Series VI Band 4 · No. 409₂.

Zweite Fassung

Latin

ZWEITE FASSUNG Rationale fidei Catholicae De Deo uno

1) Deus est Substantia perfectissima.

Cui scilicet attribui possunt omnes perfectiones et de qua negari debent omnes imperfectiones. Quaecunque enim perfectiones in aliis rebus intelliguntur formaliter, Deo attribuuntur eminenter, id scilicet cavendo ut ab omni imperfectione purgata concipiantur. Est autem perfectio nihil aliud quam attributum, quod nullam involvit limitationem, ut esse, agere, vivere, scire, posse: Quibus additur in Creaturis limitatio, unde resultat: fieri, pati, mori, ignota discere, impediri. Itaque ista de Deo pronuntiari non possunt, priora possunt, modo absolutissime intelligantur, ita ut essentia ejus sit maxime ampla, et independens, actio ejus ita universalis ut omnia ab ipso dependeant; vita ejus aeternitas; cognitio ejus, omniscientia; vis ejus omnipotentia. Hanc Dei notionem et philosophis veteribus sublimitate cogitationum illustribus, et toti Ecclesiae Catholicae esse receptam constat, nec dissentiunt Protestantes. Soli Sociniani et quidam Remonstrantes (: quos inter notus est Conradus Vorstius illaudabili libro edito de Deo :) Deum quendam finibus circumscriptum sibi fingunt, multaque de eo pronuntiant, summo ejus numine indigna, quod scilicet immersi rerum finitarum considerationi, sublimes illos conceptus non caperent, atque ideo pro impossibilibus haberent. Sed sciendum est semper conceptum absolutum esse priorem et simpliciorem limitato, unde sequitur illis, qui mente a sensibus avocata aeternas veritates contemplantur, conceptum Dei manifestum esse, etsi non magis imaginatione et sensibus percipi possit, quam color audiri vel sonus gustari.

2) Deus existit.

Demonstratur tum a priori tum a posteriori. A priori quidem seu ex Dei essentia sive possibilitate: hoc est ex ipso conceptu Entis perfectissimi. Deus enim est qui nihil perfectionis non habet. Jam et existentia perfectio est, nam utique perfectius est Ens a se seu cujus essentia existentiam involvit, seu quod est Ens necessarium, quam quod est tantum contingens. Quodsi autem Dei conceptus seu essentia involvit existentiam, utique existentia de Deo poterit praedicari. Hoc argumentum primus attulit Anselmus Cantuariensis, libro contra insipientem. A posteriori probatur existentia Dei, ex rerum finitarum contingentium existentia, cujus ratio reddi non potest, nisi veniendo ad Ens necessarium, quod rationem existentiae habet in se ipso, et proinde nec limitem habet, quippe qui non nisi ab extrinseco sumi potest. Specialiter confirmatur Existentia Dei ex pulcherrima rerum omnium structura, et maxime ex natura mentis. Itaque male Socinus contra scripturam sacram et Ecclesiae Catholicae sententiam negavit, Deum naturali lumine ex creaturis deprehendi posse.

3) Deus est aeternus.

Sequitur ex eo quod essentia ejus involvit existentiam. Existentia ergo ejus necessaria est, quod autem necessarium est, id aeternum est.

4) Deus est unicus.

Nam si plures [sint], different; et quidem perfectionibus, quia aliud nihil in Deo intelligitur, ergo unusquisque eorum aliqua caret perfectione contra Dei definitionem.

5) Deus est incorporeus.

Quia omne corpus limitem habet qui facit figuram. Itaque gravissime errarunt gentiles, qui solem atque astra adoravere. Et solem quidem pro summo Deo passim habitum, eoque redire mysticam veterum Theologiam ostendere conatur Macrobius; qui error confirmatus est ab ignorantia veri systematis mundi, nam qui mundum totum instar pilae considerat, aliquot sphaeras in se includentis, cujus extima superficies astrigera est, instar crystallini orbis aureis clavis distincti, facilius sibi persuadebit, solem cujus pulchritudo et potentia maxime apparet esse vel Deum vel corpus aut saltem sedem Dei; nisi quis cum Aristotele malit Deum extimae Sphaerae alligare. At qui novit stellas fixas esse quasi totidem soles neque ullum esse in mundo corpus primarium, facilius agnoscet Deum esse intelligentiam ultramundanam ut cum Martiano Capella loquar, cujus sedes ubique est, limes nusquam. Si quis autem statueret Deum esse corpus infinitum cujus membra sint alia omnia corpora, quo inclinare videntur qui cum Stoicis mundum vel naturam faciunt Deum, ille cogitare debet, licet concederetur majorem esse numerum corporum numero quovis assignabili, tamen non posse ex illis componi unum totum infinitum, quemadmodum ex unitatibus numerum quemvis excedentibus, non potest conflatus intelligi unus aliquis numerus infinitus, ut alias ostensum est. Itaque Deus semper erit aliquid extra supraque corporum aggregata.

6) Deus est mens eaque ab omni corpore separata.

Nimirum corporis attributa in Deo sunt eminenter tantum; etsi enim in loco Deus non sit, tamen praesens est, et licet motu careat, tamen movet. At mentis attributa Deo insunt formaliter, quia attributa mentis, ut scire, velle, posse, nullam involvunt imperfectionem. Mentem igitur nihil prohibet infinitam concipi, eam scilicet quae cogitationes suas aliunde non accipit, nam et in nobis aeternae veritates non sensu et experientia discuntur, sed fluunt ex ipsa natura mentis, et conceptuum seu idearum, quod sua quoque reminiscentia voluit Plato. Et unaquaeque mens eo est perfectior, quo minus per experientiam discere opus habet. Mens igitur perfectissima concipiet omnia a priori et ex se ipsa, ad modum aeternarum veritatum. Deum porro non esse Mentem quae corpus aliquod informet ut nostra; nec Animam Mundi posse dici, constat ex eo quod autor est mundi, de quo post. Praeterea mundus aut est finitus aut infinitus. Si finitus, mens infinita non erit anima corporis finiti; sin mundus sit infinitus, non constituit unum aliquod totum infinitum, ut paulo ante monuimus, nec proinde haberi potest pro corpore animato.

7) Deus est omniscius.

Nam possibilitates sive essentias rerum novit ex consideratione intellectus sui, qui cum sit perfectissimus, omnia utique ideis suis exprimit, quae cogitari possunt. At contingentias sive actuales existentias rerum omnium praeter se novit, ex contemplatione suae voluntatis, sive decretorum liberorum, quorum primarium est ut ex pluribus possibilibus eligatur quod est perfectius sive melius.

Den in Kleindruck folgenden Text hat Leibniz, nachdem er den ersten Absatz durch den zweiten ersetzte, in L gestrichen:

Utrum autem sit melius non pendet a Dei voluntate quod dogma periculosum est, facit enim ut et justitia pendere dicatur ab arbitrio Dei ac proinde revera non sit futura attributum Dei, sed rerum tantum quas voluit Deus.

Quid autem sit bonum perfectum non pendet a Dei voluntate sed ideis quae sunt in ejus intellectu quemadmodum quid sit verum et falsum par aut impar commensurabile aut incommensurabile. Bonum autem et justum ducere non ex ipsis rerum notionibus sed ex mero arbitrio legislatoris, adeoque omne jus esse positivum, periculosa est sententia quae Deo laudem justi aufert; et quemadmodum Tyrannidis Concionator apud Platonem justum facit quod potenti placet. Cur enim ab eorum quae fecit pulchritudine, perfectione, justitia laudetur, si pulchra et justa appellanda sunt quia fecit, si nihil interesset quae faceret, et si contraria quoque his quae fecit et ea ipsa quae nunc turpia appellantur justa quoque fuissent appellanda modo fuissent producta.

Unde patet quomodo Scientia Dei non inducat rebus necessitatem, diversus enim modus est quo scit necessaria, eo quo scit contingentia, etsi uterque sit certus et a priori. Necessariae enim veritates demonstrari possunt ex solis conceptibus sive essentiis possibilibus, contingentes vero certo cognoscuntur ex hypothesi liberorum Dei aut alterius Mentis arbitrium suum habentis decretorum. Neque enim ideo ambo opposita per se possibilia esse desinunt, etsi Deus ex bene placito suo eligat quod est melius; alia autem Mens quod melius apparet. Errant ergo non sine periculo mentium imbecilliorum, qui omnia putant fatali necessitate fieri, et credunt quod nec fuit, nec est, nec erit, esse impossibile, certum cum necessario confundentes. Errant ab altera parte qui putant Mentem ullam aliquid sine [bricht ab]

Superest tamen difficultas, quam quidam contra divinam omniscientiam movent, quomodo nempe Deus possit scire quae Mens alia secundum sui liberi arbitrii placitum electura est; eaque non parum illos turbat qui putant posse nos eligere sine ulla ratione, quae enim scientia esse potest rei plane indifferentis. Sed qui cum Aristotele et Thoma sentiunt voluntatem nunquam in aliquid ferri, nisi sub ratione boni majoris saltem apparentis, facile nodum expediunt; cum enim Deus res contingentes praevideat ex suis decretis liberis, ex ipsis etiam cognoscet, quis aliquando status mentis liberae de electione aliqua deliberantis sit futurus, seu quaenam argumenta in utramque partem ei sint obversatura. Scit ergo a qua parte oppositorum bonum vel malum appariturum sit majus, et proinde quid Mens licet libere, certo tamen, sit electura. Unde etiam facile patet, quomodo Deus sciat quid Mens aliqua libera esset electura, si in aliquem statum deveniret qui tamen reapse nunquam est futurus, neque enim Deus non videre potest in qua parte rationes sint futurae speciosiores vel affectus fortiores. Qui vero tam naturali explicatione ob quaedam scholae praejudicia uti non voluere, partim coacti sunt dubitare an Deus tale quid possit scire, quod tamen Deo indignum, ipsique scripturae sacrae contrarium est, partim vero hujus difficultatis causa comminiscuntur quandam Dei scientiam quae cum perfectione divina parum consistit; neque enim putandum est aliquid a Deo sciri per modum perceptionis sive speciei, (quemadmodum a nobis) ita ut rationem suae scientiae non possit videre a priori ex ipsius rei natura subjectique cum praedicato connexione, hoc est ex ideis sui intellectus. Licet enim Deus non ratiocinetur, tamen semper videt et in se deprehendit rationes, alioqui aliquid ab eo independens daretur.

8) Deus est omnipotens et creator conservatorque omnium rerum.

Omnia originem habent a Deo, essentiae rerum ab ejus intellectu, existentiae ab ejus voluntate. Idque ex eo patet quod potentia seu virtus agendi est perfectio, tribuenda ergo Deo et quidem in gradu summo; non ita tamen ut contradictoria sive absurda possit, quemadmodum visum est quibusdam Enthusiastis. Porro Deus res creat, conservat, et cum illis in operando concurrit. Et conservatio quidem nihil aliud est quam continuata creatio, cum res semper in existendo absolute a Deo dependeant aeque in progressu ac initio; neque enim res respectu Dei produci dicenda est ex praecedente sed ex nihilo, cum nihil dici possit ex praecedenti restare quod non et ipsum denuo producatur. Itaque tantum abest ut Materia sit aeterna ut contra in momentaneo fluxu consistat, et licet semper aliquae fuisse ponerentur Creaturae, non tamen Mundus dici posset aeternus. In hac porro productione rerum continua consistit concursus Dei cum creaturis operantibus quia substantiam et vim operandi omniaque requisita continue eis tribuit Deus, etsi operatio ipsa non Dei sit sed creaturae.

9) Deus est bonus seu justus.

Sequitur ex ejus sapientia, nihil aliud enim justitia est quam inclinatio animi constans sapiente digna, erga bona et mala aliorum. Itaque pro certo habendum est, qui possent intelligere arcanam totius providentiae oeconomiam, deprehensuros esse, neminem jure posse queri, nihilque melius posse optari; quod qui sciunt non possunt non amare Deum super omnia, etiamsi nondum ad distinctam consilii divini cognitionem visionemque beatificam sint admissi. Quid autem sit bonum, perfectum, justum, seu sapiente dignum non pendet a Dei voluntate, sed ab ejus essentia sive ab ideis quae sunt in ejus intellectu, quemadmodum quid sit possibile aut impossibile, par aut impar, commensurabile aut incommensurabile. Periculosissima enim sententia est eorum qui justum et bonum ducunt non ex ipsis rerum notionibus, sed ex mero arbitrio legislatoris, et omne jus faciunt positivum; quemadmodum Tyrannidis concionator apud Platonem qui justum definit quod potentiori placet. Quo pacto revera nulla esset in se notio justi, nec justitia esset aliquod Dei attributum, nec Deus a tyranno differret, nisi potentia. Et cur obsecro Deus ab eorum quae fecit pulchritudine et et perfectione aut decretorum suorum justitia laudaretur; quomodo ipse vidisset quae fecit bona esse; si nihil intererat quae faceret, si quaecunque fecisset, eo ipso futura erant, pulchra, bona justa, etiam illa quae nunc impia habentur. Denique quomodo sapienter et ut perfectissimam Mentem decet, egisse dicendus est, si in ea quae producit, incidit potius quasi sorte quadam fatali, quam certa eligendi ratione devenit.

10) ~~Praescientia et providentia Dei non tollunt liberum arbitrium, nec Deus est causa peccati, nec miseria malorum ei imputanda est.*

Tametsi ex praecedenti articulo concludatur neminem de Deo queri posse, utile tamen est occurri objectionibus quae passim et ab antiquo inter homines versantur et gravissimis haeresibus occasionem dederunt. Prima objectio est quod necessario peccemus et miseri simus si Deus id ab aeterno praescivit. Respondetur, quod Deus scit illud est certum, sed non est necessarium; scit enim quid libere sis electurus. Sed sequitur altera objectio gravior, a providentia seu praedeterminatione, quomodo enim libere me aliquid eligere dici potest, si in eligendo a Deo dependeo, si Mens mea ab ipso in alterutram partem inclinatur; sive si rerum a Deo conditarum series ita fert, ut menti meae deliberanti rationes falsae sed speciosae obversentur quibus ad eligendum impellatur. Respondendum est rationes falsas mentem ad eligendum inclinare quidem, sed non necessitare, ut cum schola loquar; nam qui bonae voluntatis esset semper crimen vitare posset; quod revera non nisi in mala voluntate consistit. Sed urgebis porro, mirum esse cur Deus uni tribuat bonam voluntatem, alium in eas occasiones conjicit, ex quibus oritur voluntas mala. Licet enim fatendum sit, ad poenam scelerati sufficere ejus malam voluntatem, undecunque orta sit; culpantur tamen parentes qui liberos male educarunt, aut Respublica quae cives suos corrumpi facit. Respondebimus quidem massam hominum in Adamo jam corruptam esse, et ideo gratias Deo potius agendas quod aliquos exemit, quam culpam impingendam quod caeteros reliquit. Sed replicabitur, massam initio potuisse non corrumpi ac proinde redire eandem difficultatem de ipsius Adami peccato; nec in nostro arbitrio esse ut in sublapsariis haereamus, sed necessario superlapsum esse ascendendum, nisi velimus dissimulare difficultatem. Et in universum potuisset Deus omne peccatum impedire si voluisset, quod quidem negari non potest. Sed quoniam peccatum permisit, pro certo habendum est, maximis sapientiae suae rationibus fuisse inductum. Imo statuendum est majorem esse rerum perfectionem permisso peccato quam excluso, etsi nobis qui arcana rerum perspicere non possumus, hoc non distincte appareat. Itaque Paulus ad abyssum sapientiae divinae provocavit. Et quidam pii acutique viri, felicem Adami culpam dixere qua mysterium incarnationis obtinuisset. Causa autem peccati non referenda est in Dei voluntatem quippe qua ipse semper tendit ad perfectissimum, nec quicquam omisit pro summa sua benignitate et in homines imprimis amore exuberantissimo quod rerum perficiendarum conditio ferret; sed rejicienda est causa mali in non Ens seu privationem hoc est in naturalem rerum limitationem, sive imbecillitatem vel quod eodem redit in imperfectionem originalem ipso peccato originali anteriorem, idem pro tuenda Dei justitia supralapsariis orthodoxis, quod peccatum originale sublapsariis praestantem quae facit ut omnis mens creata prona sit ad judicandum ex paucis perspectis nisi vel experimento praecedentis erroris, vel divina gratia sustentetur. Haec autem limitatio et imperfectio pendet ex rerum ideis, seu essentiis non ex Dei voluntate, atque inde factum est ut quosdam Deus gratia juvaret, quosdam naturali imbecillitati relinqueret, suae gloriae hoc est majoris in universum boni causa aeterna, electione in Christo facta non mero arbitrio neque eligendorum dignitate sed respectu ad perfectionem totius majorem consequendam: quod summa illa perfectio nisi admissis subinde illis quae vel mala vel minus excellentia per se videri possent, non obtineretur; quemadmodum admissis interdum dissonantiis melior fit harmonia. Haec qui recte considerabit semper divinae voluntati acquiescet, adorabit potentiam creatoris, amabit bonitatem; sciens, haec animi sensa mentem penetrantia et ad optima quaeque fidei caritatisque munia impellentia a divino spiritu venire, atque adeo eos qui ita affecti sunt eo ipso in statu gratiae esse, et omnia in bonum cedere Deum amanti. Itaque vir pius alienus erit ab erroribus, qui plurimum dignitati divinae detrahunt, animosque hominum a pulcherrimae ac beneficentissimae substantiae amore avertunt, quales sunt errores Socinianorum et quorundam Remonstrantium qui Dei scientiam, et omnium rerum a Deo dependentiam diminuunt, ut justitiae ejus et humanae libertati consulant; tum aliorum qui contra ut magnitudinem Dei tueantur omnia ad voluntatem ipsius referunt omnemque justitiae praecepta notionem tollunt, praecepta Dei impossibilia servatu, peccataque necessaria statuentes, nec verentur Deum autorem scelerum facere, quasi ea non natura sed lege mala essent; aut quasi rerum omnium Dominus mero quodam arbitrio sine ullo ad antecedentes rerum conditiones praevisas, ipsiusque boni ac justi ideam respectu, de creaturis suis statuere posset. Ambobus a nobis non evitando difficultatem aut quaestionis statum mutando, ut saepe fit, sed sincera, et lucida explicatione satisfactum esse, fortasse aequi aestimatores judicabunt.