Series VI Band 4 · No. 377₃.
De praestantia systematis Copernicani. Zweite Fassung
Praeclarum Ciceronis dictum est, opinionum commenta delet dies, naturae judicia confirmat. Id nos circa optimam mundani systematis explicandi rationem experimur, quae novis quotidie inventis eo jam pervenit, ut vix quisquam sit insignium Mathematicorum, qui non praeferendam fateatur, si per superiorum decreta censurasque liceret. Unde jam olim Christophorus Clavius Societatis Jesu Mathematicus celebris, cum senex nova per Telescopium inventa coelestia, et inprimis Lunulas joviales detectas intellexisset, actum esse exclamavit de recepta Astronomia. Videbat enim vim maximam Analogiae, quam postea nova Reperta annuli et comitum Saturni tam manifestam reddidere, ut vix ei amplius resisti possit. Et Claudius des Chales ex eadem Societate Jesu vir in his studiis versatissimus, ingenue fassus est vix aliam Hypothesin sperari posse quae phaenomenis tam pulchre pleneque satisfaciat. Absurdam quidem in philosophia non esse Hypothesin Copernicanam, ut olim credebatur; concedent hodie plerique omnes. Ricciolus ipse omnia argumenta vulgaria contra eam allata rejecit, excepto uno quod sumitur a motu gravium aut projectorum. Sed hoc quoque nullam vim habere Gassendus, P. Stephanus de Angelis, et Joh. Alphonsus Borellus evicerunt.
Quod attinet ad argumenta Theologica ab autoritate Scripturae Sacrae sumta, fassi sunt P. Mersennus Ordinis Minimorum, et P. Honoratus Fabrius e Societate Jesu, nihil prohibere, quin Ecclesia, post agnitam aliquando ab eruditis rationum naturalium efficaciam pondusque maximum, declaret verba autorum sacrorum sic posse accipi ut accipiuntur verba omnium Mathematicorum, qui licet novum systema sequantur, semper tamen dicent et dicere debent, solem moveri, occidere et oriri, quoties theoriam planetarum non ex professo tractant.
Interim merito censurae subjecta est eorum audacia, qui minus reverenter de Scriptura Sacra sentire visi sunt, quasi scilicet non satis accurate sit locuta, quoniam finis ejus non sit docere philosophiam sed viam salutis. Honorificentius enim et verius est agnoscere in sacris libris omnes scientiarum quoque thesauros reconditos latere, et de rebus non minus Astronomicis quam aliis omnibus rectissima dici. Quod salvo etiam novo systemate asseri potest. Nam autores sacri aliter sine absurditate non poterant sensa animi exprimere, etiamsi millies verum ponatur systema novum. Et ridiculus foret Historicus, quamcunque demum in Mathematicis opinionem secutus, qui non solem sed terram oriri et occidere dictitaret.
Sed operae pretium est admonere hoc loco aliquid nondum satis adhuc vulgo animadversum, et ad tollendam tamen omnem difficultatem negotii, Copernicanumque systema ab omni censura vindicandum plane suffecturum. Nempe concedunt omnes Systema Copernicanum posse doceri tanquam Hypothesin, intelligentes etiam fatentur ex omnibus Hypothesibus nullam esse Copernicana simpliciorem atque intelligibiliorem. Verum sciendum est (quanquam multis paradoxum appariturum sit) nullam aliam esse in Motibus realitatem quam Hypotheticam nec aliam in rerum natura dari notam veri systematis, quam ut per ipsum omnia aptissime explicentur. Concesso ergo Hypothesin Copernicanam esse simplicissimam, eo ipso conceditur esse veram. Quod ut intelligatur exactius, sciendum est, Motum necessario ita sumi ut involvat aliquid respectivum, et non posse dari phaenomena, ex quibus absolute determinetur motus aut quies. Consistit enim motus in mutatione situs seu loci; et ipse locus rursus aliquid relativum involvit, etiam ex Aristotelis sententia, qui definivit superficie ambientis. Hinc in rigore omne Systema defendi potest, ita ut nec ab Angelo quidem Metaphysica certitudine aliquid absolute determinari queat; quoniam ea ipsa conditio est legum motus generalium, ut omnia eodem modo in phaenomenis eveniant, nec dijudicari possit utrum et quatenus corpus aliquod datum quiescat vel moveatur, nisi rationem majoris explicabilitatis habendo. Idque adeo verum est, ut ne vis quidem agendi certum sit motus absoluti indicium. Ut si globus in navi manu impulsus procurrat per lineam rectam horizontalem a prora versus puppim, et navis interim aequali celeritate moveatur directione contraria quippe quae est a puppi ad proram; nullus erit motus globi absolute loquendo, absolute enim globus in eodem manet loco spatii ut apparet spectanti ex ripa quae supponitur immota. Et tamen globus habet motum respectivum scilicet respectu eorum quae sunt in navi; et licet (ex Hypothesi) quiescat absolute et in rigore, tamen aliquid in navi oppositum frangere potest.
Itaque quemadmodum quoties de navi et his quae in ea fiunt, velut de impressione manus in globum, aut de ruptura alicujus vasis vitrei, quod in navi forte globo obstiterat, agitur, omnes vere et recte dicemus globum moveri; respectu vero ripae rursus vere et recte dicemus globum quiescere, cum semper eundem situm ad omnia puncta immota in ripa assumta servet. Et tam errabit, qui ex ripa motum globo tribuet; quam qui in navi ei ascribet quietem; ita eodem modo dicemus veram esse suo modo ac respectu non minus doctrinam Sphaericam Ptolemaei, quam Theoricam Copernici, et tam ineptum esse, motum terrae infercire explicationi Sphaericae primi mobilis, quam ineptum est per innumeros Epicyclos et Eccentricos Theoriam Planetarum tradere velle, quam Hypothesis nova, vel potius antiqua renovata mira simplicitate intellectui exhibet. Unde patet qui Hypothesin Copernici veram esse dicunt, sic sentire vel intelligi debere, ut sit optima, hoc est ad explicanda phaenomena aptissima, neque aliam in re quae sua natura respectum involvit, veritatem locum habere. His recte perceptis, quilibet salvis censuris Copernicanus esse potest. Et sic quoque salvabimus, quod dixerunt censores Hypothesin Copernicanam absurdam esse in philosophia, si scilicet perverse applicetur ad ea explicanda, quorum intelligentia per ipsam adhibitam potius turbaretur.
Haec vero agnosci tandem aliquando non parum interest et pietatis et scientiarum. Ut illis os obturetur, qui fidem et rationem non sine alterutrius injuria inter se committunt; quibus obsistendum esse merito decrevit postremum Concilium Lateranense. Sufficit igitur eorum damnari audaciam, qui scripturam sacram minus accurate de rebus Astrorum locutam dicere non verentur. Aliis autem salva de caetero relinqui potest libertas statuendi de veriore hypothesi; ex quo res ipsa ostendit, systema novum uti hodie explicatur neque absurdum esse, neque temere defendi, sed maximis niti argumentis, et salva fide catholica multos viros magnae doctrinae et pietatis ad ejus defensionem inclinare. Atque hac sane censurae pristinae explicatione tolletur scrupulus qui multos male habet, et praevenient Censores revocandi aliquando decreti necessitatem, neque sese torrenti proficientis seculi ac publicae eruditorum voci frustra opponent. Quin et falsis eorum improperationibus occuretur, qui veritatem apud Catholicos opprimi jactant, et erectas mentes ab Ecclesiae communione avertunt. Idem honoris Italiae interest, ita enim praestantia ingenia non ibi minus quam apud alias gentes frui poterunt luce seculi et praeclaris inventis incumbere, quae nunc saepe ab aliis praeripiuntur. Neque aliam ego summorum virorum mentem esse puto, penes quos censurae jus est.
Et vero tanta est Copernicani Systematis praestantia ad explicanda Phaenomena planetarum, ut fatendum sit Astronomum qui id non intelligeret in meris tenebris versaturum. Tantaque indies nova inventa ejus harmoniam et simplicitatem confirmant, ut verendum sit, ne qui ipso uti nolunt, ipsius Dei gloriam obscurent, adempta agnoscendae in tantis operibus admirabilis ejus sapientiae occasione. Id vero nunc maxime (si unquam) dici posse videtur ex quo nova quaedam nuperrime lux exorta est de Physicis motus Planetarii causis, cujus leges universales mira felicitate explicantur circulatione harmonica circa solem materiae aethereae planetam deferentis, et solicitatione quadam velut magnetica planetae ad solem, tanquam gravis ad centrum; quae non tam suppo nendo assumuntur, quam per regressum geometricum ex phaenomenis demonstrantur. Ut jam de optimo Systemate vix amplius dubitandi locus aliquis relictus videatur.