Series VI Band 4 · No. 385₁.

Erster Ansatz Januar 1677

Latin

ERSTER ANSATZ

Januar 1677

Excussi Auf der Rückseite: Bellarminus ait Chrysostomum docere Purgatorium inprimis Homil. 3. in Epist. ad Philipp. et Homil. 69. ad populum Antiochen. Augustinus lib. 12 Genes. c. 33 de [bricht ab] loca plurima veterum quae a Romanae Ecclesiae scriptoribus ad probandum purgatorium reperiuntur, et rejectis illis quae mihi non magnam vim habere videntur, illa saltem retuli quae suspicionem aliquam injicere possunt Sententiae a Romana hodierna non abhorrentis.

Ex discussione autem ista hoc saltem didici: Omnes fere sanctos Patres ignem quendam purgatorium seu poenam temporalem post mortem etiam fidelibus plerisque infligendam statuisse, graviorem pro modo peccatorum. Eo tamen discrimine ut Graecae Ecclesiae doctores id quidem ad ignem illum transitus retulerint, quem sentire omnes ipso resurrectionis tempore necesse erit cum in occursum Domini rapientur, quanquam huic quoque igni moram aliquam concessisse videantur. Ecclesia occidentalis jam a Tertulliano et Cypriano eo inclinasse videtur, ut statueret, animam statim a morte poenis quibusdam subjici, et ex iis purgatam liberari atque ad beatitudinem admitti. Negari itaque non potest ejus sententia quae nunc in Romana viget Ecclesia, expressa satis etiam in vetere Latina vestigia extitisse. In Graeca vero Ecclesia neque olim, neque ut arbitror hodie ejusmodi purgatorium creditum est.

Ex locis veterum quae ad probandum purgatorium afferuntur, paucissima ad rem pertinent. Ecclesia Romana hodie docet, Purgatorium esse sive locum sive statum animarum fidelium, in quo post mortem aliquandiu poenas peccatorum gravissimas luunt, et vivorum precibus ac sacrificiis juvantur: donec placata divina justitia purgatae ad beatitudinem admittuntur.

Loca autem quae ad hoc probandum afferuntur ex Sanctis Patribus, alia tantum probant pro mortuis esse orandum, alia tantum ostendunt aliquod esse purgatorium. Hoc vero multi veteres ac recentiores admittunt tempore resurrectionis, ubi omnes per ignem probandos arbitrantur, neque ideo purgatorium Romanae Ecclesiae agnoscunt.

Fateor, ex oratione pro defunctis non sequi purgatorium Romanae ~~Ecclesiae*. Vis argumenti talis: Si orandum est pro mortuis, sequitur mortuos precibus* *juvari. Si mortui precibus juvantur, sequitur eos neque plene damnatos, neque omnino salvos, sed adhuc poenae capaces esse. Si mortui fideles poenae capaces sunt, sequitur esse Purgatorium. Ergo si pro mortuis orandum est, admittendum est purgatorium.

Ad hoc argumentum responderi potest ~~primum negando, quod necesse sit mortuos precibus juvari.* At vero, inquies, ita inutiles sunt preces. Fateor inutiles erunt ipsis mortuis, sed non omnino omnibus aliis. Erunt enim preces pro defunctis, saltem vota quaedam. Vota autem etiam tum concipi possunt et solent, cum res non est amplius integra; usumque saltem hunc habent, tum ut affectum nostrum testemur, tum ut omnia ad Dei, quem imploramus, voluntatem referamus, quodam honoris, et cultus genere. Ita solemus de rebus praeteritis vota et tantum non preces concipere. Pone nuntiari mihi praelium ingens, cui frater meus aut amicus interfuit. Ego statim ad Deum ac vota conversus ex animo opto, ut ne quid mali ei acciderit: quanquam postea re subtilius excussa facile intelligam factum infectum fieri non posse, et, si ille semel occisus est non ideo non-occisum, si salvus evasit non ideo hodie in praelio hesterno occisum iri. Nescio quid alii faciant, mihi certe saepe ejusmodi vota primo animi impetu excidere. Fortasse non defuere qui et nuncupavere vota in casu simili, et damnati solvere. Quo minus mirandum est viventes in vota erumpere pro mortuis, caritate accensos, quoniam de re summa animae nimirum defuncti felicitate, agitur. Nam incerta atque ignota a nobis solent pro infectis haberi, quae vera est ratio cur circa res praeteritas ac transactas preces fundamus. Idem est de futuris certis ac determinatis. Nemo dubitat quin beatitudo aut damnatio mortuorum certa sit, neque ullis precibus ac meritis mutabilis, nam ex Romanae quoque Ecclesiae sententia, si damnati sunt, certe ex inferno non redimentur, si in coelum translati, non excident felicitate; si in purgatorio sunt, securi sunt felicitatis futurae. Mortuorum ergo beatitudo ac damnatio nulli mutationi subjecta est. Inutilia ergo ipsis erunt vota quibus a Deo aeternam eorum salutem flagitabimus. Usui tamen et instinctui cuidam naturali convenire nemo diffitebitur.

Deinde negatur ex eo quod mortui precibus juvantur, sequi eos sub ~~poenis esse*; possunt enim majorem gloriam nostris precibus obtinere.

*~~Tertio negatur ex eo quod puniuntur fideles mortui, sequi Purgatorium Romanae Ecclesiae*, Graeci enim Veteres id de suo purgatorio interpretabantur, quod in die resurrectionis omnes subire arbitrantur.

Et haec quidem de Locis in quibus fit mentio precum pro mortuis; ~~accedo ad loca in quibus fit mentio ipsius poenae temporalis post mortem, ignis, purgationis.* Talia sunt loca quod omnis anima igne salvetur; quod illi quorum opus arserit salvi erunt quasi per ignem, quod (: argumento a contrario sensu :) quaedam peccata in futuro seculo remittentur. Haec omnia commode admodum explicari possunt per purgatorium resurrectionis.