Series VI Band 4 · No. 335₃.

Meditationes de prima philosophia atque objectiones variae, Unterstreichungen

Latin

[p. 16 / 7, 37] Nulla etiam in ipsa voluntate , vel affectibus falsitas est timenda, nam quamvis prava, quamvis etiam ea quae usquam sunt possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare, ac proinde sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar; praecipuus autem error et frequentissimus qui possit in illis reperiri consistit in eo quod ideas, quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me positis similes esse, sive conformes: ...

[p. 19 / 7, 41 sq.] Nec etiam debeo suspicari cum realitas quam considero in meis ideis sit tantum objectiva, non opus esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum idearum, sed sufficere si sit in iis etiam objective; nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsarum natura, ita modus essendi formalis competit idearum causis, saltem primis et praecipuis, ex earum natura: et quamvis forte una idea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi in quo omnis realitas formaliter contineatur quae est in idea tantum objective; adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a perfectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut perfectius continere ...

[p. 19 sq. / 7, 43] Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatur a me ipso potuisse proficisci; nam si penitius inspiciam, et singulas examinem eo modo quo heri examinavi ideam cerae: animadverto perpauca tantum esse quae in illis clare et distincte percipio, nempe magnitudinem sive extensionem in longum, latum, et profundum; figuram quae ex terminatione istius extensionis exurgit; situm quem diversa figurata inter se obtinent; et motum, sive mutationem istius situs; quibus addi possunt substantia, duratio, et numerus: caetera autem ut lumen, et colores, soni, odores, sapores, calor, et frigus aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse et obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an ideae quas de illis habeo sint rerum quarundam ideae, an non rerum: quamvis enim falsitatem proprie dictam sive formalem nonnisi in judiciis posse reperiri paulo ante notaverim, est tamen profecto quaedam alia falsitas materialis in ~~ideis*, cum non rem tanquam rem repraesentant: ...

*[p. 20 sq. / 7, 45] Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs, et motus, in me quidem, cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter.

~~[p. 23 / 7, 49 sq.] Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum est in effectu; et idcirco cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem mel causa assignetur, illam etiam esse rem cogitantem, et omnium perfectionum quas Deo attribuo, ideam habere fatendum est; potestque de illa rursus quaeri an sit a se, vel ab alia; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe cum vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de hac altera quaeratur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus. Satis enim apertum est nullum hic dari posse progressum in infinitum, praesertim cum~~ ~~non tantum de causa, quae me olim produxit, hic agam, ~~sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conservat*.

[p. 31 / 7, 63 sq.] Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis aut potius rei quantae extensionem in longum, latum, et profundum; numero in ea varias partes; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno. Nec tantum illa sic in genere spectata mihi plane nota et perspecta sunt, sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero, de motu, et similibus attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta est, et naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea primum advertere quae dudum quidem in me erant, licet non prius in illa obtutum mentis convertissem.

[p. 33 / 7, 67 sq.] Nam quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem, quoties tamen de ente primo, et summo libet cogitare, atque ejus ideam tanquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem, nec ad singulas attendam: quae necessitas plane sufficit ut postea, cum animadverto existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum existere: ...

[p. 40 / 7, 79 sq.] ... atqui cum Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura in qua earum realitas objectiva non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum sed contra, magnam propensionem ~~ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur*: Ac proinde res corporeae existunt. ...

*Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis, aut figurae etc. vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, et similia, quamvis valde dubia et incerta sint, hoc tamen ipsum quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas ~~in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo* tributa ad illam ~~emendandam*, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae.

*[p. 41 / 7, 81] Docet etiam natura per istos sensus doloris, famis, sitis, etc. Me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum, et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam; alioqui enim cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur; et ~~cum corpus cibo, vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelli gerem, non confusos famis et sitis sensus* haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris, etc. Nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti.

[p. 76 / 7, 143] Quinimio etiam, quod majus est, ab ipso naturali instinctu, qui nobis a Deo tributus est, interdum nos realiter falli videmus, ... sed qua ratione id cum Dei bonitate, vel veracitate non pugnet, in sexta Meditatione explicui.

In iis autem quae sic non possunt explicari, nempe in maxime claris, et ~~accuratis nostris judiciis*, ~~quae si falsa essent, per nulla clariora, nec* *ope ullius alterius facultatis possent emendari, plane affirmo nos falli non posse*.

[p. 83 / 7, 156] Synthesis e contra per viam oppositam, et tanquam a posteriori quaesitam (etsi saepe ipsa probatio sit in hac magis a priori quam in illa) clare quidem id quod conclusum est demonstrat, utiturque longa definitionum, petitionum, axiomatum, theorematum, et problematum serie, ...

[p. 85 / 7, 160 sq.] II. Ideae nomine intelligo cujuslibet cogitationis formam illam, per cujus immediatam perceptionem ipsius ejusdem cogitationis conscius sum; adeo ut nihil possim verbis exprimere intelligendo id quod dico, quin ex hoc ipso certum sit in me esse ideam ejus quod verbis illis significatur. ...

III. Per realitatem objectivam ideae intelligo entitatem Darüber: possibilitatem rei repraesentatae per ideam, quatenus est in idea: eodemque modo dici potest perfectio objectiva, vel artificium objectivum, etc. Nam quaecumque percipimus tanquam in idearum objectis ea sunt in ipsis ideis objective.

[p. 178 / 8, 346 sq.] Adverto in titulo, non nudas assertiones de anima rationali sed ejus explicationem promitti; adeo ut credere debeamus, omnes rationes, vel saltem praecipuas, quas author habuit, ad ea, quae proposuit, non tantum probanda, sed etiam explicanda, in hoc programmate contineri: Nullasque alias ab ipso esse expectandas. Quod autem animam rationalem nomine mentis humanae appellet, laudo: sic enim vitat aequivocationem, quae est in voce animae, atque me hac in re imitatur.

In articulo primo, videtur velle istam animam rationalem definire, sed imperfecte: genus enim omittit, quod nempe sit substantia, vel modus, vel quid aliud; solamque exponit differentiam, quam a me mutuatus est: nemo enim ante me, quod sciam, illam in sola cogitatione, sive cogitandi facultate, ac interno principio (supple ad cogitandum) consistere asseruit.

[p. 179 / 8, 348] ... primus enim sum, qui cogitationem tanquam praecipuum attributum substantiae incorporeae, et extensionem tanquam praecipuum corporaeae, consideravi. Sed non dixi, attributa illa iis inesse tanquam subjectis a se diversis: cavendumque ~~est, ne per attributum nihil hic aliud intelligamus quam modum: nam quicquid alicui rei a natura tributum esse cognoscimus, sive sit modus qui possit mutari, sive ipsamet istius rei plane immutabilis essentia, id vocamus ejus attributum.