Series VI Band 4 · No. 194.

De definitionibus characterisandis et propositionibus demonstrandis

[Sommer 1688 (?)]

Latin

 [Sommer 1688 (?)]

Tutissime philosophabimur abstinendo ab abstractis, praesertim ne Metaphysicis speculationibus abutendo in Theologiam incurramus. Pleraeque controversiae philosophico-Theologicae irrite agitantur, ob nomina non rite definita. Opus est autem definitionibus quales sunt meae, nempe palpabiles, et ope characterum ad sensibile aliquid redactae.

Optima Methodus perveniendi ad Analysin notionum, a posteriori, est quaerere demonstrationes propositionum maxime Axiomaticarum, quae videntur aliis per se notae. Itaque meliora excerpantur ex regulis philosophicis Stahlii et Thomasii, ex Anima scientiarum Novarini, Brocardicis Jurisconsultorum, Darüber: add[antur] Vigel[ius] Menoch[ius] et Mascard[us] et sententiis ethico-politicis quae in proverbiis, dictis poetarum, et historicorum, ac similibus aliis continentur. Percurrantur praeterea scripta Platonis, Aristotelis, Cardani, Galilei, Jungii, Cartesii, Fabrii, Hobbii, Feldeni, Spinosae. Addantur Campanella, Valerianus M., Arnaldus, Malebranchius.

Inspiciendi, tum qui multas habent propositiones notabiles, maxime ad principia ducentes; Tum etiam qui multos terminos exhibent dispositos ordine reali, ut ii qui praedicamenta ad minutiora deduxere. Nomenclator Junii, et qui ex eo. Pomey. Wilkins. Becher. Indices Du Cangii, autores, qui per Tabulas scribunt. Tabulae terminos disponunt. Addantur libri Distinctionum, seu fontes distinguendi, servientes ad tollendas ambiguitates, talis Castaneus. Lexica philosophica, et omnia omnis generis dictionaria exquisitiora, praesertim quae dare solent definitiones. Utiles et Etymologi, et Scaligeri origines passim scriptis philosophicis inspersae. Est enim definiendi artifex. Et in jure definitiones Cujacii et Feldeni.

Possunt duae voces definiri per unam ut prius-Natura, est possibilius. Nam Prius Natura est quasi una vox, alioqui hic definiendum esset tò prius et tò natura. Possibilius autem est quasi duae voces, id est magis possibile, terminatio enim seu affixa accedit radici. Hobbius non putabat definitionem fieri posse per unam vocem.