Series VI Band 4 · No. 292.

De natura Mentis et Corporis

[Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)]

Latin

 [Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)] De natura Mentis et corporis

Illae solae animae sunt Mentes in quas cadit cognitio sui ipsius seu conscientia. Hae solae praemiorum poenarumque sunt capaces, et solae habendae sunt pro civibus ejus Reipublicae cujus Rex est Deus. Ex mentibus autem eae solae felices sunt, quibus datur cognitio Dei. Aliud est percipere, aliud percipere quod perceperis, seu meminisse. In brutis itaque perceptionem agnosco sive sensum eorum quae fiunt, agnosco et imaginationem, sensu cessante manentem, et ideo recursum priorum imaginum, si qua nova imago uni priorum similis occasionem praebeat; sed non agnosco in illis conscientiam, ut scilicet oblata quadam cogitatione percipiant eam vel aliam similem, jam sibi affuisse. Reflexio itaque seu memoria vel conscientia, mentium propria est. Reflexio proprie est memoria cogitationis proxime praecedentis. In sui ipsius perceptione consistit imago divina nobis indita. Non puto ab ullo bruto exerceri illam vim quam in me experior cum volo ut cogitem me nunc cogitare, et hoc ipsum admirer, et continue in me replicem, nullo signi alicujus usu interveniente sed intima quadam perceptione, ubi vim simul nobis facimus imagines ab ea cogitatione avocantes amoliendo. Am Rande: Cogitatio videtur esse circa aliquam distinctam propositionem, secus perceptio. Etiamsi fingeretur dissolutis membris Mentem nostram aliquandiu nova valde distincta non percipere, sed dormire, vel etiam nova percipere quae cum prioribus nullam habeant connexionem, ita ut illis durantibus non recordetur prioris status; tamen si quando post multos annorum milliones (nam intervallum finitum in aeternitate pro nullo est, et mille annis aut uno dormiisse perinde est) rediret status congruus ei qui aliquando fuit (proxime praecedenti tamen quippe diverso memoria non connexus), et praecedentium memoria rediret. Nullane in bruto cognitio distincta?

Si fingamus animal aliquod instar papilionis ex verme factum, et antequam talis fieret vermis rursus ex alio forte adhuc minore factum, et ita porro retro, usque ad initium mundi, et ubi extinguitur rursus in vermiculum, vel aliquod animalculum insensibile redigi (neque enim de his vermibus loquor, qui per accidens ex membris oriuntur), anima semper in omnibus eadem manente, non erit quidem sola Metempsychosis in hoc animali, sed etiam Metasomatosis seu transformatio eritque non tantum eadem semper anima, sed et eadem semper substantia corporea. Poterit autem hoc animal post innumerabiles transformationes aliquando rursus redire ad prioris continuationem atque exaltationem seu perfectionem. Et credibile est ita esse ordinata haec omnia ut pulchrius id fieri non possit. In transformationibus quodammodo membra exurgentia jam affuerunt. Quaestio: an omnia animalia ejusdem speciei extinctione in eandem speciem transformentur. Sane ex erucis combustis non fierent papiliones.