Series VI Band 4 · No. 385₂.

Endgültige Fassung

Latin

ENDGÜLTIGE FASSUNG

Wir folgen der von Leibniz angegebenen Zählung der Seiten unter Berücksichtigung seiner Einfügungsanweisungen. Consideratio locorum potissimorum quae pro Purgat[or]io ex Scriptura Sacra et Sanctis patribus adducuntur

Omitto primum Loca quae parum ad rem facere visa sunt, tametsi a multis adducuntur: idque facio vitandae inutilis prolixitatis causa. Cur enim examinem quae manifesto infirma sunt. Omitto secundo loca quae probant tantum preces ~~pro defunctis*, quia eas concedunt protestantes, frustra ergo probabitur, quod conceditur.* *Tantum ostendendum erit, quod illi negant, ex Precibus pro Defunctis sequi Purgatorium, quod alterius est loci, neque enim hic ratiocinationes sed autoritates afferam. Omitto tertio loca sane plurima quae explicari possunt de Purgatorio resurrectionis,~~ ~~cujus ignem sensuros qui in occursum Domini tunc rapientur nonnunquam SS. Patres dixisse videntur, et protestantium multi concedunt.

Itaque ea tantum adducam loca quae conferre possunt ad probandum Purgatorium quale statuit hodie Romana Ecclesia; quod ita definio ex ejus mente: Purgatorium est~~ ~~locus sive status animarum fidelium, in quo statim post mortem aliquandiu poenas peccatorum gravissimas luunt et vivorum precibus ac sacrificiis juvantur, donec placata divina justitia ad beatitudinem etiam ante resurrectionem admittantur. Quod Purgatorium patet differre ab eo quod appellavi purgatorium resurrectionis. Hoc enim dicitur esse universale omnium scilicet post resurrectionem, tametsi non aeque omnibus grave ac durabile. Neque animae separatae est, sed totius hominis post corporis et animae reconjunctionem. Contra purgatorium Romanae Ecclesiae, est unicuique proprium ac particulare, tametsi in uno communi loco fiat; et incipit statim post mortem cujusque, et finit statim ubi placata divina justitia est, etiam ante resurrectionem. Qui hoc discrimen perpenderit, non mirabitur, cur plurima veterum loca non adduxerim, in quibus fit mentio poenae temporalis post mortem, ignis, purgationis, quoniam pleraque etiam ad Purgatorium Resurrectionis trahi possunt. Ego vero illa tantum loca proferre volui, quae non ita facile a Protestantibus declinari queant. Caeterum ut clarius intelligatur hoc quod aliqui introducunt purgatorium resurrectionis, sequentia notari intererit: Creditum est enim et a veteribus et a recentioribus multis omnes post resurrectionem in occursum Domini rapiendos, ac per ignem probationis ac purgationis transituros eumque plus minusve pro purgationis necessitate et culpae gradu sensuros; hoc ipso igne justorum corpora glorificatum iri velut aurum in fornace summam pulchritudinem nanciscitur: impios vero tenebris et horrori damnatos, alio ignis genere non purgandos, sed sine fine cruciandos et magis magisque inquinandos esse. Locus certe ad Corinthios huic purgatorio favere illis visus est, qui ita sentiunt: verba haec sunt: 1. Corinth. III, 11. 12. 13. 14. 15.

*Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.*

**Si quis autem superaedificaverit super fundamentum hoc aurum argentum, lapides pretiosos ligna foenum stipulam uniuscujusque opus manifestum erit.*

*Dies enim Domini declarabit *quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus~~ ~~quale sit ignis probabit.*

**Si cujus opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem*.

Verba: dies enim Domini declarabit ex eorum sententia ostendunt sermonem~~ ~~*esse de magno illo die adventus Domini, quo fideles, per ignem purgationis et examinis transibunt.

Venio nunc ad loca SS. Patrum, et primum Graecorum. Origenis pleraque loca etiam ad Purgatorium Resurrectionis possunt applicari, uno excepto: lib. 8. in Epist. ad Rom.* *cap. 11. ad verba nolo vos ignorare fratres mysterium hoc, sub fin.

*Haec ipsa inquit *purgatio, quae per poenam ignis adhibetur, quantis temporibus, quantisque seculis de peccatoribus exigat cruciatus, solus scire potest cui pater omne judicium tradidit.* Am Rande gestr.: Hinc patet imprudenter passim citari hunc locum Origenis. Origeni enim infernus ipse nil nisi purgatorium est. Verum cum ego ipsum Origenis librum evolvissem, deprehendi aliam* *quandam ejus esse sententiam abstrusiorem, et ut ipse satis innuit mysticam, quam et Apostolum verbis opertis innuere voluisse putat: quod nimirum omnes animae tandem salventur: Apostolus enim dixerat: omnis Israel salvus fiet. Origenes subjicit: *eos quidem, qui beati sunt* etc. praesentis Evangelicae doctrinae sermo purificat etc. qui vero verbi* *Dei et Evangelicae doctrinae purificationes spreverit etc., *poenalibus purificationibus semet ipsum reservat ut ignis Gehennae in cruciatibus purget, quem nec Apostolica doctrina, nec Evangelicus sermo purgavit* etc. Et subjicit: *Verum haec purgatio quae per poenam ignis adhibetur* (etc. usque ad) *omne judicium tradidit quia ita diligit creaturam suam, ut pro ipsa evacuaverit semet ipsum*. etc. volens omnes homines salvos fieri etc.* **Verum meminisse semper debemus quod praesentem locum Apostolus quasi mysterium habere voluit* etc.

*Vides expresse asseri ab Origene beatos non intrare in purgatorium, sed damnandos tantum; infernumque ipsum seu ignem gehennae esse Purgatorium. Et constat jam veteres Origenem hujus erroris accusasse. Unde patet quam imprudenter hunc locum citaverint illi qui rhapsodias ex locis SS. Patrum non intellectis contexunt. Nam ipse infernus Origeni nil nisi purgatorium est.

S. Basilius M. ad cap. 4. Isaiae (quia *abluet dominus sordes filiorum et filiarum Sion etc.*) expressis verbis dicit examen hoc futurum esse per ignem judicii. Item: *ardorem~~ ~~seu exaestuationem judicii*. Unde videtur probari purgatorium Resurrectionis.

*Posset tamen ad hunc locum responderi: judicium intelligi non extremum sed~~ ~~quodlibet examen et probationem. Itaque non posse ex hoc loco judicari fateor an de purgatorio animae separatae, an vero de purgatorio resurrectionis loquatur. In hoc inclinavi subinde ut crederem hinc probari purgatorium animae separatae: quoniam postea ad 6 *Isaiae. verb. et in manu habebat carbonem subjicit: coeleste quoddam~~ ~~insinuare intelligendum est altare istud, nempe ~~locum lustrandis animabus accommodatum, e quo ignis ille purificativus per eas virtutes eximia sanctitate praeditus elicitur: mox tamen iterum dubitare coepi, ipso loco diligentius excusso: subjicit enim post verba: praeditus elicitur, Tali igne cor Cleophae et Simonis inardescebat Domino iis adaperiente Scripturas. Consimili igne incalescit cor Spiritu ferventium.

Procopius Gazaeus ad cap. 6. Isaiae In spiritu sancto et igne baptizat salvator cum *non nisi solo igne divino purgari quenquam posse certum sit. Quale enim cujusque sit opus, ignis* probabit, et salvabitur ait tanquam per ignem. Capit unus de Seraphim qui *locus est purgationis animarum coelestis, unde sanctificantibus et lustrantibus potestatibus ignis purgatorii emittitur.* Ecce iterum locum purgationis animarum. Et videtur Basilii verba supra dicta ante oculos habuisse Procopius iste. Sed difficile est haec conciliare cum purgatorio de quo agitur. Baptismum per ignem huc accommodat Procopius, quemadmodum et Origenes et Basilius qui duplicem baptismum per aquam et per ignem ad sordes quoque dupliciter abluendas utilem ad ignem purgatorium referunt. Purgationem tamen animarum coelestem Procopius vocat quod nescio an intelligi possit de igne purgatorii quod dicitur fore apud inferos, ac proinde non convenit cum altari illo coelesti seu loco purgationis ex quo Seraphim carbonem capit.

Basilius interpretatur per ignem caritatis, neque ad hunc locum Isaiae 6. ullo modo accommodat Pauli locum de stipula et salvatione quasi per ignem quamvis id faciat Procopius. Videtur ergo Basilius ad Isaiae 6. per purificationem animarum intelligere sanctificationem et ardorem caritatis ac Spiritus sancti.

Sed ad Isaiae 4. videri potest intelligere ignem purgatorii resurrectionis, seu purgationem, quae ut ibi ait Basilius, fiet in futuro seculo. Ergo nondum jam fit, nam quod jam tum fit defunctis nescio an possit explicari de seculo futuro nisi quis res alterius mundi, quaeque jam nunc in coelo inferno aut purgatorio fiunt, et proinde ad praesens tempus pertinent, seculi futuri nomine venire ostendat, qui tamen loquendi [modus] nescio an possit admitti nisi autoritate veterum sic loquentium stabiliatur. Caeterum hinc patet Procopium Gazaeum duo Basilii loca in unum confudisse.

Latini verba Christi de novissimo quadrante solvendo ad purgatorium accomodarunt, quod non aeque fecerunt Graeci qui extant excepto Eusebio Emisseno. Am Rande gestr.: Miror Cornelium a Lapide patrum qui luat Christi verba ad purgatorium applicuisse videntur.

Tertullianus lib. de anima cap. 35. ne etc. judex te tradat angelo executionis, et ille te *in carcerem mandet infernum unde non dimittaris nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso.* Ubi dubitari potest angelusne executionis Tertulliano sit diabolus, et non videtur, quia eum opponit diabolo, et distinguere videtur inter accusatorem diabolum de quo paulo ante locutus erat, et inter angelum executionis. Deinde dubitari potest an carcer infernus sit infernus ipse seu ignis aeternus, an locus qualem nunc intelligimus purgatorii. Item an ex loco Christi, non dimittendos debitores ante persolutum novissimum quadrantem, sequatur eos aliquando dimittendos, adeoque poenam esse temporalem. Videtur enim responderi posse, quod nunquam dimittendi sint, quia nunquam poterunt solvere vel ideo quia plus debent quam habent in bonis ut Christus ipse facti speciem inducit.

Tertullianus tamen videtur intelligere hunc carcerem de temporali poena, ob verba quae adjicit: mora resurrectionis. Verba haec: mora resurrectionis satis obscura sunt. Dupliciter enim sumi potest tum resurrectio, tum mora. Resurrectio est vel carnis, vel animae, ex inferno aliquo carcere re-dimissae, atque rursus assurgentis, ita ut eo sensu resurgere sit revocare gradum superasque evadere ad auras. Mora quoque resurrectionis dupliciter dicetur, vel quod ipsam resurrectionem moratur et differt, quo sensu eam necesse est esse ante resurrectionem, et quidem ita immediate, ut ea cessante non amplius differatur, sed statim sequatur resurrectio, vel mora resurrectionis intelligitur quod resurrectionem tantum comitatur, tametsi haec mora non ipsam resurrectionem differat, sed aliud puta beatitudinem quae resurrectionem sequitur. Hae jam interpretationes inter se varie combinari possunt. Si prior explicatio resurrectionis cum priore morae conjungatur, (quae sunt maxime naturales) sensus est poenam qua modicum quodque delictum lui ait Tertullianus differre atque morari resurrectionem carnis. Unde sequitur hanc poenam esse ante resurrectionem carnis, et quidem immediate, id est non antecessare, quam ubi sequetur resurrectio. Unde colligeretur animam secundum Tertullianum expiari toto tempore inter mortem et resurrectionem, neque antea videre faciem Dei, exceptis martyribus ut postea dicam ad locum Cypriani. Si prior explicatio resurrectionis cum posteriore morae conjungitur, sensus erit, post resurrectionem carnis differri nonnihil beatitudinem, donec luerit homo peccata, quod pertineret ad purgatorium resurrectionis, cum per ignem transibunt, qui in occursum domini rapientur. Verum ista interpretatio stare non potest. Nam Tertullianus loquitur de poena quae fit in carcere aliquo inferno. Si posterior resurrectionis significatio jungatur cum priore morae (nam cum posteriore morae inutiliter jungetur), sive si resurrectio sumatur pro re-dimissione animae, qua fit ut rursus assurgat ex carcere illo inferno, sensus erit animam statim a morte in purgatorium detrusam ubi purgata fuerit rursus emitti. Ex his tribus explicationibus prima ut dixi convenit maxime vocabulorum sensui naturali, sed difficultatem patitur, quia inde sequitur purgatorium (quippe quod resurrectionem carnis moratur) durare usque ad resurrectionem carnis, atque ita ex sententia Tertulliani animas luere commissa toto medio tempore inter resurrectionem et mortem, neque videre faciem Dei ante judicium extremum, exceptis martyribus aliisque purioris vitae de quo dicam postea et ad locum Cypriani. Praeterea obstat quod hoc modo omnium purgatorium simul finietur, non vero unus ante alium liberabitur cum tamen unus alio facilius novissimum quadrantem solvere queat, nisi dicas temporis aequalitatem differentia et gradu poenarum pensari quanquam Tertulliani locus non aliam poenam quam carceris ipsius, nominet. Secunda interpretatio de mora beatitudinis resurrectionem comitante seu purgatorio resurrectionis, jam rejecta est. Tertia explicatio quod hoc purgatorium moretur resurrectionem non carnis sed animae ex carcere inferno emittendae atque ad coelum rursus assurrecturae (resurgere enim est rursus assurgere) maxime conveniret Purgatorio de quo agitur neque ulla alia laborat difficultate, quam quod vox resurrectionis coactius hoc modo sumitur, neque ex usu. Locus Cypriani primae explicationi favet. Et solet Cyprianus ad Tertullianum respicere eumque Magistrum sequi. Certum interim est ex hoc loco Tertullianum aliquam statuere poenam temporalem animae separatae pro modicis etiam delictis, tametsi incertum maneat, an ea ante resurrectionem finiatur. Adde quod lib. de Monogamia cap. 10. refrigerium adpostulat mortuis.

S. Cypriani *Epist. 52. ad Antonianum: *Aliud est ad veniam stare aliud ad gloriam pervenire. Aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem, aliud statim fidei virtutisque accipere mercedem. Aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emendari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse. Aliud denique pendere in die judicii ad sententiam Domini aliud statim a Domino coronari.*

*Hic locus multis rursus dubitationibus subjectus est, quae ab ipsis Romanae Ecclesiae scriptoribus moventur. Rigaltius hanc veniae expectationem et in carcere permansionem explicat de poenitentia in terris exigenda, dum is quem poenituit tempore persecutionis Christum negasse, diu haeret et poenis Ecclesiasticis subjicitur antequam recipiatur. Idem cum Nic. Fabro contra Pamelium purgationem per ignem explicat de purgatorio resurrectionis. Et novissima verba: pendere in die judicii, ita interpretatur ex* *sententia Tertulliani et aliorum veterum, quod martyres statim coronentur, alii vero plerique diem judicii expectare debeant. Mihi tamen videtur solutionem novissimi quadrantis non intelligi de poenitentia in hac vita, quia et Tertullianus (quem sequi solet Cyprianus), intelligit de alia vita. Unde sequitur voluisse Cyprianum eos qui obeunt aut passione id est martyrio delere peccata, nec alio opus habere purgatorio, aut in carcere quodam purgari donec expientur. Non tamen satis id consentit cum eo quod subjicitur: pendere in die judicii velut adhuc incertum nisi rursus intelligamus ut ad locum Tertulliani* *dixi purgatorium animae eousque durare. Quod tamen «non» videtur de purgatione per ignem explicari posse. Itaque videtur Cyprianus distinguere, carcerem in quo persolvendus est novissimus quadrans, ab igne purgationis et utrumque distincte asserere nisi malimus fateri eum confuse locutum.

Ambros. serm. 20. *in psalm. 118. Omnes per ignem oportet probari quicunque *ad paradisum redire desiderant. Non enim otiose scriptum est quod ejectis Adam et Eva de Paradisi sede posuit Deus in exitu Paradisi gladium igneum versatilem. Omnes oportet transire per flammas, sive ille Johannes Evangelista sit* etc. sive ille sit Petrus. etc. Sed Johanni cito versabitur gladius igneus etc. Et paulo post: sed etiam aurum examinabitur, uretur ut possit probari. Ex quo loco patet, in hoc purgatorium de quo loquitur S. Ambrosius omnes omnino fideles, ne Johanne quidem et Petro exceptis intrare.

Fatendum est tamen hunc locum Ambrosii non posse accipi de purgatorio resurrectionis, sed de purgatorio quodam animae separatae. Cum enim dixisset omnes ad paradisum redituros oportere probari, ne Johanne quidem Evangelista excluso: subjicit: de *morte ejus aliqui dubitarunt, de transitu per ignem dubitare non possumus, quia in Paradiso est, nec separatus a Christo.* Hinc patet Ambrosium sentire, eum jam transiisse per hunc ignem purgatorium, adeoque non intelligi purgatorium generale resurrectionis, sed particulare cujusque fidelis, qui purgatione absoluta etiam ante diem judicii in coelum admittitur. In quo differt a phrasi Tertulliani et Cypriani.

Prudentius in Hamartigenia:  *Esto cavernoso (quia sic pro labe necesse est  Corporea) tristis me sorbeat ignis averno  Saltem mitificos incendia lenta vapores  Exhalent aestuque calor languente tepescat  Lux immensa alios et tempora vincta coronis  Glorificent me poena levis clementer adurat.*

Utile est hunc Prudentii locum cum superiore Cypriani conferri nam utrobique innuitur martyrio coronatos in igne non haerere; alios aliquandiu purgari antequam glorificentur. Adde locum purgationis esse in ipso inferno, ut et Tertullianus dixerat. Ignem tamen mitiorem, scilicet quam damnatorum videtur Prudentius quasi Balneum Mariae vel Maris (ut Chymistae vocant), describere. Non vero hic explicat, utrum id purgatorium ante resurrectionem cesset.

S. Hieron. ad cap. 1. Nahum. Magnum peccatum magnis diuturnisque elui cruciatibus: ad cap. 7. *Micheae *post cruciatus atque tormenta educta ~~de tenebris exterioribus anima et reddito novissimo quadrante, dicet*: *Videbo justitiam ejus et loquar: justificata sunt judicia tua Deus*. Prior quidem locus ad Nahum videtur* *etiam trahi ad purgatorium resurrectionis; sed non posterior. Quemadmodum nec sequens: Com. in 11. cap. *proverb. esse aliquos qui de levioribus peccatis cum~~ ~~*quibus obligati defuncti sunt, post mortem possunt absolvi vel poenis videlicet castigati vel suorum precibus et eleemosynis missarumque celebrationibus*.

S. Paulinus Epist. 5. 18. 19. ait defunctorum animas precibus quasi guttae stillicidio refrigerari. Unde satis judicari potest eum credidisse animas nunc poenas luere temporales.

Miror Augustinum in Enchiridio ad Laurentium cap. 67. salvationem quasi per ignem de qua loquitur Apostolus explicare non de igne purgatorii ut alii solent sed de igne tribulationis. Eadem iisdem verbis repetit in octo Dulcitii quaestionum libro uno quaest. 1. Sed ibi se magis explicat et purgatorio quoque post hanc vitam eundem applicat locum et ob ignem purgatorium alios aliis citius salvari scribit.

Memorabile est quod dicit in Enchiridio ad Laurentium cap. 109. et ad Dulcitium quaest. 2. tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem positum est, animas abditis receptaculis continet. Videtur enim hoc innuere animas non salvari ante judicium; verum hoc locus obscurior ex aliis clarioribus explicatur, quoniam enim paulo ante dixerat alios aliis citius salvari, utique ante extremum judicium aliqui salvantur, ac proinde, status ille tertius animae de tempore quidem medio intelligendus est, sed non toto.

Memorabile est etiam quod ibidem dicit Augustinus, preces pro defunctis prodesse etiam damnatis, nam sub fin. quaest. 2. ait: quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

Hypognosticon contra Pelagianos quod inter Augustini opera extat, libro 6. cap. 5. opinionem quae hodie viget de limbo infantum non baptizatorum expresse refutat et Pelagianis tribuit. Am Rande: NB. Negat enim ullum esse locum in quo aeternum, futurae sint animae~~ ~~praeter coelum et infernum. Quae adduco, non quod absurdam adeo putem eorum sententiam qui hunc Limbum tuentur, sed ut innuam, a Veterum nonnullorum opinione esse alienam. Sed hoc obiter.

Locus Augustini clarus admodum est lib. XXI. De civitate Dei cap. 24. Nam pro *defunctis quibusdam vel ipsius Ecclesiae vel quorundam piorum exauditur oratio, sed pro his quorum in Christo regeneratorum, nec usque adeo vita in corpore male gesta est, ut tali misericordia judicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam judicentur necessariam non habere. Sicut etiam facta resurrectione mortuorum non deerunt quibus post poenas quas patiuntur Spiritus mortuorum, impertiatur misericordia ut in ignem non mittantur aeternum. Neque enim de quibusdam veraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc, neque in futuro, nisi essent quibus etsi non in isto, tamen remitteretur in futuro.* Lib. 21. cap. 26. De civitate Dei dubitat an verba Apostoli: salvus erit quasi per ignem non significent ignem tribulationis; ad quem, inquit, ignem, pertinent et orbitates et quaecunque calamitates. Si vero inquit, ignem velimus intelligere de igne illo judicii, tunc in illum ignem mittendi sunt et dextri et sinistri. Hunc vero duplicem fore, alium aeternum alium temporalem. In illum enim, inquit, ~~soli sinistri novissima *et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat, sed alios* eorum sic probat ut aedificium quod super Christum fundamentum ab eis invenerit *esse constructum non exurat atque consumat, alios autem aliter, id est ut quod super aedificaverunt ardeat, damnumque inde patiantur*. Et postea: post istius sane corporis *mortem donec ad illum veniatur, qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies si hoc temporis intervallo *Spiritus defunctorum ejusmodi ignem dicantur perpeti, quem non sentiant illi qui non habuerunt tales mores et amores in hujus corporis vita ut eorum ligna et foenum et stipula consumantur, alii vero sentiant qui ejusmodi secum aedificia portaverunt, sive ibi tantum, sive et hic et ibi, sive ideo hic ut non ibi, secularia, quamvis a damnatione venialia concremantem ignem transitoriae tribulationis inveniant, non redarguo, quia forsitan verum est. Potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam ipsa mors carnis etc. Possunt et persecutiones Ecclesiae quibus martyres coronati sunt, et quas patiuntur quicunque Christiani etc. Erit etiam in fine seculi tribulatio tempore antichristi*. Ex his patet B. Augustinum* *subdubitanter loqui, nec dubitat tantum an locus iste de igne hujus vitae an vero de altera vita intelligi debeat, neque de illo tantum, an tribulationes hujus vitae diminuant poenas purgationis futurae, sed totam periodum quae praecedit verba: quia forsitan verum est,* *una dubitatione complectitur. Unde mirari desinemus cur Augustinus toto libro *de cura pro mort*[u]is ne verbulo quidem meminerit purgatorii nec eum alia ratione, quam* *Ecclesiae usu defenderit. Cum non putem hodie quenquam librum *de reddenda curae pro mortuis ratione* sine multa purgatorii mentione scripturum esse.

*Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz gestrichen:

*Notabile est, quod in eo libello fuse disputat contra apparitiones animarum de quibus ait: *angelicis itaque operationibus fieri crediderim* cap. 10 et postea cap. 13 *Ut volet accipiat quisque quod dicam, si rebus viventium interessent animae mortuorum* etc. meipsum pia mater nulla nocte desereret. etc. *Si ergo dereliquerunt nos patres nostri, quomodo rebus et curis nostris intersunt* etc. Esaias propheta dicit: *Tu es enim pater noster, quia Abraham nos nescivit, et Israel non cognovit nos. Si tanti patriarchae quid erga populum ab his procreatum ageretur ignoraverunt* etc. *quomodo mortui vivorum rebus atque actibus cognoscendis adjuvandisque miscentur*. Et cap. 15 *proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur, postea vero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt* etc. *possunt et ab angelis audire aliquid mortui*, postea cap. 16. *Hinc et illa solvitur quaestio quonam modo martyres ipsis beneficiis quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant vivi.* etc. *quanquam ista quaestio vires intelligentiae meae vincat, utrum per se ipsos assint uno tempore tam diversis locis, et tanta inter se longinquitate discretis* etc. *an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conversatione remotis, et tamen generaliter orantibus pro indulgentia supplicantium, sicut nos oramus pro mortuis quibus utique non praesentamur, nec ubi sint nec quid agant scimus, Deus omnipotens* etc. *per angelica ministeria praebeat, hominibus ista solatia*, etc. *et suorum merita martyrum ubi vult quando vult quomodo vult, maximeque per eorum memorias quoniam hoc novit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi commendet.* Haec aliaque* *multa in eam rem Augustinus illo libello, quae parum consentiunt cum multorum opinionibus postea receptis de apparitionibus animarum, et scientia distincta quam sancti in coelis habere dicuntur de rebus quae geruntur in terris.

Et haec sunt potissima loca quae stringere videntur; reliqua omnia quae ingenti agmine citantur, non nisi numerus sunt et vel ad pompam velut in acie struuntur, vel ob judicii diligentiaeque defectum a rhapsodis cumulantur. His tamen stabilitis fateor reliqua quoque eorundem patrum quos jam citavimus loca, vel aliorum ejusdem seculi, et gentis aut alioqui consentire prioribus solitorum, ex his ipsis explicationem recipere, ac proinde nunc etiam allegari posse, si quis copiam quaerat. Ex quo scilicet ex locis clarioribus atque selectis certum aliquid de veterum sententia constitutum atque conclusum est. Nam si ut vulgo faciunt omnia loca sine delectu misceantur, obruitur veritas, neque ullus patet exitus. Praeterea non sufficit recitari loca SS. Patrum ut vulgo fit ab iis inprimis, qui ea ex aliis exscribunt, sed immorari illis subinde nonnihil necesse est, ad sententiam eorum eruendam. Si hoc modo tractarentur controversiae, si separarentur clara a controversis, si digererentur loca patrum in classes aut gradus, si sincere atque ingenue annotaretur quibus quisque locus difficultatibus laboret, tunc semper vel certi aliquid statui poterit, de unaquaque controversia, vel hoc saltem apparebit quanta aut quantula haberi possit probabilitas; ubi tamen varias veterum quoque sententias agnoscere atque distinguere operae pretium erit. Qui vero vulgari rhapsodorum more ingentem locorum numerum cumulant aut centonem quendam ex verbis faventibus hinc illinc quaesitis contexunt, illi imperitos et negligentes fallunt atque percellunt, hominem autem diligentem atque judicio praeditum minime movent, praesertim ubi experientia didicerit, plurimas allegationes vulgares accuratius discussas in ventos abire.

Ex discussione ergo ista hoc saltem didici: Omnes fere sanctos Patres poenam post mortem etiam fidelibus plerisque infligendam statuisse, graviorem pro modo peccatorum. Graecae Ecclesiae doctores plerique tam Veteres quam hodierni animae separatae poenas spirituales potius «putarunt», et in anxietate magis quam ignis corporei sensu consistentes, ignem vero purgatorium de quo loquitur Apostolus, et baptismum ignis cujus meminit Christus, ad ignem illum probationis retulerunt, per quem transire omnes conflagrante mundo consentaneum videbatur cum in occursum Domini rapientur, quanquam huic quoque igni moram aliquam concessisse videantur. Ecclesia occidentalis jam a Tertulliani et Cypriani temporibus eo inclinasse videtur, ut statueret, animam separatam statim a morte poenis quibusdam subjici, ac purgatam demum ad beatitudinem admitti. Primus Cyprianus inter poenas animae separatae ignis meminisse videtur quanquam subsit dubitandi causa, sed clarius locuti sunt SS. Ambrosius, Hieronymus et Augustinus, apud quos negari non potest ejus sententiae quae nunc in Romana viget Ecclesia, expressa satis vestigia extare. Tametsi res non omnino liquida atque in confesso posita fuisse videatur.

Mirum est quam suspenso incedant gradu. Saepe enim de purgatorio tacent cum maxime de eo loquendi tempus esse videbatur. Unde colligo rem illo tempore nondum satis receptam fuisse, cum constaret Chrysostomum locum classicum de novissimo quadrante (ex quo maxime purgatorium Latini inferebant) interpretari longe aliter; non de futurae, sed hujus vitae judiciis et carceribus, ex quibus debitores ante solutum novissimum quadrantem non exeunt. Et Basilium atque Theodoretum aliosque locum Apostoli ad Corinthios explicare de igne judicio et purgatorio resurrectionis. Et ipsum Augustinum dubitare an non explicari debeat de igne tribulationis hujus vitae et eum de ipso purgatorio alicubi non sine dubitatione loqui. Et Tertullianum atque Cyprianum ita loqui ac si purgatorium sit totum tempus status animae separatae ad diem judicii. Origenem vero quae quidam pro purgatorio citant, intellexisse de ipso inferno, qui ipsi non nisi purgatorium erat quoniam finiri aliquando putabat. Olim ergo haec obscuriora videbantur. Postea clarius doceri coepit purgatorium quod nunc recipitur, quemadmodum Limbus Patrum aliaque quorum in veteribus semina reperiuntur, et de quibus Hieronymus, Augustinus aliique caute et raro et velut subdubitantes locuti sunt. Neque enim Veteres de rebus alterius mundi ea quae nos hodie asseveratione loquebantur. Illud tamen certum est. Concludo Veteres uno ore omnes illi fuisse reclamaturos, qui dixisset ~~preces pro defunctis inutiles esse, et animas omnes vel statim salvari vel statim damnari.* Omnes enim consensisse videntur etiam ab iis qui salvandi sunt aliquas post mortem poenas pro peccatis luendas esse; quae qui mature considerabit purgatorium Romanae Ecclesiae.

Tametsi autem Graecorum patrum loca non pauca de igne purgante ad Purgatorium resurrectionis pertinere videantur, patet tamen Graecos quoque veteres complures innuere quasdam temporales animae separatae poenas, non quidem corporeas atque igni cuidam tribuendas, sed spirituales, quae recentium quoque Graecorum sententia est. Ex veteribus ergo animae separatae poenas temporales innuere videtur S. Cyrillus Hierosolymitanus, cum in Cateches. mystagog. cap. 5. pro omnibus, inquit, oramus, qui inter nos vita functi *sunt, maximum esse credentes animarum juvamen, pro quibus offertur precatio sancti illius et tremendi quod in altari positum est sacrificii*. Dicit: animas juvari, ergo animae ipsae aliquid patiuntur, ergo non pertinent ista ad levandum ignem purgatorium resur rectionis. Et ne quis forte hoc ita explicare conetur, juvari animas precibus non poenae diminutione, sed gloriae augmento, cavit ipse Cyrillus, cum sententiam suam confirmat similitudine Regis, qui eos a quibus offensus est in exilium pepulit, postea vero illorum *propinquis, qui coronam aliquam conficientes pro his qui sunt in supplicio exulibus offerunt, condonationem aliquam suppliciorum dedit*. Unde jam dubium nullum est S. Chrysostomi aliorumque veterum loca, quibus asseritur precibus vivorum mortuos juvari eodem modo debere intelligi, ut in Liturgia Romana quae ait: ipsis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii et pacis indulgeas. In Liturgia Alexandrina: horum omnium animabus dona requiem. Liturgia Ecclesiarum Syriae et Cappadociae quae tribuitur S. Basilio: refrigera eos ubi visitat lux Vultus tui. Et mox: sublata voce sacerdos orat Deum ut meminerit Deus omnium qui transierunt ex mundo, recreet eos in tabernaculo suo, transeat per mansiones horridas et in tabernaculis luculentis collocet, exuat ex densissimis tenebris tribulatione et dolore. Ut Chrysostom. homil. 41. in I. ad Corinth. juvetur mortuus non lacrymis sed precibus, supplicationibus Eleemosynis. Et infra ~~ne fatigemur mortuis auxilium ferre, preces pro illis offerentes.* Quae etiam* *non videntur intelligi de purgatorio resurrectionis futuro, sed de praesenti aliquo malo quo laborant, et jam nunc juvari possunt. Et *Homilia 69 ad populum Antiochenum, non temere ab Apostolis haec sancita fuerunt, ut in tremendis mysteriis defunctorum agatur commemoratio. Sciunt enim inde multum illis contingere lucrum, utilitatem multam.* Si de* *futura aliqua utilitate fuisset locutus, dixisset eos non percipere lucrum, sed aliquando esse percepturos. Ignem autem purgatorium animas separatas cruciantem non reperio apud Graecos Veteres, quemadmodum nec recentes eum admittunt. Clarus inprimis est locus Theodoreti in I. ad Corinth. 3: in die, inquit, *adventus Domini, examen fiet et diligens inquisitio, et eos quidem qui recte vixerint tanquam aurum et argentum reddet ignis splendidiores, eos autem qui iniquitatem fecerint instar ligni et foeni et stipulae consumet*, et postea: *servabitur autem ipse quoque per ignem examinatus si quidem habet vitam doctrinae convenientem.* Unde manifestum hunc ignem examinis esse in die adventus* *Domini, ac proinde purgatorium resurrectionis. Haec Theodoreti verba ab Oecumenio repetuntur. Et quoniam Bellarminus ipse fateri coactus est Diem Domini in 1. Corinth. 3. esse diem judicii extremi, et ut hic Theodoretus ait, diem adventus Domini, satis manifestum est, nisi inutiliter argutari velimus ejus autoritate recte a Graecis interpretibus purgatorium resurrectionis stabiliri. Sed hoc purgatorium resurrectionis Am Rande: NB. non debet confundi* *cum purgatorio animae separatae, quod Graeci hodierni in quadam anxietate collocant ut scripsit etiam Metrophanes Patriarcha Alexandrinus, eodemque et veteres Graeci inclinasse videntur, qui (uno excepto fortasse Nysseno) ignem purgationis non de poena animae separatae, sed de probatione quae fiet in die judicii 1. Corinth. 3. interpretantur. Unde intelligitur duplex apud quosdam veteres sequi purgatorium unum animae separatae, quae in anxietate constituta est, et judicium expectat, et fidelium precibus refrigerium sentit; alterum hominis resurgentis, qui in igne judicii examinatur. Tametsi enim loca quaedam Graecorum, aliud quiddam dicere videri possint, sunt tamen, tum ex caeterorum consensu, tum ex Ecclesiae Orientalis hodierna sententia interpretandi. Talia Gregorii Nazianzeni sunt oratione in sancta Lumina: Atque hi quidem (Novatiani) *nostra si velint, atque adeo Christi, via, sin minus, sua, insistant, in altero aevo igni fortasse baptizabuntur, qui postremus est baptismus, nec solum acerbior, sed et diuturnior, qui crassam materiam instar foeni depascitur vitiique omnis levitatem absumit.* Ibi ex voce* diuturnior forte inferre quis posset, non intelligi hic purgatorium resurrectionis, neque *enim illud diuturnum esse videtur, sed responderi potest id quoque non fore momentaneum, sed aliquem ex sententia illorum autorum temporis tractum habere; quemadmo dum et conflagratio mundi aliquem fortasse temporis tractum desiderabit. Videntur autem statuisse veteres isti eundem ignem qui mundum consumet, sanctos esse purgaturum, impios in perpetuum correpturum. Unus est tantum quod sciam locus Graeci veteris in quo mihi ignem purgatorium animae separatae statui videtur, qualem Latini recepere. Is locus est Gregorii Nysseni (qui fuit Basilii Magni frater), in eleganti dialogo *de anima et resurrectione*, Deum ait *animam ad se trahere, cui si nihil corporeae labis insit, jucundum facilemque esse accessum; si vero materialibus affectibus onerata sit, his esse exuendam, quemadmodum funis, qui ut per exiguum foramen* [transeat] *lutum detensum ac velut abrasum relinquit. Ita Deus* (inquit autor) quod suum est (animam) *ad se trahit, quod autem alienum est propterea quod cum anima quodammodo coaluerit violenter abraditur et abstergitur, acresque et intolerabiles affert dolores.* Et postea: *Idem ego quoque sentio et quod pro quantitate vitiositatis quae in unoquoque fuerit cruciatus ac doloris modus adhibeatur* etc. pro modo ac quantitate materiae (id est materialis labis* *quam anima in corpore contraxit) *vel longiore vel breviore temporis spatio illa flamma dolorifica quamdiu fuerit id quod eam alat, accendetur.* Vides hic animam purgari a* *materiali labe, de anima ergo separata sermo est, et flamma quidem dolorifica, id est igne purgatorio, quae nihil differre videntur a purgatorio Ecclesiae Romanae, nisi quis flammam dolorificam non de igne vero sed anxietate interpretari velit, ut scilicet Nyssenus cum aliis Graecis veteribus atque hodiernis consentiat. Sed haec in medium relinquo. Obiter attingo locum controversum Apocalypseos: XIV. 13. *Beati mortui qui in Domino moriuntur: amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis, nam opera eorum sequentur eos*. Ita habet versio vulgata. Textus autem graecus quem versio Lutheri* Germanica sequitur aliter distinguit, et amodo refert ad moriuntur. Makárioi oȋ nekroì *oȋ ĕn kyrí^v ăpoun^h́skontew ăp'^%)/arti. naì légei tò pneỹma, ^%(/ina ănapah́sontai ĕk tṽn kópvn ay̆tṽn.* Beati mortui qui in Domino moriuntur amodo. Certe, dicit, Spiritus etc. Lectio Vulgatae jam fuit Patrum Latinorum, ut Primasii: abhinc etiam dicit Spiritus, et Augustinus De civ. Dei, XX, 9. amodo jam etiam dicit Spiritus. Lectio Graeca fuit et Patrum Graecorum, ut patet ex Aretha in Apocalypsin. Tametsi autem sic legerent Graeci non tamen inde intulerunt, quod omnes qui ita moriuntur ut salvari debeant, statim fiant beati, a modo, sive a momento mortis. Imo ipse Aretas hanc consequentiam tacite evitare conatur, dum per eos qui in Domino moriuntur non omnes salvandos intelligit, sed eos qui mundo mortui sunt, et mortem Domini Jesu in corpore circumferunt, his enim statim ubi sublati fuerint retributionem sine premium dari. Quicquid ejus sit ex uno loco obscuro satis et controverso nil certi statuere ausim praesertim cum verborum connexionem intuenti, videatur alius etiam prodire posse sensus. Angelus clamat: diem judicii venisse, cecidisse Babylonem, adoratores bestiae cruciari igne etc. et fumum tormentorum ascendere in secula seculorum, nec habere requiem die ac nocte. His subjici contra eos qui in Domino moriuntur a laboribus suis imposterum quiescere. Amodo sive imposterum, id ex quo cecidit Babylon et ejus sectatores aeternum cruciantur. Id est a die judicii. Dixerat enim paulo ante: venit hora judicii ejus. Sed ut dixi dubito an quicquam certi ex hoc loco constitui possit.