Series VI Band 4 · No. 387₁.
De obligatione credendi. Erste Fassung
DE OBLIGATIONE CREDENDI. ERSTE FASSUNG
De obligatione credendiDefinitiones
Obligatio est necessitas sub poenae justae metu.
Poena justa est, quam infligeret sapientissimus ac potentissimus.
Sapientia est scientia felicitatis.
Scientia est cognitio certa.
Felicitas est status voluptatis sine dolore.
Credere est rationum quae persuadent conscium esse.
Probabilitas est excessus rationum pro re de qua agitur facientium supra contrarias.
Idem est esse in tua potestate sive pendere a voluntate tua, id est existere si
velis.
Axiomata
Existit Ens sapientissimum et potentissimum.
Nulla obligatio est ad ea quae non sunt in potestate.
Theorema I
Quoties de fide agitur sola attentio diligens pendet a voluntate nostra.
Nam fides vel credere est rationum conscientia ut dixi ad rationum conscientiam
opus est tum rationibus, tum earum conscientia sine sensu, rationes pendent a natura rei;
solum ergo quod a nobis esse potest, est earum perceptio sine conscientia; ad eam autem
pervenire possumus duobus modis, vel ut casu se offerant rationes, vel ut a nobis
inquirantur, casus non pendet a voluntate nostra, inquisitio pendet ab attentione, sola ergo
attentio cum de rationum conscientia id est fide agitur pendet a voluntate nostra quod
ostendendum susceperamus.
Theorema II
Nulla est obligatio ad ea, quae non sunt in potestate.
Quaecunque non sunt in potestate sapientis, ea non sunt necessaria sapienti, ergo si casu externo contingere hoc rerum statu non possunt, omnino contingere hoc rerum statu non possunt. Quae hoc rerum statu contingere impossibile, ea hoc rerum statu non contingere necessarium est, sive contrarium eorum est necessarium.