Series VI Band 4 · No. 286.
De conscientia memoriaque
[1683 bis 1685 (?)]
[1683 bis 1685 (?)]
Conscientia est nostrarum actionum memoria. Cartesius vult ideo nulli demonstrationi posse fidi, quia omnis demonstratio memoria praecedentium propositionum indiget; in qua nos potentia alicujus mali genii fortasse falli posset. Sed si hucusque producimus dubitandi titulos, etiam conscientiae nostrae de praesentibus fidere non licet, semper enim involvitur memoria, cum nihil sit absolute loquendo praesens praeter momentum.
Memoriam in demonstrando sublevant scripturae seu notae, nullum autem dari malum genium qui nos in illis quoque adulterandis fallat nihil melius firmat quam successus seu felix eventus, in quem denique omnis certitudinis nostrae fiducia resolvitur, nec aliter somnium valde clarum a vigilia distingui potest.
Datur Conscientia visionis, apparitionis, voluptatis, doloris; non datur conscientia veritatis, certitudinis, justitiae, eorumve omnium quae colligi debent, ideoque nec de eis jurari potest.