Series VI Band 4 · No. 388₂.
Endgültige Fassung
ENDGÜLTIGE FASSUNG
De Judice Controversiarum
prop. 1. Controversia est quaestio, circa quam opiniones contrariae habentur.
Est definitio.
prop. 2. * Judex controversiarum est, cui jus est controversias terminandi.*
*Est definitio.
prop. 3. Terminare controversiam est efficere ut nullae amplius habeantur
opiniones contrariae.
Nam * terminare sive finire aliquid est facere ut esse desinat. Controversia autem esse desinit, cum opiniones contrariae nullae amplius habentur per prop. 1.
prop. 4. Jus terminandi controversias pendet a potentia eas terminandi.
Nam quia nulla est obligatio credendi ut alibi dixi, nulla est obligatio abdicandi opinionem. Ergo nec jus in alio eam mihi tollendi, nisi id reapse praestare possit etiam me invito.
prop. 5. Judex controversiarum est in cujus potestate est controversias terminare.
Nam judex controversiarum ille est, cui eas terminandi jus est, prop. 2. id est
potentia per prop. 4.
prop. 6. Quisquis est judex controversiarum in ejus potestate alterutrum horum
esse debet, oblivionem hominibus inducere controversiae, aut efficere ut persuadeantur.
Nam judex controversiarum debet eas posse terminare per prop. 5. id est efficere ut opiniones contrariae cessent prop. 3. * Cessant autem opiniones duobus modis, vel oblivione,* *vel mutatione in aliam opinionem ergo judex controversiarum debet efficere posse vel oblivionem vel persuasionem.
prop. 7. In cujus potestate est persuadere, in ejus potestate esse debet excitare
attentionem.
Nam * persuadere est facere ut credas. Credere est rationum conscium esse (ut alibi dixi). Conscientia nulla est sine attentione. Ergo nemo potest persuad«ere» quin attentionem possit [bricht ab]
prop. 8. * Nullus homo est, qui in alio possit pro habitu efficere oblivionem vel*
*attentionem.
Haec propositio non ratione ostendi potest, sed ab experientia pendet.
prop. 9 Absolute loquendo nullus homo est judex controversiarum respectu alterius.
Nam absolute loquendo in nullius hominis potestate [est] efficere oblivionem aut attentionem in alio per prop. 8. et quia attentio necessaria est ad persuasionem per prop.* 7: ideo, absolute loquendo in nullius hominis potestate [est] efficere semper oblivionem aut persuasionem in alio. Ergo per prop. 6. absolute in nullius hominis potestate est controversias terminare. Id est per prop. 5. absolute loquendo nullus homo est judex *controversiarum.
Dico autem absolute loquendo nam de reliquo fateor posita attentione in auditore, et* *opinione infallibilitatis in docente, posse aliquem judicem esse controversiarum. Sed necesse est, ut antea apud alium judicem id est apud me ipsum probet se judicem esse, unde absolute loquendo ego solus hominum controversiarum penes me judex sum. Ut postea ostendam.
Datur certa methodus examinandi an argumenta vim concludendi habeant an non. Omnia argumenta reduci possunt ad formam talem: *Omne A est B, omne B est C. Ergo omne A est C*, hoc ex Logicis suppono. Quae forma cum sit indisputabilis, examinandae* *sunt tantum propositiones duae assumtae, Omne A est B, item omne B est C. Hae propositiones nisi vel sint per se notae, vel probentur rursus, validum non est argumen tum. Per se notae sunt illae propositiones quae vel experientia constant, vel quae constant ex terminis, sive quarum oppositum implicat contradictionem. Quorum utrumque dijudicare in potestate est. Ut probentur rursus opus est argumento quod ad eandem formam reduci potest. Redit ergo eadem ratiocinatio, et vel is qui argumentatur, deficiet tandem in probando, sive allegabit aliquod quod hoc modo probare non possit, et tunc totum cadet ejus argumentum vel tandem omnia reducet ad propositiones per se notas, et propositio erit demonstrata. Neque refert quod quaedam sunt probabilia tantum, nam de his demonstrari potest ipsa probabilitas.