Series VI Band 4 · No. 347.

De Pallavicini axiomatibus

[1686 bis 1689 (?)]

Latin

 [1686 bis 1689 (?)]

Nec sufficiunt nec vero conducunt ad ratiocinandum, quasi conclusionum praemissa capita, initia illa: quodlibet vel est vel non est, item Non potest idem simul esse et non esse.

Sex omnino axiomata sunt, quae nec probari per aliquid se perspectius possunt, et unicuique hominum, ac ferme etiam belluarum suopte ingenio constant; Eademque necessaria sunt atque idonea, quibuscunque argumentationibus qua physicis, qua moralibus:

Primum: nil novum oritur ex se ipso, sed ab alia quadam causa producitur.

2. Ab eadem plane causa (volendi facultatem excipio) produci nequeunt nova effectorum genera.

3. Si postquam extitit certa quaepiam res certam aliam rem oriri semper videmus, illa hujus fuit causa.

4. Proximae causae (praeter volendi facultatem) ex quibus diuturno et semper simili *experimento manare vidimus certum effectorum genus, ejusdem generis effecta dabunt etiam in posterum, modo nil novum ponatur nisi alius locus et aliud tempus.*

5. Illud effectorum agmen quod antehac semper a certa quadam specie propinquarum *causarum duntaxat prodire vidimus, imposterum quoque ab ejusdem modi causis duntaxat prodibit.* Hoc intra moralis, quod ajunt, evidentiae fines concluditur.

6. Plerumque id ipsum causae imposterum efficient, atque in praesentia efficiunt, quod plerumque ab iisdem vel a maxime similibus causis antea effectum novimus. Hoc sola pariter evidentia morali contentum est, et ei omnis practica ratiocinatio innititur.

7. Huic sexto generali praejudicio communiter adjiciunt homines natura suadente in singulis eventibus peculiarem quandam anticipationem ac persuasionem, ex qua tota probabilitas emergit, quae fallax utique, sed plerumque vera est, nimirum: in hoc ancipiti eventu id contingit, quod in similibus circumstantiis plerumque contingere consuevit.

Haec P. Sforza Pallavicinus (postea Cardinalis) lib. 2. de Bono quemadmodum ipse in libri Epitoma exhibet.

Sunt quaedam in his Pallavicini quae non satisfaciunt.

1) Verum est generaliter prolatum contradictionis principium nihil novi dare, sed si per ecthesin quandam applicetur rebus, ut Omne A est A; unumquodque sibi ipsi aequale vel simile est, et his similia efficit aliquid, quemadmodum exemplis comperi. Ignorant hos usus non philosophi, quia multa de demonstrationibus disserentes, raro ad ipsasmet conficiendas perveniunt.

2) Principia quae hic affert Pallavicinus non sunt indemonstrabilia ut statuit, sed fluunt ex definitione veritatis, vera enim propositio est ad identicas resolubilis, seu cujus ratio reddi potest, hinc vulgo ajunt nihil sine causa vel ratione fieri posse vel asseri debere.

3) Etiam axioma tertium non minus quam quintum ad moralem certitudinem pertinet. Imo tertium paulo est incertius et vix excedit praesumtionem. Sextum quoque ad moralem certitudinem non assurgit.

4) Non est cur volendi facultatem excipiat in axiomatibus secundo et quarto, nam et in voluntate nunquam eveniet ut omnibus tam intra quam extra volentem positis iisdem, diversum; aut diversis, idem, prodeat. Semper erit aliqua ratio inclinans voluntatem, etsi necessitatem non afferat.