Qui sunt milites et subditi simul

[März bis April 1687 (?)]

Facsimile: Teilband A (pp. 509–1002)

AkademieLatin

 [März bis April 1687 (?)]

Princeps habet 1000 subditos, et 200 milites, quorum aliqui sunt simul subditi, alii vero extranei: quaeruntur illi qui sunt milites et subditi simul. Colligantur in unum et milites [et subditi].

Collectis in unum militibus dicatur exite subditi, vel collectis in unum subditis dicatur exite milites.

Sed si hoc solo postulato uti permissum sit ex A ⊕ L detrahere A, sic erit procedendum. Colligantur in unum milites A et subditi L, et a toto detrahantur A milites per postulatum, restabunt meri subditi, qui cum insint omnibus subditis et sint dati, dabuntur et reliqui per idem postulatum. Seu datur quaesitum. Scilicet postulatum tale est, a dato detrahere datum quod ei inest.

Vel aliter, ut utrumque A et L eodem modo tractetur. Ab A ⊕ L detrahatur A restet B, ab eodem detrahatur L restat M. Jam datum B ⊕ M detrahatur ab A ⊕ L restat commune H.

Via electitia videtur brevior, sed revera non est, nempe A ⊕ L ⊖ A ∞ B, L ⊖ B ∞ H seu L ⊖ A ⊖ L ⊕ A ∞ H, quae via est brevissima, seu A ⊕ L ⊖ A ⊖ L ∞ ─ H, nam hic non licet compensare.

Aliud est hic summam duorum, aliud singula seorsim detrahere.