AkademieLatin [1677 bis 1716 (?)]
Cum his diebus otium aliquod a consuetis laboribus mihi imperasset afflicta paulisper
corporis valetudo, legere incepi D. Augustini Confessionum libros, antea non nisi
nomine mihi notos, quae lectio tantum animum recreavit, ut summam quam de Augustino
ex libris de Civitate Dei conceperam opinionem auxerit mirifice. Quamvis enim non
ignorem Petrum Castellanum, Episcopum Matissonensem, Magnum Franciae Eleemosynarium,
ita inimice insectatum esse hunc Ecclesiae Doctorem, Notat id Petrus Gallandius, Regius Latinarum litterarum Professor, in vita Petri Castellani, quam Baluzius A. 1674 in 8o edidit, c. 27 quod accipiens Baluzius in Praefatione monet, nemini mirum videri debere, quod Castellanus alicubi acerbe et contumeliose in Pontifices Romanos illorum temporum invehatur, etiamsi alioqui de Sedis Apostolicae dignitate magnifice sentiret, et communionem cum ea retinendam esse putavit, cum nec ab Augustino quidem Hipponensi Episcopo se abstinuerit. ut eum bonarum
artium magis non ignorantem, quam peritum dici posse praedicaret, adeoque
ejus lucubrationes citra fastidium legi vix posse ab homine liberaliter
in litteris educato, praeterea linguarum ignoratione somniasse frequenter
atque etiam delirasse sacra explicando asseveraret; tamen opus ejus
de Civitate Dei doctissimae varietatis, hos vero Confessionum libros profundissimae
veritatis deprehendisse mihi videor. Et operae quidem pretium esset scribi ab aliquo
Metaphysicam ex sententia S. Augustini; uberrimam certe materiam inveniret; neque
enim scio utrum argumentum hoc satis pro dignitate tractaverit Benedictus a S. Jacobo
Ferrariensis, Congregationis fratrum Eremitarum Discalceatorum, sacrae Theologiae
Lector, cujus Tomus III. Augustini Philosophiae naturalis complectens ea, quae in libris
de anima controvertuntur, verbis et sententiis ejusdem patris contentus et scholiis
explicatus Mediolani in forma, quam XII. vocant, prodiit, sed hactenus a me frustra
quaesitus est.