Series VI Band 4 · No. 438.
Aus und zu Bartholomaeus Carranza, Summa conciliorum
[1680 bis 1684 (?)]
[1680 bis 1684 (?)]
[p. 599 sq.] Concilium Lateranense secundum sub Innoc. III. Cap. 1. Omnes mortales
cum suis propriis corporibus resurgent, quae nunc gestant. Cap. 2. Rejicitur Abbas
Joachim, qui Petrum Lombardum haereticum dixerat, quod scripsisset in sententiis quaedam
summa res est pater filius et spiritus sanctus, et illa non est generans neque genita
nec procedens. Contra Joach. Abbas infert hinc secuturam quaternitatem manifeste protestans
quod nulla res est pater et filius et spiritus sanctus. At Concilium Lombardum
defendens ait: nos autem sacro et universali Concilio approbante credimus et confitemur,
quod una quaedam res est ..... quae veraciter est pater filius et spiritus sanctus tres simul
personae et sigillatim quaelibet illarum ..... quaelibet trium personarum est illa res, et illa
~~res non est generans neque genita neque procedens*,
positionem temere asserentem aut vertentem in dubium quod substantia animae rationalis seu intellectualis vere ac perfecte corporis humani non sit forma, velut erroneam ac veritati Catholicae inimicam fidei hoc sacro approbante Concilio reprobamus, definientes ..... quod quisquis deinceps ..... tenere pertinaciter praesumserit, quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter tanquam haereticus sit censendus. Clem. de summa Trin. et fid. Cathol.
*Quia quantum ad effectum baptismi in parvulis reperiuntur doctores quidam Theologi
opiniones contrarias habuisse quibusdam ex ipsis dicentibus per virtutem baptismi
parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri, aliis e contra asserentibus quod
et culpa eisdem in baptismo remittitur et virtutes ac informans gratia infunduntur quoad
habitum etsi non pro illo tempore quoad usum. Nos attendentes generalem efficaciam
mortis Christi quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis opinionem secundam
(quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et
virtutes), tanquam probabiliorem, et dictis sanctorum et doctorum modernorum Theologiae
magis consonam et concordem sacro approbante concilio duximus eligendam. Ex
eod. Concil. vid. in Clem. de summ. Trin. et fid. Cathol.
(+ Quaeri posset an hoc fit definitione tanquam de fide. +)
~~*[p. 619] In eod. Concilio dicitur: Si quis in illum errorem inciderit, ut pertinaciter affirmare praesumat exercere usuras non esse peccatum, decernimus eum velut haereticum puniendum. Cap. Sane Clem. de usuris.
*[p. 621] Concilium Constantiense dicit synodum potestatem immediate a Christo habere cui quilibet cujuscunque status vel dignitatis, etsi papalis existat obedire tenetur. (+ Haec mihi non videntur significare concilium esse supra papam, utique enim papa est membrum Ecclesiae Catholicae, eique debet obedire. Synodus autem intelligitur regulariter cum papa. +) Deinde intelligi poterat denuo de illa synodo et dubiis papis.
[p. 623] Concilium Constantiense damnat errores Wiclefi dicentis: [1.] Substantia panis materialis et vini materialis manent in sacramento altaris. [2.] Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem sacramento. [3.] Christus non est in eodem sacramento identice et realiter propria praesentia corporali. [24.] Fratres tenentur per labores manuum victum quaerere et non per mendicitatem. [27.] Omnia de necessitate absoluta eveniunt. [33.] Sylvester papa et Constantinus erraverunt Ecclesiam dotando (+ videntur patres concilio praesupposuisse in hoc articulo damnando donationem Constantini +).
[p. 647 sq.] In Concilio Florentino sub Eugenio definitur: Spiritum Sanctum a patre ex patre simul et filio tanquam ab uno principio unica spiratione procedere; filium esse secundum graecos quidem causam secundum latinos vero principium subsistentiae Spiritus S., sicut et patrem, et omnia quae patris sunt ipse pater unigenito filio suo gignendo dedit, praeter esse patrem.
Animas quae post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam quae post contracta peccati maculam vel in suis corporibus vel iisdem exutae corporibus sunt purgatae in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est; meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.
[p. 650 sq.] Est postea in decretis super unione Jacobinorum et Armeniorum. Per~~
~~Baptismum spiritualiter renascimur, per confirmationem augemur in gratia et roboramur
in fide, renati autem et roborati nutrimur divina Eucharistiae alimonia. Quod si per
peccatum aegritudinem incurrimus animae per poenitentiam spiritualiter sanaimur, spiritualiter
etiam et corporaliter (prout animae expedit) per extremam unctionem; per
ordinem vero Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter, per matrimonium corporaliter
augetur. Haec omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam
materia, verbis tanquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione
faciendi quod facit Ecclesia: quorum si aliquid desit non perficitur sacramentum.
Inter haec sacramenta tria sunt: Baptismum Confirmatio et ordo quae characterem id est
spirituale quoddam signum a caeteris distinctum imprimunt in anima indelebile, unde in
eadem persona non reiterantur. Breviter in illo Concilio Florentino multa alia fidei
dogmata Armenis explicantur.
[p. 660] Sub Sixto IV. anno 1490 quidam Petrus Oxomensis professor Theologiae Salmanticae docuit in libro confessionis scripto peccata mortalia quantum ad culpam et* *poenam alterius saeculi deleri per solam contritionem sine ordine ad claves. Confessionem de peccatis in specie esse ex statuto Ecclesiae universalis et non jure divino. Quod papa non potest alicui vivo indulgere poenam purgatorii. Quod sacramentum poenitentiae quoad collationem gratiae sacramentum naturae est. Has propositiones ArchiEpiscopus Toletanus in congregatione doctorum autore pontificis damnavit.
[p. 665] Concil. Lateranense 2. sub Leone X. sess. 8. 19 Xbris ann. 1513. Cum
diebus nostris nonnulli ausi sint dicere de natura animae rationalis quod mortalis sit, aut
unica in cunctis hominibus et alii temere philosophantes (secundum saltem philosophiam)
verum esse asseverant S. approbante Concilio damnamus et reprobamus omnes
asserentes animam intellectivam mortalem esse aut unicam in cunctis hominibus, et haec
in dubium vertentes. Cum illa non solum vere per se et essentialiter humani corporis
forma existat sicut in can. Clem. papae 5. in generali Viennensi Concilio edito continetur,
verum et immortalis, et pro corporum quibus infunditur multitudine multiplicabilis
et multiplicata et multiplicanda sit ..... Cumque verum vero minime contradicat, omnem
assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus et ut aliter
dogmatizare non liceat, districtius inhibemus, omnesque hujusmodi erroneis assertionibus
inhaerentes tanquam haereticos vitandos et puniendos fore decernimus. Insuper
omnibus et singulis philosophis in universalibus studiorum generalium et alibi publice
legentibus distincte praecipimus, ut cum philosophorum principia aut conclusiones in
quibus a recta via deviare noscuntur autoribus suis legerint seu explicaverint (quale hoc
de immortalitate animae aut unitate aut mundi aeternitate ac alia hujusmodi) teneantur
ejusdem veritatem religionis.