Series VI Band 4 · No. 366₂.
Abgeschlossener Entwurf
ABGESCHLOSSENER ENTWURF Physicae utilitas
est. Agimus autem ut felicitatem consequamur sive duraturae laetitiae statum. Laetitia vero est sensus perfectionis. Unaquaeque res tanto perfectior habetur quanto est natura liberior; hoc est quanto major ejus in res circumjectas potentia est, et quanto minus patitur ab externis. Cum igitur mentis propria potentia sit intellectus, sequitur nos eo feliciores fore quo clariores de rebus comprehensiones habebimus, et quo magis secundum naturam nostram propriam nempe rationem agemus: quatenus enim recte ratiocinabimur, eatenus tantummodo liberi et a passionibus exemti erimus, quae nobis a corporibus circumstantibus imprimuntur. Quoniam tamen passiones istas omnino vitare impossibile est, cum mens a corpore suo varie afficiatur, corpus autem nostrum, quod exigua universi pars est a circumstantibus corporibus juvari ac laedi possit: itaque cognitio corporum duos maxime usus habebit: unum ut mentem perficiamus rerum fines causasque intelligendo, alterum ut nostrum corpus quod animae organon est, conservemus atque excolamus juvantia procurando, nocentia amoliendo. Ex quibus duobus hujus doctrinae usibus prior a sola rationali physica expectari potest, posterior etiam ab Empirica. Physicae rationalis de rerum causis ac finibus maximus est usus ad perfectionem animi et cultum Dei
Nam si quis maximum atque utilissimum aliquod naturae arcanum casu vel traditione nactus sit, quale celebrata tot autoribus tinctura metallorum habetur, causas autem illius non intelligat, fortunatior erit non felicior neque sapientior; nisi illo ad obtinendam forte mentis libertatem utatur. Si quis vero admirabile aliquod naturae artificium detexerit modumque operandi cognoverit, is rem magnam praestiterit, licet nullum scientiae hujus usum ostendere posset in communi vita. Quanquam enim revera omnis scientia potentiam in externa quoque augeat, si quando se offerat occasio agendi, est tamen alius ejus usus a nullo pendens casu, ipsa scilicet perfectio mentis. Intellectis enim naturae legibus, sive divinae inventionis machinis, plus multo proficiemus quam si excogitatas tantum ab hominibus constructiones assequamur. Quo enim meliore magistro utemur, quam autore universi Deo? Et quem ipsi pulchriorem hymnum canemus, quam quo verissimae ejus laudes ipsis rerum documentis exprimuntur. Sed et tanto quisque magis Deum amat, quanto magis amoris sui rationem reddere potest. Et voluptatem ex perfectione alicujus capere, hoc ipsum amare est. Itaque summa mentis nostrae functio est cognitio sive (quod in hoc objecto idem est) amor, perfectissimae rei, unde voluptatem nasci necesse est maximam, maximeque duraturam, hoc est felicitatem. Neque enim putandum est aliquid in universo male comparatum esse, aut Deum deserere cultores suos. Sed haec fusius ostendere ad aliam pertinet scientiam: Admonenda tamen fuerunt, ne potissima Physicae rationalis utilitas, ut fere fit, negligeretur. Physica empirica humanae vitae utilis est, et in republica foveri debet
Altera utilitas quae in communi vita consistit physicae rationali et empiricae communis est; nam si remedium alicujus morbi specificum, ut vocant, habeamus, cujus agendi modus ignoratur, non ideo minus sanabimur. Pleraque autem quae ad vitam commode ducendam requiruntur, experientia hominibus innotuere, ut ignis et aquae utilitas, metallorum e venis suis excoctio in massas calore figurabiles, sed ubi refringuerint firmas; vis terrae plantas ex seminibus protrudendi, animalium venatio cicuratio et propagatio; distinctio ciborum noxiorum et salutarium; vestitus atque tecti ratio; denique ipsa hominum notitia inter se, sine qua misera esset haec vita et bestialis. Unde jam societates ortae sunt, distributaque officia, aliis publicam rem administrantibus aliis singulares quasdam artes exercentibus quibus indigentia communis sublevetur, materiam conquirendo, praeparando, distribuendo. Itaque in Republica physicae maxima semper habita est ratio: qui fruges serere, et vites plantare docuerunt, hos superstitiosa antiquitas retulit inter Deos. Hodie a sapientissimis principibus praemia inventoribus atque introductoribus constituuntur. Et merito quidem, interdum enim una levis observatio totas urbes ac provincias florentes reddidit, exemplo esse potest ars colendi serici, quae paucis ab hinc seculis in Italiam et sero demum in Galliam allata est, qua tamen tot hominum millia vivunt. Nominatur et qui primus alumen coquere in Europa instituit, arte a Rocca Syriae allata; et qui haleces sale condiri posse ostendit, ingenti Belgarum lucro. Sane vix ullum est opificium, quod non singulari cuidam observationi physicae innitatur. Credo etiam multa nonnullis nota esse quae si nossent alii, statim in usum transferrent variisque artificiis applicarent. Condendum est inventarium experimentorum
Itaque reipublicae interest observationes paucos versantes, et quae saepissime scientibus ipsis nullius esse usus videntur reddi publicas, condita naturae historia, in qua Experimenta in Catalogum referantur. Nam qui unam tantum rem tractant raro inveniunt nova, exhausto «sci»licet objecto suo, sed qui plura longe dissita «tracta»nt, ingenioque combinatorio praediti sunt, «ab ii»s multae rerum inter se complicationes novae profuturae expectari possunt. Quod si jam «experim»entorum inventarium in hominum «manis» versaretur, parata esset omnibus «scientiis et» industriis novarum inventionum seges. Proinde constituendi essent viri judicio et industria praediti, qui ea experimenta quae humano generi jam innotuere, sive scriptis comprehensa sive tantum traditione quadam conservata, excerpant, consignent, digerant, indicibus multiplicibus distinguant. Et videntur olim hujusmodi aliquid in omni studiorum genere animo agitasse imperatores illi Constantinopolitani, quorum tempore facta collectanea nonnulla atque excerpta habemus, quanquam vero eruditionis usui non satis consentanea. Instituenda sunt experimenta nova publico sumtu, et toti huic negotio praeficiendi viri non tantum scientia sed et virtute praestantes
Sed quoniam multa magni momenti experimenta satis dubia et fallacia sunt; multa quoque ab ingeniosis hominibus proponi poterunt, adhuc sumenda, ideo consequens est autoritate publica passim Laboratoria institui cum Machinothecis atque Exoticophylaciis, quibus varia naturae artisque miracula spectari pariter atque tentari possint. Ubi cuique liberum erit periculum ingenii facere alieno sumtu, si modo aequis judicibus consilium suum probaverit. His jungenda Vivaria et Nosocomia; ac Medicis, Venatoribus, peregrinantibus opificibus, aliisque quibus multa experiendi occasio est, fidelis relatio imperanda, praemiis etiam industriae constitutis. Sed quod rei caput est, quo sane observato parvis sumtibus magnae res gerentur, et quo neglecto maximae etiam impensae in irritum recident; eligendi sunt, et huic negotio praeficiendi viri non tantum ingenio judicio atque doctrina pollentes, sed et singulari quadam animi bonitate praestantes, a quibus scilicet aemulatio et invidia absint, qui non quaerant aliorum labores illaudatis artibus in se transferre, qui factiosi non sint, nec autores sectae haberi velint, denique qui scientiae ipsius amore, non ambitionis, non sordidi lucri causa laborent. Tales certum est inter se amicos esse, et aliorum laudabiles conatus promovere, et egregie de genere humano mereri posse. Hoc olim ingenio erat optimus Mersennus, cujus exemplo malim aliquid hujusmodi virorum scientiae quam probitati deesse. Experimentis jungendae sunt ratiocinationes geometricarum instar accuratae et in longum productae quibus solis causae inveniri poterunt
Sed praestantissima etiam experimenta frustra sunt si desint, qui illis utantur. Duplex autem experimentorum usus est, unus ad varia vitae commoda, qui detegitur ratiocinando a causa ad effectus, alter ad vera principia eruenda procedendo ab effectu ad causas. Uterque ratiocinandi modus vel combinatorius vel analyticus est. Prior nempe combinatorius simplici quadam reflexione constat, et si quis modo admoneatur, uno verbo, statim eum comprehendit miraturque sibi idem non incidisse; tale est inventum petardae cognito jam pulvere pyrio, aut inventum chronometri cognita aequabilitate vibrationum penduli; posterior longiore rationum catena connectitur, et fere geometriam aut calculum adhibet, nec nisi multa meditatione satis intelligi potest. Tale est inventum lineae curvae inaequales pendulorum vibrationes moderantis. Et prior quidem modus ut jam supra dixi hominibus ingeniosis paratus erit habito semel experimentorum inventario, quod considerantibus multiplices ad varios usus, artificumque opera applicationes incident. At causarum inventio, sine qua in maxime necessaria physicae parte, Medicina magni profectus sperari non debent, non promtis illis igneorum ingeniorum per varia rerum genera discursibus, sed profundis tantum ac propemodum geometricis cogitationibus obtineri potest. Est enim corpus nostrum Machina quaedam hydraulico-pneumatica, et liquores continet qui non tantum pondere aliisque manifestis sensui modis, sed etiam occultis quibusdam viis agunt, solutionibus scilicet, praecipitationibus, evaporationibus, congelationibus, denique percolationibus; et multis aliis modis, quibus composita in partes insensibiles resolvuntur. Itaque nisi rationes ex geometria et mechanica adhibeantur quae sensibilibus pariter atque insensibilibus aequali facilitate applicentur, fugiet nos natura subtilitate sua; atque hic potissimum ratio experientiae defectum supplere debet, nam corpusculum centies millies subtilius quolibet pulvisculo per aërem volitante, cum aliis ejusdem subtilitatis corpusculis collatum non minus facile ratione tractatur, quam globus lusorius manu. Methodus perfectissima est interiorem constitutionem corporum invenire a priori, ex contemplatione autoris rerum Dei. Sed haec difficilior, nec cuivis tentanda
Porro quemadmodum duplex modus est ratiocinandi ab experimentis, unus ad usum, alter ad causam; ita duplex est modus inveniendi causas, unus a priori alter a posteriori. Uterque certus vel conjecturalis. Modus a priori certus est si ex cognita natura Dei demonstremus quae sit structura mundi divinis rationibus consentanea: unde porro progrediendo demum in principia sensibilium incideremus. Haec methodus uti omnium praestantissima est, ita non plane impossibilis videtur. Est enim indita menti nostrae notio perfectionis, et scimus Deum perfectissime operari. Fateor tamen hanc viam si non desperatam certe difficilem esse, neque cuivis tentandam; praeterea fortasse prolixiorem esse quam ut ab hominibus pertransiri possit; effectus enim sensibiles forte nimis compositi sunt, quam ut facile ad primas causas revocari queant; ingredienda est tamen ab erectioribus ingeniis si non spe inde perveniendi ad particularia, attamen ut de summa rerum, et magnitudine Dei, et natura animae veras notiones habeamus quibus maxime mens perfici potest qui potissimus est contemplandi finis. Absolutam autem hanc methodum credamus meliori vitae servari. Hypotheses aliquae tam multis phaenomenis et tam facile satisfacere possunt, ut haberi queant pro certis. Ex aliis eligendae sunt simpliciores et interim adhibendae loco verarum causarum
Methodus conjecturalis a priori procedit per Hypotheses, assumendo quasdam causas licet sine ulla probatione, atque ostendendo quod ex illis positis ea quae nunc contingunt, sint eventura. Talis hypothesis est instar clavis cryptographicae, et eo magis est probabilis, quo est simplicior et quo plura per ipsam possunt explicari. Quemadmodum tamen possibile est epistolam aliquam ita scribi de industria, ut per plures diversas claves possit explicari, quarum una tantum sit vera, ita idem effectus plures habere potest causas. Quare ex successu hypotheseos nulla firma duci potest demonstratio. Quanquam non negem tantum esse posse numerum phaenomenorum quae per hypothesin aliquam feliciter explicantur, ut pro moraliter certa haberi queat. Et hujusmodi quidem hypotheses ad usum sufficiunt: utile est tamen et minus perfectas adhibere, tanquam verae scientiae vicarias, donec alia melior occurrat, quae scilicet eadem phaenomena felicius explicet, vel plura aeque feliciter. In quo periculum est nullum modo sollicite ipsi certa a probabilibus distinguamus. At Hypotheses quas constat esse fictitias adhibere, non quidem ad scientiam prodest, sed interdum ad memoriam, quemadmodum etymologiae fictitiae, quibus nonnulli Hebraicas radices derivant ex vocabulis Germanicis, ut a discentibus Germanis facilius retineantur. Phaenomena autem in hypothesi ex qua deduci possunt virtute continentur, itaque qui hypothesin retinebit, cum volet ea phaenomena facile sibi in animum revocabit; licet sciat hypothesin esse falsam, et quaedam alia phaenomena reperiri cum quibus pugnet. Atque ita Ptolemaica hypothesis tironibus Astronomiae sufficere potest, qui scilicet vulgari quadam notitia rerum coelestium contenti esse volunt. Meo tamen judicio satius est veram doceri, quando habetur. Analogiae utiles sunt ad causas divinandas et praedictiones instituendas
Methodus conjecturalis a posteriori sumta, sive ab experimentis procedens plerumque niti solet analogiis, ita quoniam, plurima telluri et magneti conveniunt, hinc quidam dicunt terram esse magnum magnetem, et similem esse telluris structuram, modumque quo gravia ad terram trahuntur respondere illi quo magnes ferrum trahit. Quidam omnia explicant per fermentationem ne fluxu quidem, et refluxu maris excepto; alii quoniam corpora lixivialia cum acidis pugnare vident, omnes corporum conflictus revocant ad acidum et alcali. Itaque cavendum est, ne analogiis abutamur, possunt tamen egregie servire ad faciendas inductiones, et ex inductionibus condendos aphorismos quorum auxilio de his etiam quae nondum experti sumus, praedictiones instituamus. Quod etiam ad causas veras investigandas utile est, semper enim facilius est causam investigare phaenomeni quod pluribus commune est; perinde ac facilius est cryptographemata solvere, si plures literas occultato sensu secundum eandem clavem scriptas, nanciscamur. Deinde causa ejusdem phaenomeni in uno subjecto facilius investigatur quam in altero; quod anatomici diversa animalia secantes, experiuntur. Methodus ratiocinandi ab experimentis resolvit phaenomenon in sua attributa, et cujusque attributi atque effectus quaerit singulatim
Superest Methodus certa ratiocinandi ab experimentis ad causas, quam ego maxime colendam censeo, et majore quam hactenus factum est cura. Plerumque enim homines contenti sunt analogiis, quia imaginationem afficiunt, cum tamen menti non satisfaciant. Vera autem methodus ab experimentis ratiocinandi in eo consistit, ut phaenomenon unumquodque resolvamus in omnes suas circumstantias, considerando separatim, colorem, odorem, saporem, calorem frigus, et qualitates alias tactiles, et denique attributa communia magnitudinem figuram motum. Quod si jam cujusque horum attributorum per se causam invenerimus habebimus utique causam phaenomeni integri. Si vero fortasse attributorum quorundam non causam reciprocam ac perpetuam sed plures causas possibiles invenerimus; poterimus excludere illas quae huc non pertinent. Sint exempli causa duo ejusdem phaenomeni attributa A et L. Sintque duae ipsius A causae possibiles, nempe b et c duae autem ipsius L, nempe m et n. Quod si jam constet causam b neque cum causa m neque cum causa n posse consistere; necesse est causam ipsius A esse c. Et, si porro constet m non posse cum c stare, tunc causa ipsius [L] erit n. Quodsi non sit in potestate integram causarum possibilium enumerationem instituere; methodus haec exclusiva ad summum probabilis erit. Idem est si phaenomeni non causae sed effectus quaerantur, examinandi enim et singulorum attributorum effectus erunt. Attributa composita resolvenda sunt in simplicia; et illa quae respectu sensuum quidem non tamen intellectus ratione simplicia sunt reducenda sunt ad suam causam immediatam
Attributa quae sensibus objiciuntur alia simplicia sunt, alia sunt ex simplicibus composita. Simplicia ut calor, firmitas, duratio, composita ut fusibilitas, quae consistit in eo ut corpus calore firmum esse cesset. Itaque attributa composita resolvenda sunt in simplicia. Sed attributa simplicia rursus vel sua natura et ratione intellectus simplicia sunt vel nostrorum sensuum respectu. Attributi natura simplicis exemplum praebere potest, ipsum esse vel durare.
Nostrorum autem sensuum respectu simplex quidem attributum est calor, neque enim sensus nobis ostendunt quibus machinis invisibilibus producatur ille corporis status, qui calidi sensionem in nobis efficit: mens tamen probe percipit calorem non esse aliquid absolutum, quod per se intelligatur, sed tum demum sufficienter intelligi cum explicatum fuerit in quo consistat sive quae sit causa ejus proxima et reciproca; an forte aëris expansio, an potius fluidi aëre tenuioris motus quidam particularis distincte describendus. Attributa confusa sola ostensione satis dignoscuntur
Ex his autem patet Attributa sensibilia ratione intellectus dividi posse in confusa et distincta. Confusa sunt quae in se sive ratione intellectus composita sunt quidem, sed quae sensu simplicia sunt, et quorum adeo definitio explicari non potest, sive quae non descriptione sed ostensione notiora sensibus reddi possunt. Fingamus esse regionem ubi homines solem et ignem ignorent, sanguinemque ipsum non calidum sed frigidum habeant, utique describendo effici non poterit, ut quid sit calor intelligant; nam etsi quis intima naturae arcana illis explicaret causamque caloris perfecte exponeret, non tamen ideo calorem agnoscerent, si forte illis offerretur, neque enim scire possent, an haec sensio peculiaris quam in mente sua percipiunt a tali motu excitetur, neque enim distincte animadvertere possumus quae in mente nostra atque organis geruntur. Sed si quis apud eos ignem excitaret; tum demum discerent quid sit calor. Eodem modo caecus natus opticam integram discere posset, sed nullam lucis ideam acquiret. Attributa distincta sunt quorum resolutio habetur si quam habent
Attributa distincta sunt quae vel ipsi intellectui simplicia sunt sive per se intelliguntur, ut esse, durare vel quae definitione possunt explicari, id est quae per signa quaedam a nobis possunt agnosci, ut rotunditas seu aequidistantia omnium punctorum ab uno, gravitas seu conatus ad centrum telluris. Priora etiam sine resolutione satis distincte concipiuntur, quia resolutionis incapacia sunt, posteriora vero in ea debent resolvi per quae intelliguntur atque dignoscuntur. Quanquam autem attributa quaedam resolvantur in alia sed confusa ut fusibilitas cujus definitionem ingredi calorem supra diximus, possunt tamen eatenus saltem haberi pro distinctis quatenus resolvuntur. Magis tamen distincta sunt, quae rursus resolvuntur in distincta, exempli gratia figura circularis, motus rectilineus. Attributa pluribus sensibus communia prae caeteris distincta sunt, et ex attributis distinctis similaria simpliciora sunt
Notandum est autem attributa pluribus sensibus communia prae caeteris distincta habenda esse, neque enim resolvuntur in confusa et iterum a sensibus pendentia sed in notiones ab intellectu profectas. Talia attributa sunt: magnitudo, situs, duratio, motus. Quod mirari non debemus quoniam enim pluribus sensibus sunt communia, ideo non pendent a peculiari constitutione organi, neque ab insensibilibus illis organi motibus, quorum subtilitas et multitudo perceptionem nostram confusam reddit, sed pendent a natura diversis organis communi, quae est ipsa natura corporis, itaque confusione particularium perceptionum exuta sunt. Notandum est etiam inter attributa distincta ea esse magis simplicia, quae toti aeque competunt ac partibus, quae nonnulli vocant similaria, ita extensio simplicius est quiddam quam figura; nam quae toti tribui possunt, non vero partibus, ea toti ideo competunt, quia ex istis partibus constat, et proinde ex consideratione partium possunt explicari; itaque talia attributa possunt resolvi in attributa partium ex quibus nascuntur, quod de attributis similaribus ex hoc capite concludi non potest. Sed haec intelligo de attributis similaribus distinctis, ut est extensio. Nam attributa similaria confusa (exempli causa albedo), tribui quidem possunt tam toti quam partibus, sed sensibilibus; quod autem pars quaelibet etiam insensibilis albi sit alba, tuto dici non potest. Vel potius contrarium recte asseritur, quoniam videmus singulas spumae bullas non esse albas, totam tamen spumam albere. Generaliter simpliciora et magis similaria in contemplando praeferenda sunt
Eodem modo corpora similaria (licet ad sensum tantum) ut liquores, salia, metalla
simpliciora habenda sunt organicis, ut plantis et animalibus [quae] ex variis similaribus
componuntur; et attributa quoque similaria quae de iis observantur in considerando
caeteris praeferenda, etsi ambo confusa sint. Illi quoque modi corpora tractandi atque
examinandi utiliores sunt et in contemplatione praeferendi, qui ut vulgo Chymici loquuntur,
fiunt per se, id est nullis aliis additis quam communibus illis, igne, aëre, aqua, terra, et
his ipsis quam maxime licet puris, seu nulla peculiari qualitate imbutis; et generaliter si
quod phaenomenon aeque simplicibus ac compositis insit, vel si quis effectus aeque
ambobus praestari potest, simplicia praeferantur. Ita experimenta quae fiunt calore radiis
solis excitato simpliciora sunt his quae fiunt igne nostro culinario, qui acidum quiddam
emittit, quo res inficiuntur.
Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz verworfen und neu angesetzt: Datur quaedam Attributorum confusorum resolutio experimentalis, quae quidem prodest tam ad praxin quam ad contemplationem, non tamen facit, ut confusa esse cessent
Attributorum autem confusorum, ut causas investigemus, ac resolutionem qualemcunque obtineamus; conferenda sunt tum inter se, ut appareat eorum concursus in idem objectum, compatibilitas, connexio, tum vero maxime conferenda sunt cum attributis distinctis. Quoties inferuntur inter se, considerandum est ipsa attributa confusa nonnunquam non intellectu quidem attamen experientia in alia resolvi, non tamen inde statim colligi potest ea esse magis composita. Exempli causa non sequitur colorem viridem verisimiliter simpliciorem esse flavo et caeruleo, quia semper ex his mistis exurgit. Quod argumentum valeret in resolutione intellectuali. Attamen hoc esse tantum verisimile, sive simplicior sit viridis sive confusior, illud saltem lucrabimur, ut inventa flavi et caerulei natura, viridis facilius intelligatur: nam quod omnino nondum dici potest in quo rursus haec resolutio ab intellectuali distinguitur, ubi intellectis notionibus descriptionem ingredientibus, intelligitur id quod descriptum est. Datur quaedam Attributorum confusorum resolutio experimentalis in alia attributa, quae quidem tam ad praxin quam ad theoriam prodest, non tamen facit ut confusa esse cessent
Attributorum autem confusorum, ut causas investigemus, ac resolutionem eorum sive analysin qualemcunque obtineamus conferenda erunt tum cum aliis attributis, tum etiam cum subjectis quibus insunt. Quanquam subjecta ipsa non nisi per attributa cognosci possint, ut proinde collatio attributi cum subjecto nihil aliud sit quam collatio ejus cum aggregato aliorum attributorum in idem concurrentium. Potest itaque attributum confusum vel conferri cum aliis attributis confusis, vel cum attributis distinctis. Collatio autem cum aliis attributis in eo consistet, ut appareat eorum concursus in idem subjectum, connexio, compatibilitas; imo et quomodo unum in alterum mutetur, vel ex pluribus aliis producatur. Unde oritur nonnunquam et resolutio quaedam attributi confusi, quam voco experimentalem, ut ab intellectuali distinguatur. Exempli causa, color viridis nascitur ex mixtura caerulei et flavi, mutatione nulla facta in objecto colorato, sed tantum in oculo, adeo ut nonnunquam microscopio singula ingredientia suo proprio colore flavo ac caeruleo discerni possint, ex quibus compositum nudo oculo viride apparet. Non tamen ideo satis tuto adhuc dici potest caeruleum et flavum esse viridi natura priora sive simpliciora; neque enim intelligimus sed tantum experimur, ex flavo et caeruleo viride oriri, ideo nec id praevidere potuissemus; contra intelligimus etsi non experiamur, ex duobus triangulis rectangulis isoscelibus hypotenusa communi in eodem plano conjunctis quadratum exurgere; vel ex duobus numeris imparibus fieri parem. Nam in resolutione intellectuali vel definitione si ingredientia descriptionis intelligantur, intelligitur quod descriptum est; at secus est in resolutione quae sola sensu fit; et quae hoc modo resolvuntur, non cessant esse confusa; neque enim nos capimus, quomodo ex apparentia confusa horum duorum colorum tertius ille nobis offeratur.
Quando Attributi alicujus confusi, exempli causa Lucis, subjectum, causa seu modus quo, producitur vel augetur, contrarium seu modus quo destruitur et minuitur; effectus denique consideratur, eo ipso id confertur cum aggregato plurium aliorum attributorum confusorum ac distinctorum simul sumtorum. Sed prae caeteris consideranda sunt attributa distincta, nempe duratio, magnitudo, motus, figura angulus, aliaeque circumstantiae, in tantum enim ratiocinari possumus, in quantum attributa distincta consideramus. In hac consideratione attributorum distinctorum confusa comitantium consistit applicatio matheseos ad physicam, ita, ubi semel didicimus angulos incidentiae et reflexionis radiorum lucis esse aequales, eosque angulos sumendos esse respectu perpendiculariter incidentis in planum superficiem tangens, jam scientiam catoptricam facile constituimus; similiter paucis experimentis opus est circa refractionem ad jacienda dioptrices fundamenta.
Quoniam autem omne confusum sua natura in distincta resolubile est, etsi fortasse id
non semper sit in nostra potestate, hinc sequitur omnes corporum qualitates atque muta
tiones tandem sua natura reduci posse ad distinctas quasdam notiones, in corpore autem si
sola materia spectetur sive id quod spatium replet, nihil aliud distincte concipi potest
quam magnitudo et figura quae ipsi insunt ratione spatii, et motus, qui est spatii
variatio. Itaque quae materialia sunt explicari possunt per Magnitudinem, Figuram et
motum. Scio multos viros doctos dissentire, et qualitates exempli causa calorem, lucem,
vim elasticam, gravitatem, vim magneticam, considerare tanquam quaedam entia absoluta
ex forma substantiali emanantia, neque ego hanc eorum considerationem plane
rejicio, saepissime enim non est necesse ut harum qualitatum resolutionem quaeramus.
Ita mechanicus non curat utrum corpus ab intrinseco principio sit grave, an vero ab
externo impulsum ad tellurem feratur, itaque mechanico gravitatem, Optico lucem licebit
plerumque sumere tanquam aliquid absolutum et quod per se concipiatur; in rei tamen
veritate, necesse est talium reddi posse rationem, explicarique quomodo in corpore
oriantur. Fingamus itaque angelum aliquem nobis explicare velle, quomodo corpora
reddantur gravia, is profecto nihil egerit, si de forma substantiali, de sympathia, aliisque
hujusmodi rebus quam bellissime disseruerit; sed tum demum intellectui curioso satisfaciet,
ubi nobis talem modum proponet, qui sufficienter intelligatur, et quo semel
intellecto videamus ipsi et geometrica certitudine demonstrare possimus, necessarium
fuisse ut ex his positis gravitas oriretur. Itaque necesse erit ut angelus ille tantum ea
afferat, quae distincte percipiamus. Nihil autem aliud in Materia distincte percipimus
quam magnitudinem, figuram et motum. Si quis praeterea corporibus formam substantialem
sive animam, ac proinde sensum atque appetitum tribuat, huic quidem non
repugno attamen contendo nihil conferre ad explicanda phaenomena pure materialia,
neque sufficere ut dicamus corpus grave terram sentire atque appetere, nisi simul explicemus
quomodo ille sensus atque appetitus oriatur, ubi tandem ad constructionem organorum
sentientis, id est ad mechanicas rationes deveniendum esset. Neque enim minus
mechanice fit, quod fit cum perceptione, et animae passionibus respondent motus corporei
in organo, qui semper leges mechanicas sequuntur.
Scio etiam viros quosdam optimos et doctissimos ferre non posse ut omnia corporum phaenomena mechanice explicentur, hoc enim putant obesse religioni, eoque posito sequi credunt machinam mundi neque Deo neque ulla alia substantia incorporea indigere, quod merito absurdum et periculosum censent, itaque alii immediatum Dei concursum ubique adhibent alii intelligentias sive angelos motores passim introducunt; nonnulli statuunt quandam animam mundi aut principium nescio quod hylarchicum, cujus opera efficiatur, ut gravia ad tellurem tendant, aliaque contingant ad systematis conservationem pertinentia. Sed haec omnia non sufficiunt ad reddendas rationes, nam sive Deum, sive angelum sive animam, sive nescio quam aliam substantiam incorpoream operatricem introducamus, semper in rei veritate explicari potest causa modusque operandi, modus autem quo corpus operatur distincte explicari non potest, nisi explicetur et quid partes ejus contribuant, hoc autem non intelligitur nisi eorum relatio inter se et ad totum, hoc est ipsorum figura et situs, et hujus situs mutatio sive motus, et magnitudo, et pori et alia id genus mechanica intelligantur, haec enim semper operationem variant. Fateor viros illos optimos rationes non contemnendas habuisse cur a recentiorum quorundam philosophia abhorrerent quia multi nostri temporis philosophi ad solam causam efficientem et materiam effugiunt neglectis omnino fine et formis, sed qui sapiunt illi sciunt omnem effectum tam finalem quam efficientem habere causam, finalem quidem, quia quicquid fit a percipiente fit, efficientem vero quia quicquid naturaliter in corpore fit, illud fit per organon corporeum et secundum corporum leges. Quodsi scivissent illi qui leges mechanicas oppugnant, ipsas leges mechanicas denique resolvi in rationes metaphysicas, et rationes illas metaphysicas a divina voluntate sive sapientia oriri non adeo mechanicas explicationes aversarentur. Ego sane expertus sum non posse motuum physicorum rationes reddi per solas regulas mathematicas, sed metaphysicas propositiones necessario adjungendas esse. Quod suo loco clarius patebit.
Placet autem explicare hic paulo distinctius, quomodo mihi medium inter Scholasticam et Mechanicam philosophandi rationem tenendum videatur, aut potius quomodo ab utraque parte sit veritas. Hoc enim intellecto cessabit bellum illud philosophicum internecinum, quod nuper non scholas tantum atque Academias, sed etiam Ecclesiam et Rempublicam subinde turbavit. Mechanici enim Scholasticos velut rerum vitae utilium ignaros, contemnunt, contra Scholastici, et qui Scholasticam philosophiam colunt Theologi, philosophos mechanicos velut religioni inimicos, odere; et fateor excedi limites ab utraque parte, quaedam etiam a philosophis periculosius dicta esse, quam ut probari debeant. Ego vero sic sentio: Omnia quidem sua natura esse clare distincteque explicabilia, et a Deo manifestari posse nostro intellectui, si vellet, et non posse corporis operationem satis intelligi, nisi intelligatur quid partes ejus conferant; ac proinde nullam sperandam ullius phaenomeni corporei explicationem, nisi adhibita partium constitutione; verum hinc minime sequitur nihil aliud in corporibus intelligi posse nisi quod sit materiale et mechanicum; neque etiam sequitur in materia solam extensionem reperiri. Nam licet attributa corporum confusa revocari possint ad distincta, sciendum est duorum generum esse attributa distincta, alia enim petenda esse ex Scientia Mathematica, alia vero ex Metaphysica. Ex scientia quidem Mathematica, magnitudinem, figuram, situm, et horum variationes, sed ex metaphysica existentiam, durationem, actionem et passionem, vim agendi, et actionis finem sive agentis perceptionem. Itaque arbitror in omni corpore esse quendam sensum atque appetitum, sive animam, ac proinde soli homini formam substantialem atque perceptionem sive animam tribuere tam esse ridiculum, quam credere omnia hominis solius causa facta esse, et terram universi centrum esse. Sed ab altera parte sentio, ubi semel ex sapientia Dei et natura animae leges naturae mechanicas generales demonstraverimus, tunc in particularibus naturae phaenomenis explicandis ad animam vel formam substantialem ubique recurrere tam esse ineptum quam recurrere in omnibus ad absolutam Dei voluntatem; nam actio animae ex statu organi atque objecti et operatio Dei ex singularum rerum conditionibus determinatur, non quidem necessitate materiae, sed impulsu causae finalis sive boni.