Series VI Band 4 · No. 376.
Notata quaedam G. G. L. circa vitam et doctrinam Cartesii
[Frühjahr 1689 bis Herbst 1689 (?)]
[Frühjahr 1689 bis Herbst 1689 (?)]
Notata quaedam G. G. L. circa vitam et doctrinam Cartesii
Cartesius diu Flexiae in collegio Jesuitarum studiis operam dedit, juvenisque emendandae philosophiae consilium cepit post somnia quaedam et illud Ausonii diu expensum: quod vitae sectabor iter? Ita loquuntur ipsius schedae manuscriptae.
Anno 1620. die 11. Novembr. notavit in schedis suis, ea die se coepisse intelligere
fundamentum inventi mirabilis, quid illud sit, videor mihi conjicere; ipse in scriptis suis
non exposuit, quemadmodum nec publicavit methodum suam, sed tantum de ea scribere
ejusque specimina dare voluit, ut ipse observat. Itaque valde falluntur, qui his, quae
edidit, nimis contenti sunt, methodumque ejus se habere arbitrantur.
Filiam naturalem in Batavis habuit et ejus mortem impense luxit idque ipse notavit sua manu.
Lipstorpius narrat, Cartesium in Germania cum Faulhabero insigni Mathematico et inprimis in numerorum doctrina versato contulisse et hunc admiratione juvenis fuisse captum.
Quando Cartesius in Sueciam venerat, regina magis antiquitatis et historiae quam philosophiae studio capiebatur: ita Cartesius ad horas antelucanas remissus, ex insueto officio in morbum incidit. Audivi ex V. Cl. J. H. Boeclero, qui eodem tempore in Suecia fuit, pleuriticum interiisse, quod ipse suas quasdam rationes secutus sanguinis missionem sprevisset aut distulisset.
Fuit in Cartesio major librorum usus quam ipse videri volebat: hoc stylus et res ipsae docent. Praeclare in rem suam vertit aliorum cogitata, quod vellem non dissimulasset, eaque res ipsi in Suecia cum eruditis concertationes peperit.
Dogmata ejus metaphysica, velut circa ideas a sensibus remotas, et animae distinctionem a corpore, et fluxam per se rerum materialium fidem, prorsus platonica sunt. Argumentum pro existentia Dei, ex eo, quod ens perfectissimum, vel quo majus intelligi non potest, existentiam includit, fuit Anselmi et in libro contra insipientem inscripto inter ejus extat opera, passimque a Scholasticis examinatur. In doctrina de continuo, pleno et loco Aristotelem noster secutus est, Stoicosque in re morali penitus expressit, floriferis ut apes in saltibus omnia libans. In explicatione rerum physicarum mechanica Leucippum et Democritum praeeuntes habuit, qui et vortices ipsos jam docuerant. Jordanus Brunus easdem fere de magnitudine universi ideas habuisse dicitur, quemadmodum et notavit V. Cl. Stephanus Spleissius, ut de Gilberto nihil dicam, cujus magneticae considerationes tum per se tum ad systema universi applicatae, Cartesio plurimum profuere.
Explicationem gravitatis per materiae solidioris rejectionem in tangente, (quod in Physica Cart. prope pulcherrimum est,) didicit ex Keplero, qui similitudine palearum motu aquae in vase gyrantis ad centrum contrusarum rem explicuit primus. Actionem lucis in distans similitudine baculi pressi jam veteres adumbravere. Circa Iridem a M. Antonio de Dominis non parum lucis accepit.
Keplerum fuisse primum suum in dioptricis magistrum, et in eo argumento omnes ante se mortales longo intervallo antegressum, fatetur Cartesius in Epistolis familiaribus; nam in scriptis, quae ipse edidit, longe abest a tali confessione aut laude, tametsi illa ratio, qua radiorum directionem explicat ex compositione nimirum duplicis conatus perpendicularis ad superficiem et ad eandem paralleli, diserte apud Keplerum extet, qui eodem ut Cartesius modo aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis hinc deducit. Idque gratam mentionem ideo merebatur, quod omnis prope Cartesii ratiocinatio huic innititur principio. Legem refractionis primum invenisse Willebrordum Snellium, Isaacus Vossius patefecit, quanquam non ideo negare ausim, Cartesium in eadem incidere potuisse de suo.
Negavit in epistolis, Vietam sibi lectum, sed Thomae Harrioti Angli libros analyticos
posthumos anno 1631. editos vidisse, multi vix dubitant; usque adeo magnus est
eorum consensus cum calculo Geometriae Cartesianae. Sane Harriotus aequationem jam
nihilo aequalem posuit, et hinc derivavit, quomodo oriatur aequatio ex multiplicatione
radicum in se invicem,
Denique fuit Cartesius, ut a viris doctis dudum notatum est, et ex epistolis nimium quantum apparet, immodicus contemtor aliorum et famae cupiditate ab artificiis non abstinens, quae parum generosa videri possunt.
Atque haec profecto non dico animo obtrectandi viro, quem mirifice aestimo, sed eo consilio, ut suum cuique tribuatur, nec unus omnium laudes absorbeat; justissimum enim est, ut inventoribus suus honos constet, nec sublatis virtutum praemiis praeclara faciendi studium refrigescat. Et vellem ego propositionum aut dogmatum, quae majoris momenti sunt, autores semper memorari exemplo Mathematicorum, qui Pythagorae, Platonis, et Archimedis, et Euclidis, et Apollonii, et Nicomedis, et Dinostrati, et tot aliorum merita singulatim perpetua mentione recognoscunt.
Optarim etiam, viros insignes spem inanem arripiendae tyrannidis in imperio philosophico deponere, et sectae condendae ambitionem exuere; unde inepta partium studia et bella literaria vanissima nasci solent magno scientiae et pretiosi temporis detrimento. Non distinguuntur apud Geometras Euclidei, Archimedei aut Apolloniani. Omnium eadem secta est, sequi aperientem se undecunque veritatem. Neque unquam quisquam orietur, qui totum sibi vindicabit patrimonium eruditionis, aut qui genus humanum ingenio superabit, et omnes praestinguet stellas exortus ut aetherius sol. Legamus Cartesium, laudemus etiam, imo admiremur; sed non ideo reliquos negligamus, apud quos multa et magna extant, quae Cartesius non animadvertit.
Nihil magis profectui scientiarum obstat, quam nimium et servile in philosophia studium tṽn parafrazóntvn, neque aliam magis ob causam fieri arbitror, quod raro aliquid egregium et novum a meris Cartesianis profertur, non magis quam a meris Aristoteleis, non ingenii sane defectu, sed vitio sectae. Quemadmodum enim imaginatio una melodia nimis occupata aegre ad aliam canendam convertitur, et qui tritam alteri viam insistit, raro in nova incidit: ita qui uni autori insuevere, mancipia sunt doctoris sui quasi usu capta, aegreque animum ad aliquid novi et diversi attollunt, cum tamen constet, non alia re magis incrementum accepisse scientias, quam varietate itinerum, quae in veritate investiganda diversi iniere.
Subjiciam nonnulla, quae mihi inter cogitata Cartesio ipsi debita inprimis laudanda videntur. In Geometricis ut hinc ordiar, recte docuit (post Soverum tamen Germanum obiter hoc perstringentem) aliam longe esse conchoëidis et similium aequatione explicabilium quam spiralis naturam, et male a veteribus lineas altiorum aequationum excludi. Primus etiam animadvertit negativas radices non modo, sed et imaginarias seu impossibiles utiliter considerari et aequationes solvere; adeoque in universum tot esse radices, quot dimensiones aequationis. Comparatio aequationum licet ab aliis non nihil usurpata, ab ipso tamen promota est egregie. Pulchre quoque notavit in tangentium problematibus et similibus duas esse radices aequales. Proprietates, quas invenit Hyperboles, Ellipseos et ovalium altiorum ad usum catoptricum et dioptricum, theoriae gratia egregiae sunt. In Metaphysicis argumenta Scepticorum ad bonum usum praeclare traduxit. In Physicis agnovit materiae partes aliquas actu subdividi sine fine, item motum seu loci mutationem esse aliquid in se relativum. Debetur ipsi vorticum a veteribus coeptorum distinctior explicatio, et ad Philosophiam Gilberti magneticam applicatio; Tentamentum praeclarum circa aestum maris; Explicatio iridis aliorumque Emphaticorum, et specimen elegans ratiocinandi circa genesin salis. Et in multis aliis etiam ubi non assentior, ipsum philosophandi filum mirifice placet: et sane vix pagina apud ipsum occurrit, unde non utile aliquid et novum disci possit, itaque in his referendis sum parcior.
Denique addam aliqua, quae nonnihil offendunt. Jactavit sub initium Geometriae suae, universa problemata ad radices aequationum certi cujusdam gradus a se reducta esse, adeoque in potestate haberi. Negavit possibilitatem dimensionis curvarum, quae tamen postea deprehensa. Lineas transcendentes (ut voco) exclusit a Geometria. Linearum problematibus solvendis idonearum gradus male constituit notante Fermatio. Refractionum naturam perverse explicuit similitudine globuli in tapete vim perdentis, ut defenderet plus aërem resistere quam aquam. Quantitatem motus male pro quantitate potentiae motricis accepit et ideo servandam putavit. Materiam cum extensione confudit; Unionem seu firmitatem a quiete derivavit, quae a motu est; elementa sua, globulos inprimis, quos vocant, secundi elementi et particulas striatas aliaque similia gratis et frustra confinxit. Vortices cievit immensa celeritate distantiis proportionali. Porro brutis sensum negat; fictorum potius quam verorum animalium genesin explicat. Et ut ad graviora veniam, rejecit argumentum divinitatis a providentia et dignis sapiente finibus rerum, et pro rationibus captu facilioribus metaphysica sola substituit. Dubitationem ad ipsas primas assertiones maxime manifestas, nescio quo consilio produxit, quasi nihil certo sciri possit, nisi supposita Dei existentia, quod ipsum credidisse nemo credet; aut quasi veritas ipsa pendeat ab arbitrio Dei, ita ut voluntate ejus constitutum sit, trianguli tres angulos esse duobus rectis aequales. Insinuasse videtur, unum in rebus actorem esse Deum, quo abusus Spinosa unam tantum substantiam in rebus esse voluit, ipsum scilicet Deum hoc est (ipsi) naturam universi, cujus caeterae res sint modi [ut figurae sunt modi] materiae. Statuit etiam Cartesius, materiam omnes successive formas accipere; ita ut nihil tam absonum fingi possit, quin tandem aliquando aut alicubi in universo contingat, quod est haud dubie per consequentiam omnem sapientiae et pulchritudinis rationem (ne dicam providentiam) tollere; quanquam ipsi hanc consequentiam non imputem, nec ab ipso animadversam sperem. Aliaque hujusmodi, quae puto, defendi non posse, et nonnihil Spinosae praelusisse.
Sed ista tamen omnia minime impediunt, quin Cartesium inter maximos viros censeamus, qui generis humani opes auxere atque etiam inter errandum prosunt. Itaque Pythagoram, Democritum, Platonem, Aristotelem, Copernicum, Galilaeum, Baconum et Cartesium (quibus Joachimum Jungium adderem, si scripta ejus extarent,) aliosque, qui sibi homines immortalibus meritis obstrinxere, tamdiu colet posteritas, quamdiu memoria historiis, et virtuti veneratio erit.