Series VI Band 4 · No. 35.

Analysis linguarum

11.(21). September 1678

Latin

  11.(21). September 1678

11 Septembr. 1678 Analysis linguarum

Ad inventionem ac demonstrationem veritatum opus est analysi cogitationum: quae quia respondet analysi characterum, quibus ad significandas cogitationes utimur, cuilibet enim characteri certa respondet cogitatio, hinc analysin cogitationum possumus sensibilem reddere, et velut quodam filo mechanico dirigere; quia analysis characterum quiddam sensibile est. Analysis autem characterum fit, cum characteribus quibusdam substituimus alios characteres, qui prioribus usu aequipollent; hoc uno tantum observato, ut pro uno multos, pro paucioribus plures (qui tamen inter se non coincidant) substituamus. Utique enim constabit etiam cogitationes quae characteribus substitutis respondent, prioris characteris qui resolvendus proponebatur significationi aequipollere. Hoc autem ope characterum facilius fit, quam si nullo ad characteres respectu cogitationes ipsas aggrediamur; nam intellectus noster filo quodam mechanico regendus est, ob suam imbecillitatem; quod filum in illis cogitationibus quae res imaginationi non subjectas exhibent, ipsi praestant characteres.

Porro cum scientiae omnes, quae demonstrationibus constant, nihil aliud tradant, quam cogitationum aequipollentias seu substitutiones, ostendunt enim in propositione aliqua necessaria tuto substitui praedicatum in locum subjecti, et in omni convertibili propositione etiam subjectum in locum praedicati substitui posse, et inter demonstrandum in locum quarundam veritatum quas praemissas vocant, tuto substitui aliam quae conclusio appellabatur; hinc manifestum est, illas ipsas veritates in charta ordine exhibitum iri sola characterum analysi, seu substitutione ordinata continuata.

Quoniam autem variae sunt hominum linguae, et nulla fere est quae non jam satis exculta sit, ut quaelibet in ea scientiae tradi possint; ideo sufficit unam linguam assumi; unusquisque enim populus scientias domi invenire et docere potest; quoniam tamen sunt linguae in quibus scientiae jam magis sunt excultae, qualis latina est, hinc ejusmodi linguam praeferri utilius fuerit, praesertim cum illa hodie nota sit plerisque scientias intelligentibus.

Sunt autem in lingua characteres varii nem[p]e voces, vocumque immutationes. Et ex vocibus aliae sunt crebro utiles aliisque servientes, aliae rarius occurrentes ac per se stantes. Sunt et phrases integrae, imo propositiones et quod plus est formulae, recurrentes eodem modo, quae instar vocum explicari debent. Ita vox Bonus explicanda est, item vir bonus, habetur enim pro una voce. Et phrasis boni viri arbitrio, et oratio: multa cadunt inter calicem supremaque labra, quae proverbialis est, adeoque per se explicanda instar vocis, neque enim sensum omnino a vocibus capit ex quibus constat, quemadmodum nec vox sensum omnino capit ab etymologia seu literis ex quibus constat, tametsi enim ut hic voces ex quibus constat proverbium vel phrasis, ita in voce literae ad originem intelligendam hujus significationis sint utiles, res tamen earum analysi non absolvitur. Eodem modo et formulae integrae sunt, quae non tam pro vi orationum ex quibus componuntur, quam usus quem populus formulae proprium fecit, accipiuntur, sunt enim nonnunquam reliquiae antiquitatis, et hodie alium plane usum habent phrases vel voces ex quibus componitur formula; ipsa tamen formula usum priscum forte retinuit quod similiter et in vocum origine contingit. Tales formulae reperiuntur apud Jurisconsultos.

Resolvendae ergo voces, phrases, proverbia, formulae, quaecunque scilicet resolutionem suam non accipiunt ex partibus ex quibus componuntur.

Quoniam vero periodi (qui scilicet formulae solennes non sunt) enuntiationes (quae scilicet proverbia non sunt), constructiones (quae scilicet phrases non sunt) voces (quae scilicet simplices primitivae non sunt, nec novam significationem ab origine abeuntem ascivere) intelliguntur, intellectis partibus ex quibus componuntur, hinc sufficit analysin haberi vocum primariarum quae scilicet significationem non omnino a sua Etymologia accipiunt, phrasium, proverbiorum, formularum. Caetera unusquisque judicio praeditus ex his ducere potest. Deinde subjiciendus est modus ex his formandi vel componendi, ex vocibus primis derivatas, ex pluribus vocibus constructiones vel enuntiationes, ex his periodos, ex periodis sermonem. Ergo praeter voces observandae flexiones et particulae, quibus constans ascribenda significatio est, sunt autem ut voces ita et flexiones aliae inexplicabiles per alias simpliciores, aliae in simpliciores resolubiles, intelligentur ergo resolubiles velut definitione quadam, si modus ostendatur, quomodo carere illis, et simplices in earum locum substituere possimus. Ita possumus adverbiis carere; conjunctionibus plerisque; interjectionibus omnibus; casibus etiam et temporibus ac personis: et haec est analysis grammatica, qua vis et proprietas omnium quae generalia sunt in lingua intelligitur. Annotandae et anomaliae, id est, quando casus, flexusve aliter usurpantur, quam definivimus, sunt etiam ut in vocibus, ita et in flexionibus homonymiae ita ut aliquando pluribus sit opus definitionibus diversis, adeoque et pluribus substitutionibus.

Hac analysi grammatica absoluta sequitur analysis Logica, id est ostenditur quomodo propositiones in propositionum locum substitui possunt, licet non immediate una ex alia per grammaticam substitutionem oriatur: id est ostenditur modus plures grammaticas substitutiones inter se invicem conjungendi. His ita praeparatis acceditur ad ipsas scientias, et primum ad generalissimam seu Metaphysicam, inde agendum de actionibus affectibusque hominum, quae crebrius occurrunt. Inde ad Mathematica progrediendum, ac denique in Physica et Historia terminandum.

Condendus est Nomenclator rerum omnium ex his scientiis collectus, disponendusque eo rerum ordine, quem definitio cujusque monstrat.

Conscribendus est liber historiarum, seu propositionum universalium ex singularibus ductarum, vel etiam singularium in quibus aliquid evenit praeter morem atque expectationem, id est quae a praejudiciis nostris, seu ab universalibus jam formatis abeunt.

Denique scribendus est liber practicus de modo scientias ad praxin transferendi, qui constare debet problematis ex ordine dispositis, quo faciunt ad felicitatem nostram alienamve.