Aus und zu Theodor Zwingers Theatrum humanae vitae
[1677 bis 1679 (?)]
Facsimile: Teilband B (pp. 1003–1528)
[1677 bis 1679 (?)]
Ad ordinandas notiones ac veritates utile videtur examinare autorum Methodos qui multa velut in tabula complecti sunt conati; atque inde excerpere fundamenta divisionum sive distinctionum. Proderit in hanc rem Ramaeos et his similes consulere, prae caeteris Zwingerus placet qui in Theatro vitae humanae multa complexus est.
Distinctiones sive divisionum sedes primariae sunt,
Principia et Principiata.
Interna, externa.
Per se, per accidens.
Praecepta, exempla.
Materia, Forma.
Forma occulta, aperta.
Respectus sui ipsius et aliorum.
Οἰκεῖα seu in re ipsa posita praesidia, ἀλλότρια seu aliena.
Studiorum κτῆσις seu methodus, χρῆσις seu usus.
Methodus acquirendi, conservandi.
Enuntiationes diexodicae, synopticae, quae sunt theoremata, sententiae, sive Gnomae,
huc Aphorismi, Apophthegmata, diexodica etiam Commentarii dicuntur.
Problemata seu Quaestiones; et Argumenta seu rationes.
Res, rerum modi.
Simpliciter, secundum quid.
Universalia, Singularia.
Synthesis, Analysis.
Res tractatur generaliter et specialiter, inprimis vita humana.
Rei generaliter tractatae Causae et Accidentia.
Causae: Materia, Forma, Finis efficiens.
Materia: quae insunt homini, et quae circumstant.
Insunt Animus et Corpus.
Animi (vol. 1) facultates lib. 1. facultatum effectus seu characteres Theophrasto lib. 2.
facultatum et functionum notae libro 3. Luciano in Toxari τρόπου γνωρίσματα.
Corporis (vol. 2) unde de foetu lib. 1. de sexu, aetate, forma lib. 2. vitae propagatione,
conservatione, restitutione lib. 3. sanitate et morbis lib. 4. actionibus integris aut
laesis 5. secundariis bonis malisque 6. morte 7.
Circumstant (vol. 3) divitiae 1. paupertas 2. nomina et insignia 3. magistratus 4.
libertas 5. servitus 6. amicitia 7. inimicitia 8. gloria et honor 9. dedecus 10.
alienorum bonorum et malorum participatio 11.
Forma sunt habitus animi. Referuntur ad operantem, vel ad aliud. Operantem juvant vel
laedunt ratione veri, et boni. Unde habitus Theoretici et practici. Theoretici organici
et philosophici.
Organici (vol. 4) Grammatica 1. Rhetorica 2. Poetica 3. Logica 4.
Philosophici Theorici (vol. 5) ubi Sapientia seu Philosophia theorica in universum 1.
Philosophia naturalis et Medicina 2. Mathematicae 3. Philosophia divina seu Theologia
et divinatio 4.
Practici in genere, in specie. In genere (vol. 6) ubi de philosophia morum, legislatione
et jurisprudentia 1. Historia 2. probitate et improbitate in universum 3.
In specie. Habitus practicus est partis quae per se rationis compos vel expers, seu
Mentis, appetitus.
Mentis Habitus practicus (vol. 7) ubi de Habitibus intelligentiae practicae in genere 1.
prudentia politica in inveniendo 2. bellica 3. in judicando 4. imprudentia 6.
Habitus appetitus dividuntur pro varia consideratione respectu Habentis et aliorum.
Respectu habentis, quatenus agit aut patitur. Quatenus agit locum habet Fortitudo
(vol. 8), cujus et contrariorum consideratio generalis 1. gravitas et moderatio in
secundis 2. fortitudo declinans mala 3. propulsans 4. tolerans 5.
Atque hoc est totius operis synopsis. Singuli libri suam habent synopsin, quam excerpere aut contrahere nimium foret. Tantum placet fontes quasdam dividendi passim occurrentes notare.
Sunt in nobis propria, sunt communia cum animalibus, sunt cum stirpibus.
In omni cognitione spectandum, quae et qualia cognoscantur, et per quem quaeve.
Voluntas est affirmans vel negans.
Bonorum, ut memoriae: acquisitio seu λῆψις, possessio seu κτῆσις, qui scilicet bonitate memoriae valuerint, χρῆσις fruitio seu usus. Φυλακὴ seu conservatio vel recuperatio. Denique labefactatio ex toto vel parte. Circa acquisitionem, dator, occasio. Circa κτῆσιν seu subjectum, qui habuerint, quale habuerint hoc bonum vel malum. Circumstantiae Subjectum, objectum, affectiones, instrumentum, Modus seu quali- tas, gradus, occasio, tempus, locus, effectus, quo pertinet successus, materia, forma, possessio, usus. Actiones, passiones. Totum, pars. Genus, Species. Differentia inter finem et eventum. Affectus considerantur in genere et singillatim. Singillatim quoad differentias generales, speciales. Respectus rerum personarum. Sui, alterius. Per se, per alios. Consideratur aliquid active passive.
Initia, progressus, finis. Quaestiones. Quae, quomodo, a quibus, qualis, qua occasione, cur, quibus, de quibus, ad quid (provocare), inter quos, cui, quando, ubi, per quos, in quo, ex quo, de quo, An, quando, quomodo. Simplex, compositum. Modus, aperte, recte. Facile, difficulter. Naturaliter, non naturaliter. Solitum, insolitum. Agere per se, per alios. Actio, fit non fit. Inchoatur, finitur. Actio voluntaria, necessaria, publica, privata. Considerare respectu sui, alterius. Generatim, singulatim. Quoad differentias generales singulares. Respectu rei, circumstantiarum. Rerum Horarum. Differentiae, simplex, compositum. Quod est, non est. Actu, potentia. Mutatur, manet. Naturale, non naturale. Considerare politice, oeconomice, per se, respectu alterius, ratione substantiae, accidentium, Essentiae, symptomatum. Quaestiones. Secundum quae. Pro quo. Quem. Quid. Cum quibus. Unde. Quo. Apud quos. Qua caeremonia. De quo (tributum praedatur). Subjectum ipse alius. Homines res. Deus creatura. Aliquis nullus. Actiones animales, vitales, naturales. Externae, internae. Immanentes, transeuntes. Earum institum. Attributa longitudo, latitudo, profunditas, crassities, quantitas, qualitas, magnitudo, multitudo seu numerus, aetas, Modus. Ordo. Perfectio. Puritas. Conformatio. Situs. Communia, propria. Per se, per accidens, officium, sexus, conditio, habitus, functio, nota, primarium, secundarium. Nomen, genus, professio. Circumstantiae. Ornamenta. Vestimenta. Considerare essentialiter, accidentaliter, materialiter, formaliter. Reipsa, ratione. Cognitione, effectione, absolute aut secundum bonum aut malum, absolute comparante. Adjuncta tempus, locus, socii, collegae. Instrumenta. Quod est ante, simul, post, amici, adjuvantia. Rei copia, defectus. Res naturalis, artificialis. Interna, Externa, adventitia, connata. Divisio corporis in partes, una Historica quasi, in partes tres, altera Logica, in partes similares et dissimilares. Rei acquisitio, possessio, conservatio vel recuperatio, usus. Possis et acquisitionem et conservationem comprehendere sub possessione. Res inanimata animata. Locus, locatum. Permanens transiens, interruptum constans, adest abest, primaria secundaria. Causa est aliquis sibi, aliis. Attributa: ortus, pericula, conservatio, educatio, vires, statura, corporis habitus, color, forma, patria. Notae sunt argumenta praesentium, monimenta praeteritorum, indicia futurorum. Differentiae primarium vel secundarium; essentiale vel accidentale est, affirmare, negare, privativum, positivum. Extra, intra, immediate, mediate, conjunctus exercitus et divisus. Bona mala Animi, corporis fortunae, mala corporis cruciant vel tollunt, proprium, alienum, idem, diversum, simile, dissimile, pro et contra, pro quibus, contra quos. Habitus, ususfructus, acquisitio, possessio (possessores), exercitatio. Cultus seu qui eum coluerunt vel non. Disciplinarum, inventio, judicium, communicatio, usus, certamina.
Percurro Tabulas usque ad Tomum XV inclusive nec amplius aliquid novi reperio magnopere notandum ad hoc institutum.