Series VI Band 4 · No. 251.

Quod non omnia possibilia ad existentiam perveniant, seu quaedam esse possibilia, quae nec sunt, nec fuere, nec erunt

[1677 (?)]

Latin

 [1677 (?)] Quod non omnia possibilia ad existentiam perveniant, seu quaedam esse possibilia, quae nec sunt, nec fuere, nec erunt

Possibile voco quod supponi sive intelligi potest sine contradictione, verbi gratia in toto mundo non esse nisi globulos seu corpora rotunda, nihil in se continet quod contradictionem includat. Hinc jam probo quaedam hujusmodi possibilium nunquam ex[t]itisse, vel extitura esse. Nam si ponamus omnia esse globulos, impossibile est naturae viribus eos unquam esse cessare, omnes ergo aliae Atomorum figurae nec extiterunt naturaliter (alioqui nunquam inde facti fuissent globuli) nec existent. Contra si alia quaevis figura assumatur impossibile est globulorum figuram aliquando extitisse aut fore. Utroque ergo modo aliquid ex possibilibus in se impossibile erit existere ob alia posita, seu ob statum universi. Quo semel admisso habemus Deum non qualem Cartesius et Spinosa, sed qualem docent Christiani.

Si demonstrari potest, non posse quamlibet materiae partem a quavis alia separatam intelligi, sed dari quasdam Atomos, idem manifeste demonstratum habetur. Sed etsi omnia rursus subdividi ponamus, quia tamen variis modis institui potest subdivisio: non utique omnia possibilia contingunt.