Series VI Band 4 · No. 221.
Randbemerkungen zu einer Abschrift von Descartes' Regulae ad directionem ingenii
[1678 bis 1683 (?)]
[1678 bis 1683 (?)]
[p. 5 / 362]
[p. 5 sq. / 363] Sed quotiescumque duorum de eadem re judicia in contrarias partes
feruntur, certum est alterutrum saltem decipi, ac ne unus quidem videtur habere scientiam:
si enim hujus ratio esset certa et evidens,
[p. 7 / 365] Omnis quippe deceptio, quae potest accidere hominibus,
[p. 8. / 366] Eo enim scriptores solent esse ingenio, ut, quoties in alicujus opinionis
controversae discrimen inconsulta credulitate delapsi sunt, nos semper eodem trahere
conentur subtilissimis argumentis;
[p. 11 / 370] Atque hae duae viae sunt ad scientiam certissimae, neque plures ex
parte ingenii debent admitti, sed aliae omnes ut suspectae erroribusque obnoxiae rejiciendae
sunt; quod tamen non impedit quominus illa, quae divinitus revelata sunt, omni
cognitione certiora credamus, cum illorum
[p. 14 / 379 sq.] In hoc uno totius humanae industriae summa continetur, atque haec
regula non minus servanda est rerum cognitionem aggressuro,
[p. 17 / 383] ... nam apud Philosophus quidem causa et effectus sunt correlativa;
hic vero si quaeramus qualis sit effectus, oportet prius causam cognoscere,
[p. 17 / 383 sq.] Atque talis est ubique consequentiarum contextus, ex quo nascuntur
illae rerum quaerendarum series, ad quas omnis quaestio est reducenda, ut certa methodo
possit examinari. Quia vero non facile est cunctas recensere, et praeterea, quia non tam
memoria retinendae sunt, quam acumine quodam ingenii dignoscendae, quaerendum est
aliquid ad ingenia ita formanda, ut illas, quoties opus erit, statim animadvertant;
Notandum denique 3o est, studiorum initia non esse facienda a rerum difficilium
investigatione, sed, antequam ad determinatas aliquas quaestiones nos accingamus, prius
oportere absque ullo delectu colligere sponte obvias veritates,
[p. 18 / 385] Adverto deinde, quamvis, datis magnitudinibus 3 et 6, facile inveneris
tertiam in continua proportione, nempe 12, non tamen aeque facile datis duabus extremis,
nempe 3 et 12, posse mediam inveniri, nempe 6; cujus rei rationem intuenti patet, hic esse
aliud difficultatis genus a praecedenti plane diversum: quia, ut medium proportionale
inveniatur, oportet simul attendere ad duo extrema et ad proportionem quae est inter
eadem duo,
[p. 24 sq. / 398] Neque immensum est opus, res omnes in hac universitate contentas
cogitatione
[p. 25 / 399] Quae omnia fusius exponentur in duodecima propositione, ubi
demonstrabitur falsitatem nullam esse posse, nisi in his ultimis quae ab intellectu componuntur:
quas idcirco adhuc distinguimus in illas, quae ex simplicissimis naturis et per
se cognitis deducuntur, de quibus in toto sequenti libro tractabimus; et illas, quae alias
etiam praesupponunt,
[p. 33 / 408 sq.] Cujus rei duplicem utilitatem designamus: nempe ad conclusionem,
circa quam versamur, certius cognoscendam, et ad ingenium aliis inveniendis aptius
reddendum. Quippe memoria, a qua pendere dictum est certitudinem conclusionum, quae
plura complectuntur quam uno intuitu capere possimus, cum labilis sit et infirma, revocari
debet et firmari per continuum hunc et repetitum cogitationis motum: ut si per plures
operationes cognoverim primo, qualis sit habitudo inter magnitudines primam et secundam,
deinde inter secundam et tertiam, tum inter tertiam et quartam, ac denique inter
quartam et quintam, non idcirco video qualis sit inter primam et quintam, nec possum
deducere ex jam cognitis, nisi omnium recorder; quamobrem, mihi necesse est illas
iterata cogitatione percurrere, donec a prima ad ultimam tam celeriter transierim, ut fere
nullas memoriae partes relinquendo rem totam simul videar intueri.
[p. 35 / 412 sq.] Concipiendum est igitur, primo, sensus omnes externos, in quantum
sunt partes corporis, etiamsi illos applicemus ad objecta per actionem, nempe per motum
localem, proprie tamen sentire per passionem tantum, eadem ratione qua cera recipit
figuram a sigillo. Neque hoc per analogiam dici putandum est; sed plane eodem modo
concipiendum, figuram externam corporis sentientis realiter mutari ab objecto, sicut illa,
quae est in superficie cerae, mutatur a sigillo. Quod non modo admittendum est, cum
tangimus aliquod corpus ut figuratum, vel durum, vel asperum etc., sed etiam cum tactu
percipimus calorem, vel frigus, et similia. Item in aliis sensibus: nempe primum
[p. 37 sq. / 416] Nam cum intellectus moveri possit ab imaginatione, vel contra
agere in illam; item imaginatio agere possit in sensus per vim motricem illos applicando
ad objecta, vel contra ipsi in illam, in qua scilicet corporum imagines depingunt; memoria
vero illa, saltem quae corporea est et similis recordationi brutorum, nihil sit ab imaginatione
distinctum: certo concluditur, si intellectus de illis agat, in quibus nihil sit
corporeum vel corporeo simile, illum non posse ab istis facultatibus adjuvari;
[p. 38 sq. / 418 sq.] Quamobrem hic
[p. 43 / 425 sq.] ... sed non omnes aeque distincte separant naturam situs a reliquo
eo quod in illa cogitatione continetur, nec possunt asserere nihil tunc immutari praeter
situm. Quod non frustra hic monemus, quia saepe litterati tam ingeniosi esse solent, ut
invenerint modum caecutiendi etiam in illis quae per se evidentia sunt atque a rusticis
nunquam ignorantur;
[p. 45 / 429] Ex quaestionibus autem aliae intelliguntur perfecte, etiamsi illarum
solutio ignoretur, de quibus solis agemus in duodecim
[p. 56 / 447] Per dimensionem
[p. 57 / 449 sq.] Unitas
[p. 59 / 455] Quidquid ergo ut unum ad difficultatis solutionem erit spectandum, per
unicam notam designabimus, quae fingi potest ad libitum. Sed, facilitatis causa, utemur
characteribus, a, b, c, etc., ad magnitudines jam cognitas et A, B, C, etc., ad incognitas
exprimendas,
[p. 66 / 377] Quae me cogitationes cum a particularibus studiis Arithmeticae et
Geometriae ad generalem quamdam Matheseos investigationem revocassent, quaesivi
inprimis quidnam praecise per illud nomen omnes intelligunt, et quare non modo jam
dictae, sed Astronomia etiam, Musica, Optica, Mechanica, aliaeque complures, Mathematicae
partes dicantur. Hic enim vocis originem spectare non sufficit; nam cum Matheseos
nomen idem tantum sonet quod disciplina, non minori jure, quam Geometria ipsa,
Mathematicae