Randbemerkungen und Unterstreichungen zu Arnold Geulincx, Methodus inveniendi argumenta
[1677 bis 1716 (?)]
Facsimile: Teilband B (pp. 1589โ1956)
[1677 bis 1716 (?)]
Arnoldi Geulincx Antverpiensis, Methodus Inveniendi Argumenta Quae Solertia
Quibusdam dicitur. Nunc novis rursum Typis descripta, et aliquot objectionibus ac
responsionibus adversus Ethicam ejusdem authoris, adaucta. Lugd. Batav. Apud Adrianum
Severini. MDCLXXV.
[p. 1-3 / 5 sq.] Cap. I. De Vero et Falso.
Principia seu communes notiones. Commentarius. ... Quaedam etiam inter hasce
Communes Notiones, vulgo fatua
Quamvis autem Principiis omnibus hoc commune sit, quod ratione, qua probentur, non indigeant; saepe tamen alia quaedam adminicula, quibus in animum illabantur, non respuunt: velut expositionem (sunt enim quasi Oracula quaedam, quae abrupta sua brevitate subinde sunt obscura), exemplum (sunt enim saepe nimis abstracta, adeoque exempli alicujus apta incorporatione, familiaria nobis, qui et ipsi incorporati sumus, ac velut analoga redduntur) Rationem indirectam (haec enim militat, et Intellectum oscitantem alias, ac velut indormiscentem ferit et excitat: vide sis Logicam meam part. ult. sect. ult. cap. 11.) Praejudiciorum refutationem (haec enim velut nebulae quaedam atrae, coelum illud splendidae veritatis Intellectui tegunt et obducunt) Inculcationem denique, et sub alia forma verborum, Repetitionem (sic enim Intellectus, qui volubili sua levitate, Principia transmitteret, detinetur, et altius in eorum contemplatione defigitur.) ...
[p. 4 / 6] Principium Generale 1. Aliquid est.
[p. 5 / 7] Principium Generale 2. Multa sunt, et sine fine.
... Est etiam hoc Principium ordine prius iis, quae passim a Metaphysicis
circumferuntur, quaeque mox subjiciemus, Quidlibet est vel non est: Impossibile est
idem, etc. cum illa Principia supponant multa
[p. 6 / 7] Principium Generale 3. Quidlibet est, quod est.
Commentarius. Hoc Principium clare supponit
[p. 7 sq. / 8] Principium Generale 5. Quidlibet est vel non est.
Commentarius. Vulgus tales phrases et loquendi formulas circumfert, quibus huic
Principio derogent, nisi benigne interpreteris, et in meliorem partem dicta eorum accipias
... Alioqui satis noverunt illi ipsi, phrasim suam in rigore non subsistere; sed hoc
[p. 10 sq. / 10] Definitiones.
Commentarius. ... Ex dictis patet quod Definitio etiam nitatur isto Postulato: Detur
cuicumque rei nomen imponere quodcumque: quod Postulatum aequissimum est, et
concedendum
[p. 13 sq. / 10 sq.] Definitio 2. Verum est dictio, quae dicit esse, quod est: seu est dictio quae dicit esse, et totum id est, quod esse dicit.
Commentarius. ... Et generatim in iis quae positiva sunt, idem est simpliciter esse, et purum esse: sic esse aurum, et esse purum aurum, idem sunt (nam impurum aurum non est aurum, sed aurum et scoria) esse vinum, et esse purum vinum, idem sunt (nam vinum impurum non est vinum; sed vinum et aqua, aut alia quaedam miscella) esse rectum, et esse pure rectum, idem sunt (nam rectum cum curvo mixtum, non est rectum sed curvum) et sic Verum, ac pure Verum, idem sunt: nam si vel tantilla falsitas admixta fuerit, non erit verum, sed falsum.
[p. 16 / 12] Principium speciale 2. Dicens, id dicit, quod dicit.
Commentarius. ... Nobis interim haec et similia Principia serviunt ad demonstrandum Propositiones utilissimas: et nominatim hoc Principium speciale secundum concurrit ad demonstrandum Effatum duodecimum hoc capite: Effatum, et mirum, et in rebus Logicis utilitatis oppido magnae.
Principium speciale 3. Quae, vel aliud, vel de aliis dicunt, aliae dictiones sunt.
[p. 20 / 14] Principium speciale 7. Cum alterum horum duorum esse debet: et si hoc horum duorum est, tunc hoc istorum duorum sit; et si illud horum duorum est, tunc illud istorum duorum sit, etiam alterum istorum duorum esse debebit.
Commentarius. Principium in se clarissimum est; adhaeret tamen ei velut extrinsecus
obscuritas aliqua ex verborum recursu et ambage; quae ab illo, quatenus Axioma
quoddam est, certa verborum formula circumscriptum, tolli nec debet, nec potest;
Absolute tamen loquendo, facile detergetur illa obscuritas; non quidem Demonstratione
(demonstrari
[p. 21 sq. / 15] Postulata.
Commentarius. ... Cur ergo Postulata a Principiis sejunguntur? Respond. quia
humanitatis est,
Postulatum 1. Detur cuicumque rei inventae, nomen imponere quodcumque:
[p. 23-25 / 16] Postulatum 2. Da quidlibet supponam. 3. Dicam esse 4. Dicam non esse
Commentarius. ... Qui igitur negaverit Deum esse crudelem, is in ipso actu negationis, seu potius praevie ad illum actum posuit Deus est crudelis, atque hoc pie negando evertit: unde in ipso actu negandi expresse Affirmatio illa reperitur (consule quae dixi cap. 1. in Logica mea) non id valens quidem, quod alibi et seorsim posita valeret, sed saltem supposita.
[p. 26 sq. / 17 sq.] Effata Logica.
Commentarius. ... Quod nos in Logica Effatum, id in Mathesi solent vocare Propositionem;
Nos vero nomine Propositionis certam partem Demonstrationis
malumus intelligere, ut mox patebit. ... Problema igitur est Propositio, quae continet
Potentiam, demonstratur autem a posteriori per unum ejus Actum: v.g. super data recta
linea triangulum equilaterum constituere, quod est Problema Geometriae primum apud
Euclidem, hunc sensum habet, Potest super data, etc. constitui triang. aequilat: Atque
illud Posse per unum Actum demonstratur,
[p. 29 / 18] Eorumque Demonstrationes.
Commentarius. ... Demonstratio Effati alicujus, quatuor complectitur: Suppositionem, Propositionem, Rationem, et Conclusionem: ...
[p. 42 / 25] Effatum 12.
[p. 43 sq. / 25] Effatum 13. quod et Theor. Enunciatio, si se falsam esse dicit, falsa est. ...
Commentarius. Hinc patet Falsificantes omnes, quibus se, tamquam abstrusissimis argutiis jactant et fatigant Scholastici, falsas et impossibiles esse: ut ego loquor falsum, hoc ipsum nempe dicendo, ...
[p. 45 sq. / 26 sq.] Cap. II. De Antecedente et Consequente.
Definitio. 2. Consequens est enunciatio, cujus totum quod esse dicit, esse dicitur ab alia enunciatione, Diciturque Consequens alius illius enunciationis: Atque ex illa alia enunciatione inferri: Itemque ex illa, vel ad illam sequi dicitur.
Commentarius. Obiter monendum hic, A. est A. vel B.,
[p. 48 sq. / 28] Effatum 1. quod et Problema. Dare Antecedens et Consequens ejus.
Demonst. pars prior. Supp. Sit enunciatio c. 1. e. i. quaecumque, c. 1. e. 1. a., nempe
A. c. 1. b. 1., et dicamus de A., quod sit vera c. 1. b. 3. et dictionem, qua hoc nude
dixerimus, b., vocemus B., c. 1. b. 1. Prop. Dico quod A., sit Antecedens, ipsius B.,
c. 1. b. 1. a.
[p. 57-59 / 33] Effatum 6. quod et Theo. Si enunciatione aliqua existente vera, necessum fuerit aliam aliquam enunciationem esse veram, prior inferet posteriorem. ...
Commentarius. ... Ex quo hoc liquet dignum notatu, quod effatum secundum se spectatum, et idem effatum, pro ut demonstrationi subjicitur, possit habere aliud atque aliud Conversum: Quibus et tertium Conversum addo, quod voco Soritice Conversum. De quo dicam infra cap. 3.
[p. 86 sq. / 46] Cap. III. De Negante et Negato.
Effatum 19. quod et Theor. Ex contradictione Consequentis sequitur Contradictio Antecedentis. ...
Commentarius. Atque hic jactum est fundamentum Conversionis Soriticae (ut eam ego voco) quam in quolibet Theoremate exercere licet: et in eo sita est, quod ex Contradictione Consequentis inferatur Contradictio Antecedentis; adeoque novum Theorema condatur, constans Contradictione Consequentis, ut Antecedente, et Contradictione Antecedentis, ut Consequente: ...
[p. 99 / 50] Cap. IV. De Alternis et Subalternis.
... Effatum 2. quod et Theo. Contradictiones Alternarum, Alternae sunt.
[p. 100 / 52] Effatum 3. quod et Theo. Si ex certa aliqua enunciatione sequatur alia enunciatio, et ex contradictione prioris enunciationis etiam sequatur Contradictio posterioris enunciationis, Alternae erunt istae enunciationes.