Series VI Band 4 · No. 41.
Tabulae. Divisiones. Methodus. Genera et species subalternae
November 1678
November 1678
Novembr. 1678
Tabulae. Divisiones. Methodus.
Genera et species subalternae.
Utile est plurium eandem rem tractantium methodos in tabulam redactas inter se conferri, ita enim pro variis dispositionibus variae rerum inter se cognationes, ac varia genera subalterna animo a speciebus imis abstracta, comparebunt.
Cuncta inveniri possunt per divisiones, imo quia quodcunque specierum ~~genus proprium* reperiri potest, cuncta possunt reperiri per dichotomias, v.g.
* a b c d
g
Cunctae inquam imae species a, b, c, d inveniri per subdivisionem unam, sed non cuncta genera subalterna, v.g. genus proprium his tribus: a, b, d, sic non comparebit. *Itaque ut hoc quoque inveniatur adhuc alia opus erit dichotomia, v.g.
a d b c
i
Itaque methodus subdivisionum tum demum sufficiens est, cum de solis speciebus infimis inveniendis soliciti sumus: non vero cum rubricas quas vocant et titulos rerum constituere, ac varia genera venari volumus. Species infimas hoc loco intelligo non absolute, sed relate ad genus suum proprium, ut: a, b, c, d considero ut species infimas, earum scilicet quae quaeruntur.
Quaeritur an species infimae conjungendae quae sunt aeque remotae a genere.