Series VI Band 4 · No. 293.

Deum non esse mundi animam

[Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)]

Latin

 [Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)]

Deum non esse mundi animam, demonstrari potest, vel enim mundus est finitus vel infinitus. Si finitus est mundus, utique Deus qui infinitus est, Mundi anima dici non potest; sin mundus infinitus ponatur, non est Ens unum seu unum per se corpus (quemadmodum alias demonstratum est infinitum numero et magnitudine neque esse unum neque esse totum; sed tantum infinitum perfectione unum et totum esse). Itaque nulla ejus intelligi potest anima. Mundus scilicet infinitus non magis est Unum et Totum, quam Numerus infinitus, quem neque unum neque totum esse demonstravit Galilaeus.

Sunt et alia argumenta quale illud est, quod Deus est productor mundi continuus, Anima autem corporis sui productrix non est.