Series VI Band 4 · No. 346₁.
Ex Cordemoii tractatu de corporis et mentis distinctione
Ex Cordemoii tractatu *De Corporis et mentis distinctione
Ex eo quod natura atque distinctio corporis et materiae non satis clare noscuntur, fere omnes vulgaris physicae errores oriuntur.
Corpus est substantia extensa, et proinde (cum multa talia sint) limitata seu figura
praedita; et cum unumquodque corpus sit unica eademque substantia, ideo nec dividi nec
ejus figura mutari potest, neque penetrari. Materia est multorum corporum compages;
si plura corpora considerentur ut inter se unita dicentur portio materiae, si unio absit
cumulus, si inter se invicem fluunt liquor, si [partes] connexae inter se, quasi uncinis
quibusdam, vel parvo adeo motu ut facile separari non possint, massa. Corpus partes
habere nequit, sed materia. ~~Clarissima interim substantiae extensae [idea]
est*, sed male cum materiae perceptionibus confunditur, non omne extensum divisibile
est. Res considerandae non ut apparent, sed ut sunt, nulla in materia extensio est, nisi quia
unumquodque corpus ex [quo] constat, ea praeditum est, et massa ideo est divisibilis quia
componitur ex partibus quae sunt diversae substantiae. (+ Notabile est tum Cartesianos
vulgares, qui omne extensum divisibile vocant, tum Cordemoium semi Gassendistam qui
omnem substantiam indivisibilem judicat, et vere unam, ad ideas provocare. Forsan ambo
recte ex mea sententia, si enim omnia corpora organica sunt animata et omnia corpora vel
organica vel organicorum corporum collectanea sunt, consequens est, omnem quidem
molem divisibilem esse, sed substantiam ipsam nec dividi nec extingui posse. +) Absque
his physicae principia nosci non possunt.
Magna est consuetudo materiam cum corporibus (+ substantiis extensis +) confundendi. Verum est corpus esse substantiam extensam, sed falsum est materiam esse substantiam. Nam unaquaeque substantia in semet ipsam dividi non potest (+ vir clarissimus confuse et per nebulam vidit veritatem, accurate demonstrare non potuit +) et si ejus natura in extensione sita est statim ac extensa concipitur, cum eadem in omnibus suis extremitatibus sit, nullam ejus extremitatem ab alia separabilem esse fatendum est. (+ Eodem argumento probaret nec corpus humanum posse dividi, quia anima una eademque in toto corpore existit. Scilicet in eo lapsus est, quod non agnovit, aliud in corporea substantia dari praeter extensionem a quo scilicet ipsa substantiae notio oriatur, quam sola extensio dare non potest. Id vero est potentia seu virtus agendi patiendique, secundum axioma receptissimum quod actiones sunt suppositorum. +) In nullum incidere potui, quem de materia et corpore tanquam de una eademque re verba facientem audivi, qui super hac re mentem suam mihi explicare potuerit, etiam quando cum ipsis supponere volui substantiam esse divisibilem quod menti naturali repugnat. Cum quaesivi an substantia esset divisibilis in infinitum, negabant, et indefinite divisibilem dicebant, sed hanc indefinitam divisibilitatem eodem modo explicabant, ut infinitam, et cum tandem candide faterentur esse in ea re quae captum hominum superent, necesse tamen ajebant, ut res se ita haberet. In nostra autem sententia eadem obscuritas esse non videtur. Alterum in contraria opinione incommodum est, quod corporis separati non concepto motu conceptum formare non possunt, nec secundum eorum doctrinam concipi possit corpus quiescens inter alia corpora, nam si ab aliis tangitur, eo ipso in unum idemque corpus cum ipsis conflatur (+ nisi contactus sit in puncto. Sunt quae ipsum Cordemoium premant, ponamus duas atomos triangulares se tangere et componere quadratum perfectum, et ita juxta se quiescere, detur alia substantia corporea seu Atomus quadrata aequalis composito ex his duabus, quaero in quo differant haec duo extensa; certe nulla in ipsis ut nunc sunt concipi potest diversitas nisi ponamus aliquid in corporibus praeter extensionem, sed sola memoria pristinorum discernuntur qualis in corporibus nulla est, quomodo diversa in ipsis deinde evenire possunt, si et tertio aliquo impellantur, ut unum dissiliat in partes, aliud secus. Hoc premit omnes Atomistas, et cogit fateri dari in materia aliquid aliud ab extensione. +). Interim habemus perfectam ideam corporis inter alia corpora quiescentis. (+ Imaginem habemus, fingamus corpus creare substantiam extensam de cujus natura sit moveri, eadem erunt phaenomena quae nunc et tamen nos fingere poterimus eam quiescere, prorsus haec imaginatio est, qualis dicentium se concipere vacuum. +) Tertium incommodum est, quod hinc sequetur, nullum concipi posse momentum quo corpus eandem magnitudinem et figuram conservare possit, cum scilicet corpus a variis corporibus ex diversis partibus pellitur, dividetur enim tot modis quot pelletur, et partes separatae adversus eas quae supersunt repulsae eas ita divident, ut nullus divisionis limes concipi possit. Et si corpus quadratum circa proprium centrum moveri supponatur et licet dicant tot partes uniri rursus quot pereant, facile est redire incommodum, ut idem corpus non permaneat. Coguntur ipsi inter philosophandum supponere multa per aliquod tempus actualiter non dividi. (+ Imo nil tale coguntur asserere. +) Natura autem ferimur ad corpus indivisibile concipiendum et corpus ipsum nostrum ex innumeris compositum, ut unum concipimus, quia omnes partes ita ad finem unum concurrunt ut dividi nequeant, nisi violata oeconomia, et Jurisconsulti corpus vocant, quicquid sine interitu dividi nequit (+ imo vocant non corpora, sed species +), quantitatem vero rerum congeriem quae a se invicem independenter subsistunt, ut triticum vinum oleum. Scilicet naturali idea corpus rem indivisibilem materia divisibilem repraesentat. Corpus autem non ideo divisibile est, quia de una extremitate missis aliis cogitare possumus, sed necesse est corpus eo ipso quia extensum est plures extremitates habere; et potius inde concludes esse inseparabiles, quia ejusdem sunt extremitates. Ut autem Extensio competit corpori, ita quantitas materiae. (+ Quidni detur et quantitas extensionis. +)
Non est necesse omnia intervalla esse corporibus plena. Non assentior illis qui putant sublato contento vasis latera uniri, neque enim intelligo quid unum corpus ad alterius subsistentiam conferat. (+ Imo omnes substantiae sibi sunt correquisitae. Distantia non erit substantiae, sed situs. Necesse est situm seu relationem in aliquo fundari, si dicis in possibili interpositione, dico debere hanc possibilem rursus fundari in aliquo jam tum actuali. +)