Series VI Band 4 · No. 422.
Excerpta ex Walenburgiorum libris
[1. Hälfte 1677 (?)]
[1. Hälfte 1677 (?)]
Excerpta ex Walenburgiorum libris
Tract. 1. Examen principiorum fidei.
Tenent Protestantes per modum principii solam scripturam sufficere ad probandos articulos fidei. (+ Quaeritur an si nullus alius extaret liber de religione Christiana, quam scriptura sacra, nec aliunde quicquam de ea sciri posset. Fingamus in aliquam Maris Africani insulam in qua homines Arabicam linguam intelligant ejici naufragio codicem scripturae sacrae arabica lingua scriptum. Tollunt librum incolae et cum caeteris spoliis in unum acervum conjiciunt. Noctu igne concepto omnia comburuntur, solo Codice salvo, attoniti ea re incolae librum avide legunt, et doctrinam ejus praeparatu mirati sequendam sibi constituunt, quaeritur an ex eo solo mediocri judicio ac diligentia sibi veram religionem quantum ad salutem satis est concinnare possent, mihi id verisimile admodum videtur. +)
Walenburch d. l. Commune Romanorum et Protestantium principium est, doctrinam *Christianorum primorum seculorum quae in libris sanctorum patrum et antiquorum Conciliorum reperitur esse incorruptam; saltem quoad articulos necessarios.* (+ Patres quasdam possunt habere opiniones cum Romana Ecclesia communes sed non ideo illa quae in Romana Ecclesia habes, quod scilicet Anathematismis Romana Ecclesia difficilem reddit unionem. +)
An articuli fidei debeant ex sententia Protestantium esse in scriptura ita ut non sit opus consequentiis. Affirmant Walenburgii.
Nisi Protestantes ex scriptura sacra probare possunt quis sit numerus articulorum fidei, non est eorum principium sufficiens. Non vero possunt, nam ea in re ipsi dissident inter se. Hoc argumentum ego non admitto. Sufficit aliquem credere articulum aliquem tametsi nesciat an sit necessarius.
Quomodo ullam controversiam catholicis movebunt legitime, nescientes an ob errorem necessarium ab iis recesserint.
Calviniani non possunt ostendere cur consensus inter ipsos et pontificios fundamentalior quam inter ipsos et Lutheranos.
Decretum synodi Nationalis Carentoniensis anno 1631. (Walenb. pag. 3.)
p. 4. Quaestio inter Protestantes et Pontificios an Ecclesia sit infallibilis [judex] controversiarum non tantum quoad articulos necessarios, id enim concedunt, inquit, Protestantes, et eo ipso totam causam nobis tradunt, sed an sit infallibilis judex ex dono *Spiritus Sancti, et promissione Christi sine ulla restrictione ad articulos sive omnibus necessarios sive non necessarios.*
De interpretatione scripturae per scripturam.
Confessio Helvetica posterior artic. 2. illam duntaxat scripturae interpretationem agnoscimus, quae cum regula fidei et charitatis congruit (+ regula fidei et charitatis, seu analogia fidei, quid? +).
An si in syllogismo una propositio sit fidei, altera rationis, conclusio sit theologica. Concedit Musaeus si propositio illa rationis sit absolute necessaria, seu metaphysice cert [bricht ab]