Series VI Band 4 · No. 366₁.
Verworfener Ansatz
VERWORFENER ANSATZ
Cum felicitas in Mentis perfectione consistat, mens autem nostra a corpore suo varie afficiatur, et corpus humanum a circumstantibus corporibus juvari ac laedi possit, ideo corporum naturam nosse magna sapientiae pars haberi debet, ut vim eorum noxiam declinemus, amicam experiamur. Bona enim censenda sunt tum quae voluptate nos afficiunt, modo non majus malum post se trahant, tum quae dolorem impediunt; tum vero quae nos reddunt potentiores ad grata comparanda, ingrata amolienda. Quae his contraria sunt, mala habentur. Bona autem tum produci, tum si jam producta sint nobis admoveri possunt, contra mala vel destrui sive immutari, vel depelli. Itaque cognoscendae sunt corporum proprietates; item quomodo corpora produci, immutari, atque etiam loco moveri possint. Antequam enim corporum natura ad usus nostros satis referri possit, prius ipsa per se intelligenda est. Omnis autem scientia actionis cujusdam causa expetenda est, quare Physicam non vanae cujusdam curiositatis aut ostentationis gratia, sed ideo tractabimus, ut majus in naturam imperium exerceamus, minusque ipsi a corporibus dependeamus, denique ut intellectum perficiamus et tantarum rerum autorem amando voluntatem nostram melioris vitae gustu imbuamus.