Series VI Band 4 · No. 250.
De necessitate eligendi optimum
[1677 (?)]
[1677 (?)]
Ponamus tria puncta dari ut ex illis formetur triangulum: ajo sapientem (si nulla sit
ratio specialis aliter agendi) formaturum inde Triangulum aequilaterum, ita enim omnia
puncta eodem modo tractantur. Et Triangulorum aequilaterum Species est infima,
seu omnia triangula aequilatera sunt inter se similia. Si necessitas quae in sapiente est,
eligendi optimum, tolleret libertatem, sequeretur, nec Deum libere agere, cum ex pluribus
optimum eligit. Essentiae rerum sunt ut numeri. Duo numeri non sunt aequales inter se,
ita duae essentiae non sunt aeque perfectae.