Series VI Band 4 · No. 394.
De hostia
Oktober 1677
Oktober 1677
Octobr. 1677
Hostia Romanae Ecclesiae est aut creator aut creatura. Si est creator, tunc sequitur creatorem sive Deum esse rem albam ac rotundam; nam negari non potest hostiam esse rem albam, rotundam, etc. et Theologi enim defendunt, albedinem quam videmus non esse apparentem, sed veram. Quare si hostia est Deus, etiam Deus talis res erit.
Item: hostia quae est Romae non est hostia quae est Parisiis: sive plures sunt hostiae, quoniam vero non sunt plures dii, ideo Deus non est hostia, vel hostia non est Deus.
Ponamus jam hostiam esse Creaturam, tunc aut erit creatura a Deo assumta, veluti corpus Christi; aut erit simplex creatura. Non est corpus Christi, quod probatur eodem argumento quo probatum est hostiam non esse Deum. Nam corpus Christi non est rotundum, hostia est rotunda; et unum est corpus Christi, hostiae sunt plures.
Necesse est ergo, hostiam esse simplicem creaturam; sed hinc jam manifeste sequitur
hostiam non posse adorari, seu non esse objectum cultus latriae.
Suppositiones:
1) Ita late fusum est institutum missae Romanae, ut multa millia hostiarum consecratarum non in nostra tantum Europa, sed et aliis terrarum orbis partibus sumantur.
2) Creatura simplex (id est a Deo non assumta), non debet per se ac proprie adorari
cultu Latriae.
Propositio I.
Hostia non est Deus.
Hostiae consecratae sunt plures per suppos. 1. Deus est unicus. Ergo hostia non est
Deus.
Propositio II.
Hostia non est corpus Christi.
Hostiae consecratae sunt plures, per suppos. 1. Corpus Christi est unicum. Ergo
hostia non est corpus Christi.
Propositio III.
Hostia non debet adorari sive cultu latriae honorari.
Hostia non est Deus (per prop. 1.). Ergo est creatura. Si est creatura, erit aut creatura a Deo assumta, aut creatura simplex. Non est creatura a Deo assumta, quia non est corpus Christi (per prop. 2.), animam autem Christi non esse confessum est. Ergo est creatura simplex. Sed (per suppos. 2.) creatura simplex non debet adorari cultu latriae, Ergo nec hostia. Q. E. D.
Suppono cum Theologis in Sacramento Eucharistiae nullam esse sensuum deceptionem, sed albedinem, rotunditatem, caeteraque accidentia non minus esse realia in hostia, quam in rebus aliis.
Datur hoc loco albedo, datur et rotunditas vera.
Id quod est album, est etiam rotundum.
Datur ergo subjectum albedinis et rotunditatis.
Demonstratum est ergo Hostiam non adorari; sed adorationem terminari in Christum.