Series VI Band 4 · No. 387₂.
Neuer Ansatz
NEUER ANSATZ
1) Obligatio est necessitas imposita poenae justae metu.
2) Poena justa est quam infligeret sapientissimus idemque potentissimus.
3) Credere est conscium esse rationum nobis persuadentium.
4) In potestate sunt quae fiunt si velis.
5) Conscientia est nostrarum actionum memoria.
Axioma
Nulla est obligatio ad ea quae non sunt in potestate.
Theor. I
Nulla est obligatio ad credendum. Nam conscientia rationum non est in potestate.
Lemma
Conscientia non est in potestate.
Nam conscientia est memoria per definitionem 5.