Series VI Band 4 · No. 256₂.

Entwurf zur Einleitung

Latin

ENTWURF ZUR EINLEITUNG Elementa Verae pietatis, sive de Amore Dei super omnia

Quoniam video multos optime animatos, quendam verae pietatis fervorem optare potius quam habere mihi vero Divino beneficio certam methodum observasse videor, qua verissimum Dei amorem excitare quisque possit quoties per vivendi rationem licet, operae pretium existimavi vestigia ejus literis consignata relinquere. Quanta autem res sit Deum vere amare, sciunt experti, nam in has cogitationes immersis tanto gaudio oppletur animus, ut omnes alias voluptates facile spernat.

· Eaque est vera divini amoris nota, quisquis enim hoc gaudium in se non sentit, Deum non amat quemadmodum oportet. Fateor equidem multos animo esse laeto et tranquillo, multos etiam pios haberi et Zelum quendam ostendere, qui vero Dei amore carent; sed horum laetitia casu subsistit, quoniam nullis nititur demonstrationibus certis; neque excitari semper potest, quia impetu animi non certa methodo atque ratione nascitur. Est enim affectus quorundam imaginationi potius opus quam mentis, et grandia verba, translationesque audaces quibus illi mysticam theologiam exercent, ardorem faciunt sine luce. Plerumque quid dicant non intelligunt, neque id curant, modo mirifica dicant, quibus animae teneriores perculsae velut in Ecstasin rapiuntur. Sed tantum interest inter pietatem solidam, et sacrum nunc furorem, quantum inter prudentis hominis deliberatam fortitudinem, et alienatae mentis temeritatem. Equidem fateor praestare pietatem qualemcunque quam nullam, et malle me zelo scientia carente accensos, quam tepidos, quibus omnis rerum divinarum intelligentia pariter ac cura deest; dissimulandum tamen non est periculum in quod se conjiciunt bonae illae animae, ad eorum instar, qui forti liquore inebriati, postea sui compotes non sunt. Flatu enim levissimo impelluntur, ac saepe Reipublicae pariter ac sibi magnum dant malum, qui ad quidvis in causa Dei faciendum patiendumque parati, certis principiis carent, et ab hominibus eloquentia validis, ac fortasse ambitionem religione tegentibus circumaguntur. His ergo non alia melius ratione medela adhiberi potest, quam si rationum capaces reddantur, quas plerumque odere, persuasi scilicet mundana esse omnia, quae ingenium sapiunt, aut judicio indigent. Quasi scilicet Deus sapientia summa non sit, aut quasi alia sit apud Deum quam apud homines veritas. Quodsi semel rationibus attentionem praestiterint sperandum est, demonstrationum fore capaces, nec minori ardore cognitam nunc veritatem secuturos, quam leves antea opiniones.

Superest ut cum tepidis agamus, quorum et major numerus et medela difficilior. Causae teporis sunt, usus voluptatum aut negotia vitae aut levitas atque inertia, aut opinio falsa. Quicunque voluptatibus corporeis occupatam habent mentem, omnia sensu metiuntur, ac fere non ante resipiscunt, quam ubi eos cum aetate deliciae destituere. Qui rebus agendis distenti sunt, tum demum redeunt ad Deum, cum eos adversa fortuna loco excussit. Inertes atque leves, ingenti aliquo periculo, aut insolente pietatis vel divini judicii spectaculo sopore excutiuntur. Quibus falsa insedit opinio, demonstratio sola mederi potest. Et his quidem facilius succurritur, quoniam ratione agunt, caeteros quamdiu animum praeparatum non habent pulcherrimae firmissimaeque demonstrationes non magis tangunt, quam surdum Musica. Quod si scirent delicati quam dulcedinem sentiant qui Deum amant, si nossent ambitiosi qui sint triumphi quae gloria eorum quos Deus redamat; si ignavi didicissent, quae sit in pietate tranquillitas, si curiosi lucem viderent, quae mentes purgatas divinitus circumfundit, certatim omnes advolarent. Sed non omnes electi sunt neque omnes vocanti attendunt. Attentio seria, maximum gratiae donum in illis tantum nascitur, quos ipse Deus excitat, hanc dare nemini possumus, quid enim illi facias, qui fallendi tantum otii causa legit, Am Rande:? qui scripta non argumento, sed elegantia aestimat, qui Milesiam aliquam, vel ut hodie vocant Romanam fabulam omnibus demonstrationibus praefert. Si quis vero Deo mentem aperiente, salutifera eo animo accipiet, quo bonus Paterfamilias rationes domesticas audit, aut negotiorum gestoris literas legit: si quis seriam de summa rerum, de futuris, de tota vitae ratione deliberationem inire constituit, huic claras admodum comprehensiones, et magnos vitae fructus, et mirificas animi delicias pollicemur.

Artem ergo amandi Deum tradituris nobis, et amoris et Dei cognoscenda quoad ejus fieri potest, natura est. Amoris naturam discemus ex eo quod faciunt amantes. Am Rande:? Amantes de amato saepe cogitant, amantes amato potiri desiderant; amantes sine amato non quiescunt, amantibus res amata pulchra videtur, amantes jucundam cum amato consuetudinem experiuntur; amantes suis invicem malis bonisve velut propriis tanguntur. Hic est ille amor verus et nobilis nam [bricht ab]