Series VI Band 4 · No. 42.

De principiis

[1679 bis 1685 (?)]

Latin

 [1679 bis 1685 (?)] De principiis

~~implicantia sunt falsa*, alterum experientiae: quod varia a me percipiantur,* *talia sunt, ut de iis demonstrari possit, primo demonstrationem eorum impossibilem esse; secundo omnes alias propositiones ab ipsis pendere, sive si haec duo principia non sunt vera, nullam omnino veritatem et cognitionem locum habere. Itaque aut admittenda sunt sine difficultate, aut omni inquisitioni veritatis renuntiandum est. Accedit quod nulla contra haec Principia afferri posset ratio dubitandi, quae non locum habeat contra alias propositiones omnes.

Memini ingeniosum quendam virum (Episcopum Thiniensem) omnem evidentiam revocare velle ad autoritatem, cui objiciebam etiam hominem solum posse habere scientiam. Ille vero ita argumentabatur: Ea quae probantur seu evidentia redduntur vel ex evidentibus probantur vel ex non evidentibus. Si ex non evidentibus, non poterunt inde evidentia reddi. Sin ex jam evidentibus, de his iterum redibit quaestio, vel in infinitum, nullaque erit evidentia; vel erunt quaedam per se evidentia. Sed unde sciemus ista per se esse evidentia nisi hominum consensu, quae scilicet ab omnibus recipiuntur. Unten auf Bl. 19 ro: Ego etsi concedam omnes homines plerisque in casibus duci autoritate (videatur S. Augustini libellus de [utilitate] credendi) et opinionem communem saepe ultimam esse analysin judiciorum nostrorum practicorum, puto tamen eum qui accurate meditari velit altiora reperturum judicandi principia. Respondeo ea per se evidentia esse, quibus sublatis omnis sublata est veritas. Et notabam praeterea me aliqua demonstrare posse, nihil assumendo nisi concessa. Ut si quis opinionem aliquam defendit, quam ego ostendere volo absurdam, assumam propositiones ab illo concessas, et in legitima forma inde concludam contradictorium alicujus quod ipse asseruit; ex quo sequitur falsitatem alicui ex propositionibus ab eo assumtis adesse, id est eas non posse [esse] veras simul. Unde patet etiam non posse quenquam demonstrare absurditatem nisi ejus propositionis quae plures assertiones sive concessiones involvit, dum scilicet ex concessis argumentatus absurdum concludo. Unde revera omnis demonstratio est ad absurdum deductio. Et demonstratio nullis indiget assumtis sive principiis directis, sed tantum reflexis. Et ita cessat illa difficultas quae omnes torquet, de modo quo ipsorum principiorum certi sumus, ex quibus demonstrationes ducuntur. Dicendum enim est demonstrationes ex nullis assertionibus sed ex concessionibus sive hypothesibus procedere, neque aliud agere, quam ut ostenda[n]t Hypotheses quasdam inter se pugnare. Tantum ergo assumo principia reflexa seu indirecta vel formalia, primo quod forma syllogistica sit bona, secundo quod contradictio sit absurda; principia vero materialia seu materiae demonstrationis non alia adhibeo, quam illas ipsas hypotheses adversarii quibus falsitatem inesse ostendo. Unde quodammodo omnis demonstratio est ad hominem.