Series VI Band 4 · No. 388₁.
Erster Ansatz
ERSTER ANSATZ
De Judice Controversiarum
Judex controversiarum est, cujus judicio controversiae terminantur.
Controversiae sunt vel de animi sententia atque veritate, vel de rerum extranearum
possessione. Controversiarum de possessionibus motarum judex est quisquis satis
potens est. Quantum scilicet satis est ad dandam adimendam atque conservandam possessionem.
Ejus enim voluntate cum detur conserveturque possessio, frustra post ea
movetur controversia de possessione: et superest tantum quaestio de veritate. Possunt
enim in Republica efficere judices ut cedamus re nostra, ut injuriam etiam facientibus non
resistamus, non vero ut credamus actionem fuisse justam. Etsi contradicere non audeamus
imo ne debeamus quidem. Ego enim arbitror, summae potestati in Republica deberi
non quidem obedientiam absolutam, attamen patientiam sive irresistibilitatem, qui veteris
etiam Ecclesiae mos fuit.
Controversias de eo quod sentiendum sit, ille solus terminare potest, qui aliis quidvis persuadere potest. Quoniam enim judicem definivimus, qui controversias terminat, ille vero solus controversias in animi sententia consistentes terminat, qui contrarias animi sententias tollit, id est qui persuadet; patet illum esse judicem controversiarum qui potestatem habet persuadendi.
Absolute loquendo nullus datur judex controversiarum, nisi unusquisque sibi. Quoniam nemo potestatem habet alteri persuadendi quidvis.