Series VI Band 4 · No. 430₁.
Auszug Mai 1677
AUSZUG
Maji 1677
P. Fridericus Spee e Soc. Jesu pauca sed praeclara ingenii sui monumenta reliquit. Scripsit Cautionem Criminalem de Processu contra Sagas, cui nomen suum praefigere ausus non est; ubi candide admodum ostendit quam stulta ac malitiose multa in hoc negotio gerantur. Sed divinus mihi plane visus est libellus ejus lingua Germanica scriptus, cui titulus est: Gülden-tugend-Kleinod, quem vellem in omnium Christianorum esse manibus. Multi habentur autores mysticae theologiae, sed an unquam quisquam tanta solidae pietatis specimina scripto dederit, nescio. Florida hic eloquentia et coeleste quiddam spirans, sententiae pulcherrimae, expressiones lucidae et naturales, inventiones ingeniosae et jucundae. Quod si delicatas poëseos Germanicae leges scivisset, quae tum primum natae sunt, et quidem inter Protestantes, ad Catholicos autem sero ac ne nunc quidem plane pervenere; posset libellus autoris nostri quem vocat Truz-Nachtigall, inter linguae nostrae ornamenta censeri. Sed ut ad solida revertar, mirifice affectus sum, quoties ea legi quae de natura et efficacia amoris Dei super omnia disseruit. Nescio enim an quisquam unquam autorum qui in populi usum scripsere rem tantam uno nostro autore excepto pro dignitate attigerit. Ostendit enim in quo vera consistat natura contritionis et Amoris Deo debiti, idque familiari sermone et ad commovendos homines apto. Viam quin etiam subindicat, per quam unusquisque ad contritionem pervenire possit, ne sibi imaginentur homines veram contritionem et actum amoris Dei super omnia esse rem ad quam post omnem conatum adhibitum non semper liceat pervenire. Quin imo clare edisserit, qui hunc amorem non habeat eum esse in statu mortalis peccati, ut scilicet tacite innueret (: nam totidem verbis efferre credo ausus non est :), attritionem solam etiam cum poenitentiae sacramento non sufficere ad remissionem peccati et justificationem: contra vulgarem Scholasticorum opinionem, nuper in Gallia recte impugnatam. Ut vero vis divini amoris magis elucesceret, haec sane praeclara habet: Si quis omnibus omnium peccatis oneratus esset, si omnes damnatorum atque daemonum in eum nequitiae confluxissent; jamque veniret super eum spiritus domini, et amorem Dei super omnia accenderet, dubium nullum est, quin ab illo ipso momento omnia ei peccata remitterentur, etiam antequam ea ulli sacerdoti fuisset confessus. Autores citat Gabrielem, Vegam, Navarrum. Addit hoc amplius, si ne cogitaret quidem de peccatis suis, atque ita neque veniam peteret, neque de commissis doleret tamen remitterentur. Quoniam vera poenitentia in actu supremi amoris potentia continetur.
Hoc est verum theologiae arcanae mysterium, quod nescio an quisquam (in Germania certe) praeter P. Spee populo propalare ausus sit, cum tamen nihil sit utilius, nihil efficacius, nihil necessarium magis.
Ait quidem etiam fidem et spem, esse ad salutem necessarias, sed satis ostendit eam se intelligere fidem, sine qua ea quam requirit Caritas amorque Dei subsistere non potest. Nimirum ait necesse esse, ut credat aliquis et esse Deum, et summe potentem, sapientem, bonum, perfectum, amore summo dignum esse. Alia omnia speciatim ne attingit quidem: ut innueret in his totam fidei salutiferae vim contineri. Equidem addit, peccata postea confitenda esse sacerdoti, quando primum id fieri potest, obedientiae causa: Item credenda esse quaecunque proponit Ecclesia Catholica. Sed hoc intelligendum est haud dubie de homine per quem non stat, quo minus id facere possit. Idque praeclare innuit autor noster, cum ait amorem Dei super omnia sine vera fide esse non posse. Cum manifestum sit posse aliquem amare Deum animitus velut summum Bonum, eique quantum ejus mens assequi potest, pronissima voluntate obsequi, etiamsi ne verbulum quidem audierit de Ecclesiae dogmatis, modo pertinacia et inobedientia absit, quae sane cum caritate stare non potest.