docendi methodum, vt perniciosam et inutilem reprobas; Iesuitas denique omnes ignaros esse contendis, et nullum modo inter illos doctrinam valere, paucis dumtaxat exceptis, quos etiam appellas, Kirkerum, scilicet, Ricciolum, Gregorium a sancto Vincentio, Morettum, Conradum, Schottum, Heintium, Cruxillam, Kirkofferum; ...
[p. 336] Vtinam admodum Reuerende, cum Iesuitis per integrum mensem, vel annum, eorumque more, viueres, iisdem scilicet legibus obstrictus, et illorum melius edoctus exemplo; mutares haud dubie tuam de illis sententiam, et non iam corruptos illorum mores detestari, sed Christianas ac religiosas virtutes, easque non ad speciem compositas, sed apprime et vere solidas mirari primum, tum deinde imitari, diuino fretus adiutorio, apud te statueres; ibi orationis ac rerum spiritualium studium, perennia charitatis officia, exquisitae mortificationis exempla, castitatem Angelicam, coecam oboedientiam, prudentem simplicitatem, consuetudinem ingenuam, perfectam, vt sic loquar, communitatis, seu communis rerum vsus obseruationem vigere, constat: ...
[p. 509] [De Attritione ex metu gehennae, auctore Maximiliano le Dent.]
[p. 511] [Cap. I. Proponitur doctrina Tridentini opposita doctrinae Lutheri.]
Lutherus sermone 2. de poenitentia, ita habet: ... Secundo paratur per intuitum et
contemplationem speciosissimae iustitiae, qua quis in pulchritudine et specie iustitiae
meditatus in eam ardescit et rapitur, incipitque cum Salomone fieri amator sapientiae,
cuius pulchritudinem viderat. Haec facit vere poenitentem, quia amore iustitiae id facit,
et hi sunt digni absolutione. In sequentibus dicit, quod virtutis species non sit intuenda
abstractiue, sed concretive, vt nempe intuearis homines qui tali virtute lucent. Vnde datur
intelligi, quod Lutherus solum requisierit amorem iustitiae creatae.
E contra Tridentinum sess. 14. cap. 4. illam vero contritionem imperfectam quae attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccati excludat cum spe veniae: declarat non solum non facere hominem hypocritam et magis peccatorem, verum etiam donum Dei esse, et Spiritus sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum mouentis, quo poenitens adiutus viam sibi ad iustitiam parat. Et quamuis sine Sacramento Poenitentiae per se ad iustificationem perducere peccatorem nequeat; tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Poenitentiae impetrandam disponit.
[p. 511 sq.] [Cap. II. Quid significetur per vocem Attritio.]
Quare iuxta hunc auctorem, vt sit veri nominis attritio, debet esse dolor de peccatis conceptus ex germana Dei super omnia dilectione tanquam motiuo, siue interim hoc sit motiuum adaequatum, siue tantum inadaequatum, simul nempe mouente metu gehennae.
... Haec, vt dixi, attritionis notio aliena est a communi reliquorum intellectu, qui per attritionem, seu contritionem imperfectam intelligunt dolorem peccatorum conceptum ex metu gehennae, spe praemij coelestis, etc. sine vllo Dei propter se dilecti amore. ... Nec aliter attritionem intellexerunt Ioannes a Daventria, Tilmannus Segebergensis, Paulus Cortesius, aliique Tridentino anteriores. ... Estius in 4. distinc. 16. §. 9. licet nolit dolorem ex metu gehennae sufficere in Sacramento, eum tamen statuit esse attritionem; cumque alteram enumerasset praeterea attritionis speciem, quae esset ex amore Dei remisso et imperfecto, postea sese corrigens addit: Caeterum postremi generis attritio vera contritio est, sufficiens sine Sacramento, quando huius susceptionem excludit necessitas.
[p. 513 sq.] [Cap. III. An timor gehennae solum possit retrahere a peccatis externis.]
Quaero denique a Patre Lupo quid causae sit, cur cum velit metum gehennae solum
manum ac membra cohibere; fateatur tamen etiam cohibere voluntatem ab actu, quo
efficaciter statueret opus externum exequi? Huius sane non aliam poterit rationem afferre,
quam quod stante tali actu, et oblata occasione exequendi, poneretur opus externum,
adeoque, et incurreretur malum, quod supponimus efficaciter timeri. Haec autem ratio
militat pro quouis peccato interno respectu gehennae, ergo, etc.
[p. 534] [Cap. VIII. An attritio concepta ex metu gehennae in Sacramento Poenitentiae iustificet.]
[p. 540] Quo loco agens [Paulus Cortesius in 4. dist. 3. pag. 88.] de dolore requisito
in Sacramento, nulla facta mentione amoris, solum meminit timoris iudicij. Vocat autem
contusionem, quia sic appellabant Anabaptistae, contra quos scribit.
[p. 541] At, inquit Auctor Quodlibeticae pag. 54. mentitus est Lutherus, dum asseruit, scholasticos docere, quod attritio seruilis sufficiat cum Sacramento. Prob. ass. quia alias mentitus esset Ioannes Morinus doctissimus et solertissimus indagator; hic enim asserit se neminem legisse qui id docuerit ante Melchiorem Canum, et Henricum quemdam Doctorem Salmanticensem.
Resp. omnino immerito et sine fundamento asseri Lutherum in hoc puncto fuisse mentitum, vt patet ex iam dictis.
[p. 542] [Cap. IX. Solutio eorum, quae proponuntur in quaestione Quodlibetica.]
[p. 545] Addo; non recte argui ab hominibus ad Deum. Quis enim Rex a subdito grauiter offensus, huic remittet, eumque in intimam amicitiam rursus admittet, si ille dixerit se amare Regem supra omnes homines?
[p. 551] [Cap. XI. Quae fuerit mens DD. huius Academiae de Attritione ex metu gehennae.]
[p. 552] Producit
[p. 559] [Cap. XII Quodnam sit discrimen Attritionem inter et Contritionem.]
[p. 560] Hunc proinde Tridentini locum non recte intellexit Estius in 4. distinct. 17. § 2. dum vult mentem Synodi esse, Contritionem charitate perfectam, quandoque dumtaxat, iustificare peccatorem ante actualem Sacramenti susceptionem: vnde censet non semper, imo nec ordinarie, sed raro admodum contingere, vt habens Contritionem, qualem dicto loco describit Tridentinum, iustificationem statim consequatur; hanc enim regulariter tunc primum obtineri, quando postea Sacramentum actu suscipitur. Haec Tridentini explicatio ab omnibus passim reiicitur, et merito; ... Et ex hoc loco Tridentini sincere intellecto putant omnes fideles, Contritionem quae oritur ex vera Dei super omnia dilectione, semper adferre remissionem praesentem peccatorum: Concilium enim pro eodem reputat, Contritionem esse charitate seu dilectione Dei perfectam, et reconciliare, licet neutrum sit de ratione omnis Contritionis, prout abstrahit a perfecta et imperfecta: ...
[p. 562] [Responsio ad Epistolam Familiarem Exim. P. Christiani Lupi ... in qua Attritionis cum Sacramento sufficientia magis stabilitur, confutatis iis, quae de nouo opponit. Auctore Maximiliano Le Dent.]
[p. 569] Sed cur in his [pag. 26. et pag. 48.] P. Lupus non meminit Conciliorum, sed
solos enumerat Apostolos, et SS. Patres? Credideram sane, me authenticos assignasse
huius veritatis natales,
[p. 584] Authori [....] coniungo Scholiastem Hugonem Matthoud, qui in obseruationibus ad Pullum, part. 5. cap. 31. ita scribit: Ex his verbis Authoris, et ex aliis ad cap. 13. supra relatis, liquido constat, Attritionem ex solo metu gehennae conceptam (de ea enim sic delineata hic tantum loquimur) vt veram Sacramenti partem, nec voce tenus, nec significato veteribus et Pullo coaetaneis Authoribus innotuisse: vt merito scripserit Lopez, illius opinionis parentes fuisse Melchiorem Canum, et Henricum quemdam Salmanticensem; ...
[p. 587] Ex catechismo Romano duo in rem praesentem P. Lupus pag. 22. adfert testimonia: ... Primum petitum est ex part. 2. cap. 5. num. 7. vbi sic habet: Postremo charitate corda nostra accenduntur, ex qua liberalis ille timor probis et ingenuis filiis dignus oritur; atque ita vnum illud veriti, ne qua in re Dei Maiestatem laedamus, peccandi consuetudinem omnino deserimus: hisce igitur quasi gradibus ad hanc praestantissimam poenitentiae virtutem peruenitur.