Series VI Band 4 · No. 409₁.
Erste Fassung
ERSTE FASSUNG
De Deo Uno
~~Deum Ecclesia Catholica docet esse Substantiam perfectissimam.
Eadem fuit sententia Philosophorum qui ob sublimes cogitationes celebrantur,
Pythagoricorum scilicet et Platonicorum.
Perfectissimum intelligitur, cui omnes insunt Perfectiones, et quod nullam involvit imperfectionem.
Perfectio autem est omnis conceptus pure positivus qui nihil negationis involvit, ideo absolutus quoque est seu nihil involvit limitationis, omnis enim limitatio est negatio quaedam ulteriorum in eodem genere. Ita esse, agere, vivere, scire, posse, sunt perfectiones, seu conceptus qui de Deo possunt praedicari, sua natura enim non involvunt limitem, quemadmodum faciunt destrui, pati, figuram habere quae in naturam divinam non cadunt. Possunt tamen perfectiones illae limitem quem non involvunt, recipere cum scilicet tribuuntur creaturis, omni enim creaturae aliqua inest perfectio pro modulo suo, sed mista imperfectioni sive limitationi. At in Deo absolutissime intelliguntur, ita ut essentia ejus sit maxime independens, actio ejus ita universalis ut omnia ab ipso dependeant, vita ejus est aeternitas, cognitio ejus omniscientia, vis ejus omnipotentia.
Hinc sequitur Deum non esse corporeum, est enim corporis natura limitata, cum figura circumscriptum intelligatur. Itaque exploduntur ineptiae gentium, quae solem et astra adoravere, et solem quidem pro summo Deo passim habitum, eoque redire mysticam gentilium Theologiam ostendit Macrobius, qui error confirmatus est ab ignorantia veri systematis Mundi, nam qui Mundum totum instar pilae considerat aliquot sphaeras in se includentis, cujus extima superficies astrigera est instar crystallini orbis aureis clavis distincti, facilius sibi persuadebit solem cujus pulchritudo et potentia maxime apparet esse vel Deum vel corpus Dei aut saltem sedem nisi malit cum Aristotele Deum extimae sphaerae alligare. At qui novit stellas fixas esse totidem soles, neque ullum esse in Mundo corpus primarium, agnoscet Deum esse intelligentiam ut cum Martiano Capella loquar, ultramundanam, cujus sedes ubique est limes nusquam.
Sed quemadmodum corporis attributa Deo insunt eminenter tantum, etsi enim in loco non sit tamen praesens est, et liceat motu careat, tamen movet; ita Mentis attributa Deo insunt formaliter ut ita dicam ita ut Deus recte dici possit Mens. Sciendum enim est alias notiones pati infinitum, alias non pati, quod exemplo ex Geometria petito illustrabo.
Linea recta, vel Hyperbolica aut parabolica finem longitudinis non involvunt, et produci possunt utcunque, at circumferentiae circuli vel Ellipsis determinatae sunt lineae, ut qui in ipsis motum continuatum concipere velit, priora vestigia relegere cogatur. Unde etiam circumferentia circuli non potest augeri, sed assumendus est circulus novus priore major, at eadem linea recta semper augeri potest. Eodem modo dicendum est Corporis naturam, eo ipso quia figuram habet, infiniti esse incapacem, at Mentis natura per se nullos involvit limites.
Si quis vero dicat ipsummet Universum esse corpus infinitum sciendum est, si nullus poneretur corporum finis, ipsum Universum infinitum non fore Ens unum aut totum, quemadmodum nec Numerus infinitus unum totum est, quod jam alii ostenderunt. Infinitum scilicet actu per modum unius totius non habet locum in iis quae formantur per compositionem ex partibus, ut corpus ex membris, et in quibus finitum infinito simplicius conciperetur, sed in illis tantum quae per se sunt, et eo ipso infinita sunt, quia absolute concipiuntur, et in quibus infinitum ipsum prius natura sive conceptu est, quam finitum, quod scilicet accedente quodam limitante conceptu ex infinito resultat. Mentem autem nihil prohibet infinitam concipi eam scilicet quae cogitationes suas aliunde non accipit, nam et in nobis aeternae veritates non a sensu et experientia discuntur, sed fluunt ex ipsa natura mentis, quod sua quoque reminiscentia voluit Plato; et unaquaeque Mens eo est perfectior, quo minus per experientiam discere opus habet. Mens igitur perfectissima concipit omnia a priori et ex se ipsa ad modum aeternarum veritatum.
Est ergo in Deo omniscientia qua actu cogitat, quicquid possibile aut actuale est, et
quicquid praeteritum aut futurum est. Et quidem possibilitatem rerum sive essentiam
novit ex consideratione sui intellectus, qui omnium rerum ideas seu essentias eminenter
expressas, continet; at actualitatem rerum novit ex consideratione suae voluntatis sive
decretorum liberorum, quorum primarium est ut res producantur perfectissimo modo.
Quemadmodum Geometra absolutus problema aliquod soluturus nulli quidem constructioni
alligatus est, sed tamen pro sapientia sua eam, licet non necessario tamen certo
eliget, quae est maxime simplex et universalis, nec magis hoc libertati divinae officit,~~
quam quod peccare non potest. Quin imo Divinae
~~connexus videtur conceptus, usque adeo enim omnia bene a Deo instituta sunt, ut pro
certo habendum sit, quanto quis futurus esset sapientior et in universi cognitione provectior
eo magis agniturum esse, ne optari quidem posse meliora et neminem habere cur
jure conqueratur. Quae notiones mihi certe etiam ad Bonitatis et Justitiae cum hisamorem Dei super omnia
excitandum mirifice facere videntur; et quo quisque erit sapientior, et scientia rerum vera
instructior eo divinus amor in eo erit ardentior, novis enim semper argumentis aletur. Qui
vero non versatus est in specialibus rerum arcanis, modo hoc ipsum in genere teneat,
omnia a Deo optime facta esse, eo ipso jam satis sapiens est, ad Deum super omnia
amandum; caetera meliori vitae servaturus. Qui autem cum Momo putant aliqua in
Mundo reprehendi posse, sciant non rerum naturam, sed temeritatem suam esse accusandam,
qui paucis perspectis de immenso judicare audent. Et certe ut in republica, ita in
Mundo pessimum hominum genus est, malecontenti. Qui vero in mediis etiam miseriis
Providentiae non servili tantum patiendi necessitate (qua et philosophi veteres utebantur
nihil aliud monentes expetendum quam quod in potestate est), sed filiali fiducia divinae
bonitatis, omnia in melius dirigentis acquiescere possunt, perseverando coronabuntur.
Nam spes eorum in amore, id est divinae pulchritudinis contemplatione fundata est; et
sciunt Deum amantibus omnia in melius cedere debere.
Porro Scientia et providentia divina tollunt quidem ex rebus incertitudinem, nam et futura vere futura seu a parte rerum certa sunt, sed non tollunt libertatem, quia enim ignoramus nos quid futurum sit, perinde eligimus quasi futurorum non esset certa veritas. Deus autem praescit quid simus electuri, quia praescit quis futurus sit Mentis nostrae status, seu quid quandoque bonum nobis sit appariturum. Eam autem Mentis nostrae a se condendae scit futuram esse naturam, ut bonum apparens majus, licet libere tamen certo sequamur. Errant enim et notiones omnes turbant, qui putant nos aliquando velle malum sive minus bonum, scientes tale esse, seu sub mali ratione et cum dicunt se libertatis suae exercendae gratia electuros quod deterius est, non animadvertunt, hanc ipsam libertatis exercendae libidinem apud ipsos habere rationem boni apparentis caeteris considerationibus praeponderantis. Neque unquam exemplum in contrarium afferent, rationem autem multo minus, nisi quod consequentiis absurdis manifestissimam per se veritatem obscurare conantur. Verentur enim ne invide sequatur fatalis eversio libertatis humanae peccatique autor Deus. Sed his viri et sanctitate et doctrina celebres Augustinus et Thomas Aquinus abunde satisfecere. Nam libertas pugnat cum necessitate, sed non pugnat cum certitudine, et quemadmodum certum est Deum semper eligere optimum, et Angelum in bono confirmatum duobus exhibitis contradictoriis quorum unum peccati immune esset aliud culpam involveret haud dubie prius esse electurum, salva semper libertate, quia utriusque electio per se est possibilis; ita non video cur nobis majorem quam Deo ipsi atque angelis felicibus libertatem optemus ut libere quidem certo tamen semper eligamus quod majus bonum apparet, eo solo inter nos et illos discrimine, quod a nobis errari potest, ab illis non potest.
Difficultas autem illa de autore peccati Deo, omnes omnium Hypotheses premit, quicunque Deum omniscium omniumque rerum autorem conservatoremque agnoscunt, cum et conservatio continua quaedam creatio sit. Soli vero Sociniani statim in limine elabuntur cum quibusdam Remonstrantibus qui eo metu ipsas divinas perfectiones tollere audent. Sed quanto divinus Apostolus ad illa ipsa potius Dei attributa, sapientiam et magnitudinem Dei provocavit, tanquam insinuaturus animis etiamsi ignorantia nostra caliget ad hunc solem, ex ipsa tamen Divinae perfectionis supereminentia praejudicandum esse, nihil nisi justissime atque ut ita dicam aequissime a Deo agi. Sed neque putandum est invictam esse objectionem. Equidem vidit Deus peccatum esse futurum, si Mundum ita crearet ut fecit; imo eam seriem rerum condidit, qua continebatur status mentis in Adamo, quo posito peccatum ille certo electurus erat haec a nemine negari possunt, nisi qui negat omnia a Deo certo sciri et dependere; an ergo Deus dicendus est, Autor peccati. Absit, nam non ideo minus homo libere elegit. At instabis, potuisse Deum immutata rerum serie hoc impedire, nec tamen voluisse. Fateor. Ergo imputanda erit culpa aliqua? Minime, nisi ostendatur et debuisse. At inquies ergo peccatum voluit; respondemus: non voluit, sed permisit. Ergo, non satis odit. Respondeo odit, quemadmodum oportet Deum aliquid odisse, qui a nulla re laedi potest. Vetuit, edixit homini se puniturum; utramque ei proposuit viam vitae et mortis. Sed non ita peccatum odit, ut absolute vellet ipsum non extare in natura, alioqui profecto nec extitisset. Peccati tamen causa non sita est in Dei voluntate, sed in voluntate creaturae, quae per naturam rerum nisi experimento aut Dei gratia sustentetur prona est ad judicandum de non satis intellectis. At inquies cur non Deus gratiam suam omnibus ubique dedit; seu cur hanc potius rerum seriem elegit, in qua praesciebat, peccatum esse extiturum. Haec jam curiosior quaestio est, et cui a mortali distincte responderi non potest. Sufficiat nobis scire eam quam elegit eo ipso quia elegit, et optimam et justissimam esse, et si qua ratio quaerenda est cogitemus a sanctissimis etiam viris felix Adae peccatum esse nominatum, quod divinissimo incarnationis mysterio expiaretur. At damnati queri possent in se ut ita dicam sortem cecidisse. Verum iniqua est querela, quia eam instituere non poterant vivi, cum enim nescirent an electi essent, responderi enim ipsis poterant, salvos fore si vellent; neque aliquid unquam ullo jure in puniendis criminibus quam malam peccantium voluntatem undecunque natam, requiri. Et fortasse nec damnati ullo modo queri possunt, si verum est quod quidam putant eos sibi voluntario Dei justissimi judicis odio damnationem sponte perpetuare. Denique non minus ineptae sunt illae querelae praetextu praedestinationis, quam excusationes ignaviae (toỹ ărgoỹ lógoy) praetextu providentiae et fati, ut si quis nollet pedem movere argumento quod decreta sibi fato alimenta aut non aut etiam sint opera sua obtingere deberent. Quod non sequitur, neque enim absolute decretum « - - - » est quicquam, sed et causas praevisas; ita non decretum est, ut sis egenus quicquid agas aut non agas, sed si certum est te cum tuo illo tam pulchro argumento fore egenum, etiam certum est te fore ignavum. Itaque «actionem» tuam vides non fato sed voluntariae « - - ». Unde autem illa tibi voluntas, nihil ad praxin, eadem ad praedestinationis negotium merito accommodabuntur neque ad rem moralem aut quaestionem juris quia voluntas mala omni jure ad poenam sufficit, et qui hujus convictus est, non habet quod queratur.