Series VI Band 4 · No. 388₆.

De controversiis

Latin

DE CONTROVERSIIS

Controversiae quemadmodum civiles, ita et sacrae vel ad judicium vel ad causam pertinent, sive ut vulgo loquuntur vel ad Processum judiciarium, vel ad Merita causae.

Controversiae quae ad Judicium ipsum pertinent, nonnunquam generales, praejudiciales, liminares dicuntur. Est autem judicium status hominum rationibus ~~certantium sub exitus sive conclusionis spe.* Spes autem victoriae a certo* *quodam signo visibili ac nullis disputationibus subjecto pendere debet. Quale est sententia judicis, persuasio ipsius adversarii, evidentia rationis.

Caetera enim signa pleraque novarum saepe difficultatum feracia sunt. Judex si quid in sententia sua sit ambiguitatis aut obscuritatis, tollere poterit explicando. Fateor tamen nullo judice opus fore, si duo litigantes in certam quandam disputandi formam consentirent, eamque accurate observarent, ita enim sponte naturae veritas vel certe probabilitas alterutrius opinionis se detegeret, et pro judice esset ratio ipsa.

~~Opponitur judicium Bello, quod est status hominum per vim certantium, ubi nihil attinet adjicere exitus spem, cum in ipsa hujus certaminis natura contineatur, provalente utique potentiore aut feliciore: at vero non omnis status per rationes certantium judicium est, saepe enim abest spes exitus utroque sententiam ad extremum tuente, auditoribusque suspensis.

Qui rationibus certant vicisse videbuntur, ubi scopum assecuti erunt, scopus autem est persuadere. Nam qui sorte, qui monomachia, qui purgatione quam vocant, sive probatione per ignem aut aquam, denique qui tormentis vincit, is non ideo innocentiam suam aut adversarii culpam persuadet, aufert tamen praemium, impunitatem scilicet aut rem de qua agitur.