Passiones animae, Randbemerkungen und Unterstreichungen
Facsimile: Teilband B (pp. 1589–1956)
PASSIONES ANIMAE, RANDBEMERKUNGEN UND UNTERSTREICHUNGEN
[p. 16 / 11, 351] Sed ut haec perfectius intelligantur, oportet scire animam esse
revera junctam toti corpori, nec
[p. 26 / 11, 368 sq.] Prodest vero hic scire, quod ut jam supra dictum fuit, etsi unusquisque motus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostrae vitae, aliis tamen per habitum jungi possint: Ut experientia ostendit in verbis quae excitant motus in glande, quae secundum institutionem naturae nihil animae repraesentant praeter suum sonum cum voce proferuntur, aut figuram suarum literarum cum scribuntur, et quae tamen per habitum qui fuit acquisitus cogitando de eo quod significant, postquam auditur fuerit eorum sonus, aut eorum literae inspectae, solent efficere ut concipiatur haec significatio potius quam figura literarum aut sonus syllabarum.
[p. 34 sq. / 11, 382] Quod incredibile nemini videbitur, si consideretur parem esse rationem, quae facit ut cum plantae nostrorum pedum assuetae sint tactui satis aspero, ob gravitatem corporis quod portant, parum sentiamus hunc tactum cum incedimus, cum e contrario alius longe mollior et lenior quo titillantur, nobis ferme intolerabilis sit, ideo solum quia nobis ordinarius non est.
[p. 46 / 11, 401] Praecipua experimenta quae inserviunt his motibus cognoscendis in Amore.
[p. 50 / 11, 407 sq.] Videntur enim mihi primae Passiones quas anima nostra
sensit, cum coepit nostro corpori jungi, inde ortas esse quod aliquando
sanguis vel alius succus qui ingrediebatur cor,
[p. 51 / 11, 409] Contingit quoque aliquando sub initium nostrae vitae, ut sanguis contentus in venis esset alimentum satis conveniens ad conservandum cordis calorem, et tali quantitate eum ibi contineri, ut is calor aliunde alimentum suum arcessere opus non haberet: Quod excitavit in Anima affectum Laetitiae, et effecit simul ut orificia cordis sese solito magis aperirent, et ut spiritus abunde fluentes ex cerebro, non solum in nervos qui inserviunt aperiendis his orificiis, sed etiam in genere in omnes alios qui propellunt sanguinem venarum ad cor, et impediunt ne eo recens veniat ex jecore, liene, intestinis, et stomacho. Quare iidem motus comitantur Laetitiam.
[p. 51 / 11, 410] Tandem primae Cupiditates quae animam potuerunt subire, cum recens juncta esset corpori, fuere, recipiendi res sibi convenientes, et repellendi noxias.
[p. 61 / 11, 426] Infantes et senes ad lachrymandum magis propendent quam qui
sunt mediae aetatis, sed diversis de causis. Senes saepe lachrymantur ex Amore
et Gaudio.
[p. 68 / 11, 439] Rejicienda igitur penitus est vulgaris opinio, extra nos dari Fortunam, quae efficiat ut res contingant vel non contingant ut ei lubet, et sciendum omnia dirigi a Providentia divina, cujus decretum aeternum, adeo infallibile et immutabile est, ut exceptis iis quae idem Decretum voluit pendere ex nostro Arbitrio, cogitare oporteat respectu nostri nihil evenire quod necessarium non sit, et quadantenus fatale; adeo ut absque errore cupere non possimus ut aliter eveniat.
[p. 77 / 11, 454] Veneratio sive cultus est inclinatio animae, non solum ad existimandum objectum quod veneratur, sed etiam ad se illi subjiciendum cum aliquo timore, ejus favoris demerendi gratia.