Series VI Band 4 · No. 377₂.

De praestantia systematis Copernicani. Erste Fassung

Latin

Praeclare a Cicerone dictum est: opinionum commenta delet dies, naturae judicia confirmat. Id circa verum Mundi Systema experimur. Novis enim quotidie inventis Pythagoraea Hypothesis ad summam verisimilitudinem accedit. Ut jam vix quisquam sit intelligentiorum Mathematicarum qui non praeferendam fateatur, si modo per superiorum decreta liceret.

Mihi vero videtur censuram in Galilaeum non ita accipi debere quasi eos in universum damnet, qui Hypothesin Copernici veriorem credunt, sed hos tantum qui temere eam propugnant, et Scripturam Sacram minus proprie locutam audacius censent.

Hodie autem omnes intelligentes fatentur tantis nove repertis argumentis adjuvari Copernicanos, ut temeritas illis imputari amplius non possit, et prudentiores ex ipsis fatentur ac defendunt Scripturam Sacram proprie et apte fuisse locutam, imo aliter non debuisse nec potuisse etiamsi ipsi scriptores ex schola Copernici prodiisse fingerentur.

Itaque interesse et Reipublicae literariae, et ipsius Ecclesiae videtur, ut ne amplius obex ingeniis in hoc argumento ponatur, neve adversariis calumniandi ansa detur, quasi veritas in Italia intolerabili quadam servitute opprimatur.

Quod ut admoneam studiosius ansam mihi dedere cogitationes quaedam, quae nobis arcana systematis et physicas motuum coelestium causas pro bona parte aperire videntur, quae nunc paucis attingam.

Cum nempe viderem Keplerum ex Tychonicis observationibus et meditationibus propriis leges quasdam generales pulcherrimas Motuum Coelestium invenisse, phaenomenis valde satisfacientes, unde facile apparebat physicas quasdam rationes subesse debere; ego diu in causarum investigationem incubui, tandemque subita quadam luce hausta prope supra ipsam spem mihi visus sum magna voti parte positus.

Leges planetariae hae sunt 1) Planetam (primarium) ferri in Ellipsi in cujus foco sol, 2) tempora ejusdem planetae esse Sectoribus Ellipticis ex sole abscissis proportionalia, 3) quadrata a temporibus periodicis diversorum planetarum esse ut cubos mediarum a sole distantiarum.

Ex lege 2da demonstravi planetam atque adeo aethera ejus deferentem circulari harmonice, id est sic ut distantiis a sole existentibus progressionis Arithmeticae, sint velocitates circulationis progressionis Harmonicae; et contra. Generale enim theorema inveni, si mobile moveatur motu composito ex circulatione harmonica circa aliquod centrum, et motu quocunque paracentrico respectu ejusdem centri describere areas temporibus proportionales; et contra. Et vicissim si has describat, motum ejus in dictam circulationem resolvi posse.

Deinde investigavi, quaenam debeat esse lex motus paracentrici seu attractionis ad solem.