Series VI Band 4 · No. 257.
Anima quomodo agat in corpus
[Anfang 1677 bis Anfang 1678 (?)]
[Anfang 1677 bis Anfang 1678 (?)]
Ut Deus in mundum: id est non per modum miraculi, sed per mechanicas leges. Itaque si per impossibile tollerentur Mentes, et manerent leges naturae, eadem fierent ac si essent mentes, et libri etiam scriberentur legerenturque a machinis humanis nihil intelligentibus. Verum sciendum est hoc esse impossibile, ut tollantur mentes salvis legibus Mechanicis. Nam leges mechanicae generales sunt voluntatis divinae decreta, et leges mechanicae speciales in unoquoque corpore (quae ex generalibus sequuntur), sunt decreta animae sive formae ejus, contendentis ad bonum suum sive ad perfectionem. Itaque Deus est mens illa quae omnia ducit ad perfectionem generalem. Anima autem est vis illa sentiens quae in unoquoque tendit ad perfectionem specialem. Ortae autem sunt animae, dum Deus omnibus conatum ad perfectionem specialem impressit, ut ex eo conflictu oriretur maxima perfectio possibilis. Omnia in tota natura demonstrari possunt tum per causas finales, tum per causas efficientes. Natura nihil facit frustra, natura agit per vias brevissimas modo sint regulares. Hinc viae brevissimae quaerendae non in superficiebus ipsis refringentibus sed in tangentibus. Sed hoc obiter. Animae non agunt in corpora extra ordinem. Nec Deus in naturam, etsi appareant res fieri extra ordinem; rebus ab initio sic constitutis, ut ordo generalis aliquid in speciem extraordinarium involvat.