Series VI Band 4 · No. 235.

De distinctionibus seu fundamentis divisionum«. Alstedii Encyclopaediae excerptum annotatum

[1682 bis 1696 (?)]

Latin

 [1682 bis 1696 (?)] De distinctionibus seu fundamentis divisionum

Non videor male facturus si, ut olim ex Theatro Zwingeri ita tunc ex Alstedii Encyclopaedia fundamenta divisionum seu oppositiones excerpam. Habet enim ut alibi notavi h̑ meristikh̀ téxnh (quae logices pars est) usum insignem ad inveniendum, etsi mihi non aeque apta semper ad docendum videatur. Primum percurremus Tabulas ejus toti operi praemissas et ejus oeconomiam exhibentes.

Tabula prima exhibet oeconomiam totius operis libris 35 comprehensi. Ibi opponit definitionem Encyclopediae, ejus partitioni. Partitionis formam (vel ipsammet executionem) ejus fundamento. In ipsa partitionis executione res discendas distribuit in praecognoscenda et cognoscenda. Praecognita exhibet Hexilogia, Technologia, Archelogia, Didactica quarum connexionem satis bene repraesentat. Cognoscenda ait esse objecti homogenei, nempe systemata et partes systematum; heterogenei vero farragines disciplinarum.

In Tabula Hexilogiae pars Generalis et Specialis. In parte Generali praeter causas et necessitatem exhibet divisiones generales, ubi opponit: habitum verum falso, rectum pravo, innatum adventitio, et hunc infusum acquisito. Liberalem illiberali, simplicem misto, necessarium contingenti, hujus vitae seu viae expatriae futuro usui; Theoreticum practico et poetico, totalem partiali, ordinarium extraordinario, imperfectum perfecto, noeticum dianoetico (NB.), naturalem supernaturali. Pars specialis de habituum agit enumeratione et possessione seu exercitatione (+ malim priora ad essentiam referre, haec ad existentiam, ut taceam haec esse potius partis generalis quae de exercitatione dicuntur +). Praecognita sunt thematica (pro themate simplici) problematica (pro quaestione solvenda) systematica pro tradenda disciplina. In exercitatione opponuntur habitus singuli, conjunctis, singuli partiales totalibus. In enumeratione seu partitione habituum utitur fundamentis divisionum paulo ante recensitis, addit tamen quaedam, ut quod habitum contingentem subdividit in determinatum qui est opinio, et indeterminatum qui est suspicio. Habitus possidetur exemplariter vel vulgariter.

In Tabula tertia Technologiae habet proprietates convenientiam et differentiam concernentes; ordinem et divisionem. In divisionibus disciplinarum generalibus rursus opponit internum seu habituale externo seu systematico, Archetypum Ectypo, Architectonicum subdito, subalternans subalternato, purum misto, proprium improprie dicto, acroamaticum exoterico, simplex composito et simplex totale partiali, objectivum (circa notiones primitivas) directivo (circa secundas), mensurans mensurato, accuratum conjecturali, reale instrumentali, docens utenti. In ipsa disciplinarum enumeratione per partitionem opponit inferiores philologiam et philosophiam, superioribus, Theologiae, Jurisprudentiae, Medicinae. Habitus dicuntur necessarii vel contingentes non ratione subjecti sed formae, nam et de rebus necessariis notitiae contingentes. Disciplinam propriam seu totalem improprie dictae, quae non est nisi disciplinae fragmentum, ut Trigonometria Geometriae, Categorias Metaphysicae; disciplinam homogenei objecti, farragini disciplinarum ex fragmentis complurium compositae, qualis autori videtur Chronologia, Architectonica, Apodemica, Cri- tica, Paroemiographia, Aenigmatographia. Philologiam puram quae sit sermocinatrix et ratiocinatrix, opponit mistae oratoriae et poeticae. In sermocinatione significationem quam tradit Lexica opponit assignificationi, et hanc rursus dividit in puram Grammaticae ornatam rhetoricae. Ens per accidens concretum ut album simul et quantum, collectivum ut exercitus, casuale ut musicus aedificans. Oratoriam a Rhetorica distinguens vult dicere copiose. Poeticam numeris astringi, quanquam et in oratoria spectentur numeri. Scientiae mathematicae principales, vel derivativae. Mathesis usu asce [bricht ab]

In Archelogia[e] Tabula ait principia esse Essentiae et Notitiae. Essentiae esse Causas externas et internas. Externas finem Efficientem. Finis ipsi per se per accidens, finis per se est cognitio ejusque usus ad gloriam Dei hominum salutem etc. per accidens honor, opes, amici, quibus frustra addit gloriam et autoritatem. Efficiens prima Deus secunda princeps et minus princeps, princeps remota sensus, lumen, proxima observatio, experientia inductio. Minus princeps impellens indigentia, discendi desiderium, discendorum pulchritudo (+ haec potius ad finem +), instrumentalis magistri, patroni, bona corporis et fortunae. Internae causae Materia et forma. Materia remota termini, praecepta, regulae, distinctiones, quaestiones; propinqua systema Methodicum, forma dispositio Methodica (+ potius probationum exhibitio +).

Principia notitiae (+ quae proprie erant in Archelogia exponenda cum priora potius ad Technologiam generalem spectarent +) divisione generali distinguit. Ubi opponitur incomplexum (Deus primum nomen, sum primum verbum) complexo; per se ei quod per accidens, naturale supernaturali; immediatum mediato, commune multis disciplinis pro- ­prio, reale notionali, ut in logica et astronomia, notius natura, notiori nobis, generalissimum subalterno, principium verum principio ex conventione seu hypothesi, fysikòn uetik^ṽ*; illa sunt axiomata quibus mens per se assentitur, thetica (Aristoteli theses), vel* *esse Definitiones Hypotheses, Postulata, principia confessa vel dubia, regulativa, regulata. Demonstrabile indemonstrabile. Protonoematica et deuteronoematica.

Tabula Didacticae, in ea finis, impedimenta, media (impedimenta sunt quasi antimedia). Finis summus medius imus. Eodem modo impedimenta et media sunt remota vel propinqua. Remota externa et interna seu animi vel corporis. Propinqua discendi media sunt apprehensionis (auditio, lectio, ocularis inspectio, collatio, meditatio), conservationis [(]repetitio, scriptio[)].

Aristotelem ajunt fuisse filomeuodikón, filokauóloy, filaítion.

Tabula Lexicae, lexica generalis docens habet finem, subjectum, media seu instrumenta. Lexica utens habet genesin et analysin lexicorum. Lexica sunt linguarum et disciplinarum.

In lexica vocum origo, collatio (similitudo dissimilitudo secundum sonum), analogia et anomalia seu regularitas et irregularitas; dialectus peregrinitas, antiquatio, novitas; proprietas et modificatio (figuratio) seu improprietas ambiguitas, synonymia, syncrisis epithetorum scilicet et synthetorum (+ malim syntheta distingui ab epithetis +), antitheta (+ apposita, epitheta, opposita +) (+ possent addi negativa epitheta seu quod res non sit +).

Post lexica Hebraica Graeca Latina quibus Etymologiae adjectae; passim et Graecae inprimis ex Cadmo [Matthiae] Martinii, subjicit Nomenclatorem qui mihi perplacet,* *primaria vocabula digerit, secundum ordinem suae Encyclopediae, exhibetque graece et latine, usus imprimis videtur Nomenclatore Frischlini, quod nec dissimulat, interdum et* Ebraica quaedam adjicit, maxime in primariis citat suum Lexicon philosophicum Am Rande: NB. adjunctum *Compendio philosophico quo separatim edidit, quemadmodum et Lexicon Theologicum.

*Grammaticae Tabula. Finis subjectum media, docens utens. Utens et Genesin et analysin. Affectiones vocum et species. Affectiones sunt variatio, originatio, resolutio, Analogia, anomalia, degeneratio. Vocum compositio syntaxis, ubi rursus analoga syntaxis et anomala. Analogia est connexionis (convenientiae rectionis) distinctionis; huc commata. Anomalia habet figuras syntacticas. Subjectum in Grammatica est informationis discipulus, tractationis modus loquendi, operationis oratio. Elementaria doctrina literarum esset potius in lexica ponenda. Affectio, partitio, species rerum. Divisio in simplex et mistum, simul respicit speciem et partitionem. Accentus et quantitas syllabae, differunt quod hic mora, illic sublatio quaedam sine immoratione. Metaplasmus vocis est abundantia defectus commutatio.

Aphaeresis est prosthesis in principio, syncope et Epenthesis in medio, Apocope et paragoge in fine. Crasis ubique est conjunctio, ut Theseî; diaeresis dissolüenda. Commutatio* *est literae vel accidentis, literae pro litera Antihesis, vel transpositio metathesis. Systole corripit longam, diastole perlongat brevem. Hic non litera mutatur sed ejus accidens. Elisio et ei opposita non-Elisio, ubi deberet esse dicitur synaloephe.

In figuris syntacticis est ellipsis pleonasmus, Enallage. Enallage est heterosis cum manente parte rationis mutatur accidens, antimeria partis pro parte, metallage cum vox technice ponitur.

Archaismus, Idiotismus.

In literis ordo, figura, nomen, potestas, figura quadrata vel rotunda seu vulgaris currens in scribendo, potestas etiam in arithmeticis.

In Grammatica Theoria et praxis seu usus (analysis genesis).

Tropi Beumleri Libri de tropis. sic distinguuntur: Est vel permutatio vocum consentanei argumenti (Metonymia)* *vel dissentanei (Ironia); vel similium (Metaphora) vel sese comprehendentium (synecdoche). Metonymia est causae et causati, pro 4 generibus causarum; subjecti et adjuncti; antecedentis, concomitantis, consequentis. In Metonymia formae abstracta pro concretis vel contra. Pro subjecto et adjuncto novem species metonymiae: permutatio inter continens et contentum (+ annon synecdoche +), possessorem et possessum, imperator et exercitus, patronus et cliens; res et imago, numeratum et numerus, et signatum. Objectum et (objectatum seu) adjunctum circa leges occupatum. Adde qualitatem et rem cui inhaeret; personam et indumentum. Nomen et res. Res et tempus. Sub his metonymia conjugatorum, sapientiae et sapientis, relationum, circumstantiae temporis et loci, adjuncti adjecti. Ironia ex disparatis, ex relatis, ex contrariis, contradicentium (ey̆fhmismòw seu ăntífrasiw), huc apophasis, et praetentio, cum simulamus nos non dicere quod dicimus.

Metaphorae octo classes 1) a rebus divinis, 2) a coelestibus 3) ab elementis 4) a meteoris 5) a mineralibus 6) a vegetabilibus 7) ab animalibus 8) ab artificialibus. Possunt et distingui secundum disciplinas; et a gradu claritatis.

In figuris usus omnium ad elegantiam, ut vocalium ĭvtakismów. Numerus, sed «vix» appareat id agi. Variatio fastidii causa. Ordo vocum ad claritatem majorem. Voces in figuris dictionis figurantur secundum essentiam (ponendo vocem eandem similes con- trarias), quantitatem, qualitatem, situm. Figura sententiae est primaria secundaria. Primaria logismi, dialogismi. Logismi, contentio, revocatio. Contentio affectus exlamatio; personae apostrophe et prosopopoeia. Revocatio Epanorthosis et Aposiopesis (cum abrumpitur coeptus sermo). Dialogismus interrogationis responsionis. Interrogationis deliberatio (ubi addubit[at]io communi alio) occupatio (praevenire objectionem), responsionis (permissio, concessio). Secundaria quae dicit plus: (auxesis, digressio, transitio) ratiocinatio (aetiologia periphrasis) quae minus (extenuatio rejectio translatio) aeque ratione personae, rei, utriusque. Personae sermocinatio, rei (de re defin[itio] distributio congeries incrementum). In re diatyposis, hypotyposis; Extra rem similia (exemplum collatio) opposita (inopinatum paromologia, paradiastole, anthypophora, crama. Personae et rei simul gnoma, noema, chria. (Noema est cum propositio universalis per particularem exprimitur ut Teucro patria erat, ubi bene erat). Alii sic disponunt ut referunt figuras* *sententiae ad expositionem, probationem, ordinationem (+ haec ergo logica +).

In voce spectanda adminicula natura, ars, exercitatio; requisita ratione quantitatis sonus et mora, ratione qualitatis aequabilitas varietas. Habenda et ratio verborum, rerum, dicentis (auditoris). Vox syncategorematica categorematica. Haec abstracta concreta; utraque incomplexa ferrum complexa ferrum ignitum, finita homo infinita non homo,* *alteri aequipollens discrepans, aequivoca vel non, conjugata quae servat vel non servat legem demonstrationis. Thema realiter ut positivum, negativum, absolutum, respectivum; universale singulare; theoreticum practicum.

In logica: Thema, argumentum, Axioma, syllogismus, methodus, argumenti (id est loci) connexio cum themate necessaria vel contingens, immediata vel mediata, communis vel propria. Praedicatio est vera vel falsa, realis vel notionalis, directa vel indirecta, primaria vel secundaria. Argumentum servit ad explicandum in expositione, probandum in syllogismo, amplificandum in methodo. Tot fallaciae quot argumenta. Praedicatio notionalis: Deus et homo sunt disparata. Indirecta praedicatio, v.g. causae de* *effectu, directa 5 praedicabilium. (^&.!! )

*Argumentorum dispositio: Argumentum insitum seu artificiale, vel inartificiale. Artificiale primum vel ortum. Primum simplex (quod arguit suum thema sine collatione in tertio) vel comparatum, simplex consentaneum quod arguit affirmative, dissentaneum quod negative. Consentaneum primarium (causa et effectus) secundarium (subjectum adjectum, antecedens concomitans consequens). Bezugsstrich nach unten Primi subjectum ... Primarium consentit cum themate* *absolute, estque causa vel causatum. Causa dat Essentiam. Causa per se vel per accidens potentia vel actu, universalis vel particularis prima vel secunda, principalis minus principalis, remota proxima, totalis seu solitaria, partialis seu socia; ordinaria extraordinaria quae non trahitur in exemplum, agens vel non vel cum passione; supernaturalis naturalis. Externae Efficiens finis; internae Materia forma. Efficiens procreans conservans corrumpens. Minus principalis: impellens impulsa instrumentalis. Impellens intra vel extra efficientem. Efficiens per se naturalis, voluntaria; per accidens, per coactionem, imprudentiam, ignorationem, casum.

Amplificatio fit antithesi, syncrisi, [conglobatione, autoritate], quia v.g. causae inter se (imo et cum aliis argumentis) possunt conferri oppositione, comparatione, conglobatione dum conjunguntur simul multa; denique singula possunt testimoniis confirmari. (+ Quidni et exemplis? +)

Finis principalis, minus principalis, ille summus, [hic] subordinatus.

Materia sensilis intelligibilis, permanens seu compositionis, transiens seu transmutationis. Forma substantialis accidentalis, generica specifica numerica. Interna externa, haec naturalis artificialis. Hactenus de causa et causato. Argumento scilicet consentaneo primario, sequitur secundarium quod minus arcte cohaeret, estque vel primi ordinis vel secundi. Primi Bezugsstrich von oben ... concomitans consequens). subjectum et adjunctum, secundi, antecedens concomitans, consequens.* *Subjectum adjunctum, sunt per se vel per accidens, proprium, commune; primarium secundarium; necessarium contingens; remotum, propinquum, totale partiale; absolutum, limitatum; substantiale accidentale. Subjectum est vel recipiens vel occupans (tractationis). Recipiens vel in se, vel ad se. Simile adjunctum est [receptum vel occupatum] inhaerens adhaerens; inhaerent homini bona interna, adhaerent externa. Adjunctum est separabile vel inseparabile, amicum vel inimicum; quicquid alicui inest accidentaliter, communiter, etc. alicui inest essentialiter, proprie etc. Locus ad subjectum, tempus ad adjunctum.

Antecedentia, concomitantia, consequentia relationem dant a priore diversam. Ex his argumentis consentaneis convenientia est causalis, effectiva, subjectiva, accidentalis.

Dissentaneum diversum (quod potest esse in eodem subjecto) oppositum. Opposita mediatum immediatum compatibile incompatibile; in specie disparatum, vel contrarium. Disparatum Darüber: NB. quod multis pariter opponi potest. Contrarium affirmans vel negans,* *affirmans quod opponitur themati affirmanti, estque relatum vel adversum. Adversa communiter contraria, mediata cum admittunt tertium seu medium, ut calor et frigus. Secus par et impar. Contrarium negans, ubi unum affirmat alterum negat, estque contradicens, vel privans, ubi praesupponitur habitus.

Comparatum habet tertium comparationis in quantitate vel qualitate. Hinc paria impariave, Darüber: majus minus re vel ratione seu gradu probabilitatis. In qualitate simile et dissimile.

*Loca seu argumenta orta sunt quae vim arguendi sumunt a primis. Suntque originis vel simplicis quae vim habent ab uno argumento primo, vel compositae. Bezugsstrich nach unten compositae originis ... Simplicis est* *nominale vel reale. Nominale est vel conjugatum vel notatio. Conjugatum sunt abstracta et concreta, et casus. Notatio est quae arguit nomen vi originis logice consideratae. Reale est totius et partis, generis et speciei. Totum extraordinarium persona Christi, ordinarium in creatis, essentiale ex materia et forma vel integrale sive similare vel dissimilare. Pars easdem habet divisiones, accedit quod est principalis vel minus talis. Totum collectivum est essentiale, ut Respublica. Genus est summum vel subalternum, remotum vel propinquum, perfectum vel imperfectum seu analogum. Argumentum ortum magis compositae originis Bezugsstrich von oben ... vel compositae. sunt definitio et distributio. Nam definitio: animal [rationale], distributio:* animal: homo vel brutum. Definitio etiam phraseos datur. Definitio imperfecta: descriptio. *Definitionem investigamus per praedicamenta. Item per oppositi definitionem etc. Praedicamenta sex principalia hic utilia substantia, quantitas, qualitas, actio, passio, relatio. Definiuntur imperfecte Deus, individuum, genus generalissimum, pars, Ens collectivum, Ens concretum, imago, figmentum, privatio. Distributio nominalis aequivoci, realis univoci estque divisio vel partitio. Imperfecta oritur e locis superioribus, causae in causata, effectus in causas, subjecti in adjuncta, etc. Sic ex quantitate homo gigas, pigmaeus, etc.

Denique locus inartificialis est testimonium (+ ubi exemplum? +).

Thema et Argumentum erant inventionis; sequuntur instrumenta dispositionis: Axioma (enuntiatio) Syllog[ismus] Methodus. Canones Enuntiationis katà pantów, kau' ay̑tó, kauóloy prṽton*.

Enuntiatio simplex, copulata (saccarum est dulce et album), connexa (si Deus est providentia est), discreta (quibusdam occupativa) (quamquam Deus permittit peccatum tamen non est ejus autor), disjuncta (aliis alternativa)) [(]aut dies est aut nox est[)]. Hae sunt species principales ex forma; minus principales sunt: quod est purum vel [modale]; synonymicum vel paronymicum (ubi praedicatum aequivoce de subjecto), identicum, non identicum, naturale supernaturale. E materia enuntiatio est generalis specialis, singularis; absolutum vel determinatum, et hoc exclusivum (omne animal praeter homines est irrationale), restrictivum (homo quatenus animal sentit). De affectionibus Enuntiationis seu axiomatis transferantur huc quae in aliis excerptis ex hoc autore erster bogen pag. 4.

Syllogismus compositus duplex conditionalis vel disjunctivus. Uterque affirmativus vel negativus. In conditionali, affirmato antecedente sequitur affirmari consequens, negato consequente, sequitur negari antecedens. Disjunctivo affirmato membro negatur alterum; negato uno membro affirmatur alterum. Post syllogismum Methodus, quae vel inventionis quo disciplinae constitutae, vel doctrinae, quo docentur. Estque vel perfecta seu acroamatica vel imperfecta seu exoterica. Methodi perfectae dantur leges et species. Leges tres: homogeniae, collocationis, et colligationis. Species: universalis vel particularis; synthetica pro disciplinis theoreticis, analytica pro practicis. Exoterica est universalis vel particularis. Lex homogeniae prohibet admisceri aliena, lex collocationis a generalibus descend[end]i ad particularia; lex colligationis jubet partes longius dissitas vinculo transitionis colligari. In methodo synthetica, subjectum, affectiones, species vel partes. Analytica: finis, subjectum, media per quem finis inducitur in subjectum.

Locos logicos resumtos et uno conspectu exhibitos separata scheda sum complexus.

Thema oratorium: liberum astrictum, liberum simplex compositum. Simplex ad explicationem, affectum, ita universale singulare. Universale theoreticum practicum, singulare, rei, personae seu vitae, loci (regio, urbs, hortus, theatrum), temporis (ver, hyems), factorum (hypotyposes). Affectum respicit laudatio vel vituperatio, absoluta rei, personae, loci temporis facti. Personae suas ob virtutes; huc panegyrus: et quidem Satyrae vel Philippicae; parentationes; gratiarum actio, exprobratio. In composito explicatur quaestio generalis seu thesis vel hypothesis. Affectus laetitia (gratulatio) dolor (oratio poenitentialis), amor (adhortatio deliberatio etc.), misericordia (lamentatio intercessio deprecatio), spes (consolatio), metus (comminatio), odium (accusatio invectiva).

Thema astrictum textuale vel analyticum. Textuale contextus prolixior vel brevis sententia quae est Emblema, imago, symbolum herois, aenigma, apophthegma, proverbium Paradoxum Gnoma Chria, hieroglyphicum fabula. Analysis vel nuda, vel conjuncta cum imitatione, dilatatione contractione, rescriptione.

Epitheta latina Ravisii, Graeca Dinneri.

Lamb. Danaeus habet [versus] quosdam contra pontificios: qui incipiunt: Candidavestigeri faciesimulanteseveri pulchriperotumidi missapecunifices, ex iis unus elegans: Bombardagladiofunhastiflammiloquentes.

Poetica Alstedii non mala.

Heptametrum: unica gutta Tui mihi satque superque cruoris Jesu.

Versus Rhopalicus apud Ausonium dicitur (a ȓópalon clava internodia, distincta) ubi verbum sequens syllaba excedit praecedens: Spes Deus aeternae stationis conciliator. Versus voce ut in Anacreonticis: laboriosiori.

Theod. Eberti poetica Hebraica, harmonica, rhythmica, metrica. Hieron. Avianus in Clavi poeseos sacrae digessit omnium vocum Ebraicarum, Chaldaicarum et Syriacarum homoeoptota, et homoeoteleuta. Scaliger in introitu Animadversionum ad Eusebium disputat contra ea quae dixerat Hieronymus de poesi Hebraica. Hieronymum tamen in Triumpho Biblico Alstedius tueri conatur.

Prosodia Graeca Erasmi Sidelmanni.

In Io. Campani Bohemi Odis sacris 1611 editis lib. 1 Gentes quid omnes vim *rabidam tonant, voces inanes cur populi sonant, Agmen ducum regumque mistum, in Domini rapit arma Christum.*

Item Gentis humanae pater, ut stupenda, ubique majestas tua, ut tulit sese procul intuenda, sub astra victrix ardua.

Balthasar Bonifacius fecit amphoras, aras, clepsydras poeticas, et alia, vid. Uraniam ejus.

In Metaphysicis principia Essentia Existentia, affectiones seu modi Entis uniti et disjuncti. Uniti primarii unitas veritas bonitas, secundarii numerus et ordo, perfectio et pulchritudo. Disjuncti ex principiis et ex modis primariis. Ex principiis: per se per accidens, universale singulare, Actu potentia, independens dependens. Non creatum creatum; a se ab alio, absolutum respectivum, incorruptibile corruptibile, completum incompletum, naturale non naturale. Ex unitate, simplex compositum, Totum pars, prius connexum posterius; idem diversum, illocale locale, permanens successivum. Ex veritate mensura mensuratum, possibile impossibile, infinitum finitum, reale rationis, abstractum concretum. Ex bonitate principium principiatum, causa causatum, necessarium non necessarium, subjectum adjunctum; signum signatum, communicabile incommunicabile.

Unum simpliciter vel secundum quid, per se vel per accidens, genere, specie, numero subjecto vel aggregatione, eaque ordinata vel inordinata, et continua contigua. Unum ordinarium extraordinarium praeter vel supra naturam. Unum essentiale, personale, accidentale; essentia, analogia.

Verum necessarium vel contingens.

Bonum per essentiam vel participationem. Tres gradus, transcendentalis bonitas, naturalis, moralis.

Ordo universalis vel particularis; archetypus vel ectypus.

Perfectio, transcendentalis, naturalis, moralis, spiritualis. Item est simpliciter vel in suo genere, prima vel secunda, essentialis vel accidentalis; debita, indebita; unde imperfectio negativa privativa.

Pulchritudo creata vel increata.

Ens per se vel per accidens est tale ratione entitatis Darüber: incomplexum (quod in uno est praedicamento), effectus Darüber: incomplexum (quod dependet ab ente naturali vel voluntario), praedicationis Darüber: complexum (quod essentialiter cum alio cohaeret).

Universale incomplexum complexum. Incomplexum in distribuendo signum universale, ut omnis, significando, vox appellativa ut homo, repraesentando species hominis, causando causa indifferens ad plures effectus. In Essendo genus universale, in praedicando synonymum vel analogum. Complexum est propositio universalis. Deinde universale ante multa seu metaphysicum, Darüber: idea in multis physicum, Darüber: natura communis post multa logicum. Darüber: conceptus

Actus purus ut Deus, impurus creaturae. Perfectus ut creator, qui simul totus. Permanens qui continuatur ut mundi administratio, transiens ut creatio. Definitus est numero Unus, indefinitus est repetitus subinde primus est forma, secundus operatio. Metaphysicus vel physicus. Entitativus quem etiam habet materia prima, vel quidditativus qui determinat. Essentiae, Existentiae qui posterior continet durationem et subsistentiam. Actus absolutus, vel respectivus qui est alterius. Actus absolutus qui in se subsistit, ut intelligentia, respectivus seu alterius ut anima. Signatus principium agendi, exercitus vis agendi. Potentia objectiva (est rei possibilitas) activa et passiva.

Potentia infinita Dei, huc ordinaria; physica cum motu, Metaphysica sine motu ut creatio. Propinqua remota, mediata immediata. Naturalis voluntaria. Prima, secunda. Prima a forma, secunda a temperamento in homine. Innata adventitia. Potentia passiva est subjectiva, receptiva, effectiva. Negativa, positiva, naturalis. Naturalis obedientialis, propinqua, remota, substantialis accidentalis, Physica, Metaphysica, ut in actu.

Ens independens quod non indiget priori ad suum esse, absolute nec [a] causa nec a subjecto, nec a termino [dependet], secundum quid substantia non dependet a subjecto, accidens absolutum non dependet a termino, dependentia igitur est effectiva, subjectiva objectiva. Huc ens a se et ab alio. Creatum non-creatum.

Absolutum rursus, effective, subjective objective. Respectivum transcendens vel praedicamentale.

Completum quod [ad] alterius perfectionem non est ordinatum; estque absolute tale quod ita per se subsistit, ut compositionem non ingrediatur; comparate quod potest eam ingredi, ut elementa.

Naturale non naturale quod artificiale vel miraculum.

Simplex interdum respectu magis compositi. Compositio est rei vel rationis, ordinaria, extraordinaria (ut in Christo), Generalis (Metaphysica vel logica). Metaphysica ex ente et essentia, ex essentia et existentia, ex natura et supposito, ex potentia et actu, ex materia et forma metaphysica, ex subjecto et accidente. Logica ex genere et differentia; compositio specialis ex partibus quantitativis, ex materia et forma naturali.

Totum vel improprie vel proprie. Improprie perfectionale, potestativum, perfectionale quod habet totam perfectionem ut Deus, potestativum ex facultatibus ut anima; Totum proprium habet partes per se per accidens, per se actu potentia. Actu Essentiale integrale. Essentiale rationis metaphysicum ex genere et differentia, rei physicum ex materia et forma. Integrale, numerale collectivum est homogeneum vel heterogeneum. Item totum essentiale vel integrale est vel substantia ut homo, vel accidens ut oratio. Totum potentia, quod continet partes (subjectivas) potentia non actu ut genus. Totum per accidens est causa, effectum, subjectum, adjunctum.

Prius connexum posterius. Prius natura, perfectione seu intentione naturae, tempore, loco, virtute, cognitione seu nobis notius; analogia. Connexum quod simul.

Idem diversum identitate primaria vel secundaria, primaria ordinaria in creatis et extraordinaria in divinis (quae Essentialis et personalis), ordinaria est formalis et numerica,secundaria subordinata (generica vel specifica), coordinata causalis et cohaesiva, haec subjectiva vel adjunctiva seu Accidentalis, principalis paritas, minus principalis similitudo. Diversitas est distinctio oppositio. Distinctio est absque pugna. Estque rationis et rei. Rationis pura rationis ratiocinantis vel eminens rationis ratiocinatae seu ex natura rei. Pura est, ubi non est fundamentum in re, sed tantum in collatione ut dextrum et sinistrum in columna. Distinctio ex natura rei est formalis, virtualis, modalis. Formalis inter ea quorum unum in definitione alterius. Virtualis ex effectibus diversis conclusa, ut vis exsiccandi et calefaciendi in sole; modalis inter rem modum, modum et modum, haec distinctio gradualis. Distinctio realis est inter rem et rem citra operationem mentis ordinaria extraordinaria. Ordinaria in creatis quae subordinata et coordinata. Illa quae numerica generica specifica. Coordinata est causalis cohaesiva, haec subjectiva adjunctiva.

Oppositio est diversitas cum pugna. Estque negativa cum unum extremum est negativum vel positiva. Negativa est contradictoria vel privativa. Positiva est disparata, contraria relativa. Quae separari possunt distinguuntur.

Possibile impossibile absolute vel comparate.

Infinitum actu vel potentia, hoc secundum non Entitatem, est negatio infinitans ut non homo, secundum imperfectionem omne materia quae indifferens ad infinitas formas, secundum quantitatem est vel extensive (magnitudine vel duratione), [vel] intensive.

Abstractum concretum, abstractio, metaphysica a materia sensili et intelligibili, logica a particulari, mathematica a materia sensibili, physica a singulari seu signata.

Principium Essendi seu fiendi, operandi quod et quo. Cognoscendi.

Causa per se per accidens, prima, secunda, potentia actu, universalis, particularis, subordinata essentialiter accidentaliter, conjuncta simplex. Adaequata inadaequata (quae non reciproca effectui), remota proxima, vera, et sine qua non. Agens patiens. Ordo causarum perpetuus varius; dignitatis, inventionis, explicationis, intentionis, originis.

Causa efficiens dividitur ex vi efficiendi et ordine. Ex vi, procreans conservans corrumpens. Procreans est univoca, aequivoca; item emanativa transmutativa; ordine principalis minus principalis, item solitaria socia, utraque primaria secundaria, quae impellens instrumentalis. Instrumenta necessaria vel non, per se agens vel non; conjunctum ut manus sejunctum ut malleus, activum ut manus passivum ut securis.

Finis per se per accidens. Per se cujus cui, adaequatus inadaequatus; principalis minus principalis; operationis, operis, operationis finis est opus.

Materia sensilis intelligibilis; permanens, transiens, totalis partialis, prima secunda, remota, propinqua.

Forma substantialis accidentalis, materialis immaterialis. Totalis partialis (illa metaphysica seu Essentia), generalis specialis, remota propinqua.

Necessitas incomplex[a] absoluta vel ex hypothesi, ex causis externis vel internis. Necessitas infallibilitatis, sufficientiae (causis sufficientibus positis), violentiae; dispositionis seu praeparationis, meriti, ordinationis seu praecepti, obligationis ut promissa cadunt in debitum, indigentiae, expedientiae. - Contingens absolutum quod raro, mixtum ut plurimum, vel aequaliter, naturale voluntarium.

Subjectum per se, ut vinum est bonum; febris mala; per accidens febris bona, proprium seu reciprocum vel commune, totale vel partiale, ut albus [quoad] dentes, primarium Deus sapiens, secundarium homo sapiens. In specie subjectum recipiens vel occupans, illud inhaesionis adhaesionis, circumstantiae, occupans vel objectum. Internum, ut arithmeticae numerus, externum, ut res numerabilis. Item informationis tractationis, operationis usus. Liberum astrictum.

Signum physicum uetikón, memorativum, demonstrativum praesentis, prognosticum, nudum efficax.

Ad praedicamenta reducuntur analogice Deus, collateraliter differentiae; reductive entia concreta; per accidens complexa, intentionalia, notiones secundae, relationes rationis privationes ficta possibilia. Quidam addidere undecimum praedicamentum, notionum.

Relationis praedicamentum has divisiones habet. Relatio est natura, instituto. Natura est relatio mensurae, identitatis ordinis. Mensurae internae (causalitas cognatio affinitas, locatio interna, temporalitas interna). Externae (norma, locus externus, [tempus] externum). Identitatis, ordinis. Ex instituto divino humano. Divino regimen mundi et Ecclesiae, signum commune et sacramentale. Ex humano ordo oeconomicus scholasticus Ecclesiasticus politicus; in quibus omnibus res, personae, actiones.

Actio substantialis vel accidentalis, haec non nisi accidens producit vel conservat. Est circa praesuppositum, vel non praesuppositum subjectum. Est immanens, transiens; instantanea successiva; perfectiva destructiva; corporalis spiritalis, naturalis voluntaria; physica vel metaphysica seu sine motu, physica vel moralis sine fluxu, univoca aequivoca; productiva reproductiva, adductiva.