Series VI Band 4 · No. 290.
Voluptas.« Animadversio contra Cartesium
[Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)]
[Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)]
Voluptas
percipimus nos alicui rei in nos impetum facienti fortiter resistere. Ego id tantum corollarium esse puto. Generaliter enim id omne quod juvat actionem seu functionem, voluptatem facit, maxime autem percipitur auxilium in periculo, ideo tunc exquisitius sentitur.
Et, si omnis voluptas in sola conscientia fortitudinis nostrae consisteret, non tantum bruta non perciperent voluptatem, quod concederet Cartesius, sed nec in illis perci perentur a nobis signa voluptatis illis quae in hominibus deprehendimus plane similia. Itaque ita explicanda est voluptas, ut materiale ejus ut ita dicam, etiam in brutis exhiberi possit, quomodo enim ex sensu virium nostrarum sequuntur illi motus corporei qui et in brutis sunt non apparet.