Series VI Band 4 · No. 229.

Cap. XV. De notionibus.« Jungianarum schedarum excerpta annotata

[Herbst 1679 bis Frühjahr 1680 (?)]

Latin

ANNOTATA  [Herbst 1679 bis Frühjahr 1680 (?)] Cap. XV. De Notionibus

1) Notio recta est objecti extra mentem positi, Reflexa est operationis Mentis. Notio  primaria vel  secunda

2) Pure reflexa solius operationis, et quidem alia essentiae concipiens eam secundum essentiam, ut notio generica, alia accidentis; concipiens eam secundum ejus aliquod accidens ut notio subjecta, subjectum, medius terminus (essentiale notioni est, ut sit generica, accidentale, ut sit praedicatum vel subjectum in propositione[)].

3) Mixtim reflexa (aliis secunda) est rei ut a mente conceptae, et ipsa alia essentiae, ut genus proprium, alia accidentis, ut cum panem concipio ut subjectum, nutriens tanquam praedicatum, moderate dulce tanquam medium terminum.

4) Notio omnis est Ens reale; mixtim reflexae autem objectum Ens rationis. Reliquarum objecta Am Rande: ^&.!! possunt esse entia vera, entia rationis, entia ficta.

5) Notio connotans  abstracta  concreta  (+ imo connotans ut animal simpliciter referens ut rationale vid. n. 18 +) est quae praeter rem primario designatam simul aliam quandam cui illa quasi inhaeret, subinnuit, ut coloratum dulce. Simpliciter ~~referens*, quae non innuit, ut color, dulcedo.

* Res significatur hoc loco vel completa vel incompleta, rei scilicet perfectio, pars, gradus.

6) Respectiva  absoluta  respectiva quae ob respectum sibi insitum aliam quasi notionem requirit, a~~ qua terminetur; absoluta quae ipsa per se terminata est; absoluta ut homo, respectiva ut* ~~*pater.

*7) Concretim composita composita in  recto  obliquo dicitur connotans cum rei connotatae notione coalita.~~ ~~Constare ea potest non nisi unica tantum simpliciter referente, connotantibus autem potest pluribus: Corpus dulce, quadrilaterum et aequiangulum.

* Compositio haec potest dici recta quia casu recto potest exprimi.

8) Terminative composita dicitur respectiva cum terminante aliqua in unam ~~coiens, ut aequale quadrato, possidens multa.

* Compositio illa obliqua dici potest, quia termini notio casu obliquo est~~ ~~exprimenda.

9) Omnino ergo absoluta est quae nullum prorsus respectum includit, ~~absoluta secundum quid* quae includit respectum vel rectum ut quadratum circulo aequale, vel reflexivum, seu reciprocum, ut figura lateribus inter se aequalibus terminata, corpus semper sibi simile, corpus attributa habens a pristinis diversa (+ absoluta tamen est, quia respectum absolvit; seu continet quod ad terminationem requiritur [+).]

10) Inclusa  Requirens  requisita est, quae ad aliam includentem componendam cum alia aliisve convenit, sive (+ hoc est compositione recta vel obliqua +) connotans sit, sive connotata, sive terminans, sive terminata, ut Entis notio concretim est inclusa in substantiae et accidentis notione, in Entis item finiti et infiniti (contra Suaresium). Solidae figurae notio terminative includit notionem superficiariae, mixti notio, notionem simplicis.

11) Comprehendens  Latior  strictior seu comprehensiva est ipsa illa quae in logica dicitur latior, comprehens[a] quae strictior c. 15. § 7.

12) Comprehensiva secundum abstractionem (ăfaíresin) quae in comprehensa includitur, ut concretim componens. Ut trianguli notio comprehendit notionem trianguli aequilateri, concretim ex utraque compositam: Vel ut terminatim ~~componens*, sic possidentis notio (+ Dives est possidens multas opes, itaque dives possidentem componit terminative seu compositione obliqua, licet enim dives sit possidens, tamen multas opes de divite non praedicari patet. +) comprehendit divitis notionem tanquam terminatim* eam componens, nunquam autem ut pars terminans, notio enim multarum opum divitis *notionem non comprehendit. Potest tamen per accidens et terminans notio eam cujus ipsa est terminans, comprehendere. Sic anguli deinceps positi notio comprehendit anguli recti* *notionem, et ipsa tamen est inclusa in notione anguli recti, tanquam pars terminans.

13) Comprehendens sine abstractione Am Rande: ^&.!! est quae in notione comprehensa~~ ~~non ita includitur, sic notio curvae comprehendit notionem peripheriae; «An» quia definitionem rectae non ingreditur linea non-recurrens? Verum conficere possumus, ut ingrediatur «curvae cum mutantur» definitiones. item notio recurrentis comprehendit notiones peripheriae et Ellipticae. Non recurrentis notio comprehendit *notiones Rectae, parabolicae; Hyperbolicae conchyleos.

*14) Comprehensa katà prósuesin appositionem sive restrictionem est cujus~~ ~~comprehendens kat' ăfaíresin. Ex paragrapho 12. hic.

Comprehensa absque restrictione, est cujus comprehendens absque~~ ~~aphaeresi talis est ex § 1[3]. hic.

15) Restringens contrahens seu determinans notio dicitur quae vel concretim~~ ~~adjecta notioni comprehendenti vel eandem terminans cum ipsa notionem comprehensam componit.

16) Conceptus formalis est ipsa notio menti inhaerens et rem menti repraesentans.~~ ~~~~Conceptus objectivus~~ est res ipsa vel [ali]quid rei a conceptu formali~~ ~~repraesentatum, quatenus ita [repraesentatur.]

 De conceptibus formali et objectivo nota, quod ille semper est Ens reale etiam~~ ~~cum fictam rem repraesentat. Hic plerumque Ens rationis etiamsi rem veram repraesentet, quandoquidem multis inadaequatis notionibus rem unam depingit, et tot fingit conceptus objectivos quot sunt formales.

Nota secundo dum breviloquentiae studio objectivis conceptibus inhaeserunt~~ ~~Logici pepererunt notiones praedicabilium mixtim reflexivas.

17) Notiones praedicabiles sunt quarum altera de altera praedicari potest.

18) Notiones inter se essentiales (coessentiales), quae ejusdem rei essentiam ~~perfectius aut imperfectius exprimunt.

 Ex iis

Generica est simpliciter referens quae ad alteram ita essentialis est ut eam~~ comprehendat. (+ Differt ergo Genus a differentia, quod genus est simpliciter referens, ut animal, differentia est connotans ut rationale; permutando fieri posset rational genus, animale differentia. +) Specialis seu specifica est simpliciter referens ad alteram ita* ~~*essentialis ut ab ea comprehendatur.

Differentialis est connotans quae genericam restringens eandem specificam~~ ~~concretim componit. Non differt differentialis a generica in eo quod strictior sit illa, vel specificae reciproca, si enim est quandoque reciproca per accidens illud est.

19) Reciprocae notiones dicuntur quarum utraque de altera praedicabilis est.

20) Transcendens notio ut Ens est quae per aliam rationale ita restringitur, ut*~~ ~~ipsa ut Ens absque hac rationalis possit, haec rationalis absque ipsa non possit in mente *formari.

21) Inaequaliter univoca dicitur comprehendens cujus comprehensarum una a~~ ~~reliqua vel reliquis includitur vel praesupponitur (+ ut Numerus respectu unitatis et* *aliorum +).

22) Divisio Entis quam minimo cum incommodo haec potest esse, ut Ens aliud sit infinitum aliud finitum. Hoc vel completum quod ad essentiam alterius constituendam non pertinet, et vel substantia quidem completa vel accidens completum, Accidens vel forma accidentalis vel modus externus; vel incompletum quod pertinet. Et aliud quidem substantiale, nimirum vel pars sive essentialis sive integrans, vel modus internus.

23) Notio abundans seu pleonastica est, ex qua pars aliqua auferri potest, ita~~ ~~ut reliqua eandem rem aeque perfecte referat.

24) Expresse abundans, in qua eadem notio bis eadem compositionis specie~~ ~~includitur, ut homo rationalis, animal vivens, animal pedatum. NB. in externa* oratione tecta videri haec potest: latet enim rationalis notio in hominis vocabulo, *imo etiam in notione ejus confusa, non tamen in distincta.

 Est interdum pleonasmus ob vocum structuram, in externa oratione in definitionibus necessarius, ut triangulum, figura tribus lineis terminata definitur recte, quanquam* *tò lineis terminatum includatur jam in figurae notione.

*25) Tecte pleonastica est in qua eadem notio non iteratur (+ Ut ad 13 dixi omne comprehendens ingredi, ita hic dicam in omni pleonastica eandem notionem iterari. +) eadem compositionis specie, ut curva circumferentia, uniformis circumferentia, uniformis recta.

* Geometrae non curant magnopere nec in quo praedicamento sit peripheria, nec an tanquam genus de diametro praedicetur linea inscripta, an ut aliud praedicabile, sed* *notiones tantum comprehendentes per restringentes ita contrahunt, ut pleonasmus obscuritas, ambiguitas, circulus notionum et reliqua definiendi vitia vitentur.

26) Praedicatio recta (synonymica, primitiva essentialis, quidditativa[)] est ubi~~ ~~simpliciter referens de simpliciter referente praedicatur. Hujus, affirmantis, fundamentum est identitas duorum inter se; negantis diversitas.

Transversa (paronymica, denominativa, accidentalis[)] ubi connotans vel de simpliciter referente, vel de connotante praedicatur. Hujus affirmantis fundamentum est identitas duorum [in tertio], negantis diversitas.

 Nota: Adjectiva praedicati loco posita, nullo adjuncto substantivo non semper connotant ipsius enuntiationis subjectum, sed sufficit aliquod substantivum, quodcunque illud sit intelligi, vel confuse tantum, v.g. nullus corvus est albus, id est res alba. Hinc* *distinguitur inter accidentia ȃplà seu simplicia seu simpliciter talia quae certum subjectum non connotant, et inter syndedyasména, quae certum subjectum determinate «innunt», quale est simum, quod nasum connotat non aliud. Aristot. 6 Metaph. 2 et 7.* *Docere hoc potest dianoea haec: *Omnis corvus est niger. Nullus cygnus est niger. Ergo Nullus cygnus est corvus.* Ubi si praedicatum majoris esset corvus niger, minoris *cygnus niger* forent quatuor termini. Cum tamen legitimum sit argumentum.