Series VI Band 4 · No. 237₂.

Tetractys tetracty Pythagoreae Burgeri correspondens

Latin

Tetractys Trigonometrica Collegae nostri Pythagorici, D[omini] M. Georg[ii] Arnoldi Burgeri. Societas Pythagorea Jenae.

Sparta autori delata, directoris Artium Architectonicarum.

Jamblichus in vita Pythagorae lib. 1, c. 28. ei tribuit th̀n ^%(/eyresin th̃w tetraktýow, quod videtur intelligendum de hoc numerandi modo.

Nonnemo Pythagorice numeraturus apud Lucianum in vita autoris, ubi dixisset unum, duo, tria quatuor (1. 2. 3. 10) substiterit, cui Pythagoreus quasi per moram responsurus: vides, inquit, 10) decem esse quae tu quatuor existimas (+ rectius ergo Weigelius, retinuisset Zehn, Hundert, Tausend, ita Zehn significasset IV, Hundert significasset LXIV et 1000 significasset 256 +) et triangulum perfectum (aequilaterum) nostrumque jusjurandum constituere. Thraces constat hoc numerandi modo usos, forte a Zamolxe, qui eis teste Herod[oto] in Melpomene dogmata Pythagorae communicavit. Cujus doctrinae et pertinacissime adhaesisse eos probat Rob. Scheringhamus in De Anglorum origine p. 224 et seqq. ex Jornande, et Strabone lib. 16. aliisque, ut eum pro Deo habuerint. Conferatur et de Tetracty Meursius in Denario Pythagorico.

Theon Smyrnaeus vim Tetractyos Pythagoricae parum intellexit.

Unitas punctis; binarius lineis, ternarius superficiebus, quaternarius solidis «decatus», denarius.

M. Joach[imus] Heinricus Hagenius P. L. Amico suo. Laus tetractyos Weigelianae.