Series VI Band 4 · No. 2.

Post tot logicas nondum Logica qualem desidero scripta est

[1677 bis 1678 (?)]

Latin

 [1677 bis 1678 (?)] Post tot logicas nondum Logica qualem desidero scripta est

Sunt in Logica termini simplices, enuntiationes, argumentationes, tractationes.

Dantur loca ideationis, expositionis, argumentationis, discursus et conversationis.

Dantur Loca Terminorum Simplicium, Enuntiationum, argumentationum, tractationum seu methodi sive Transitionum.

Ut scilicet formemus ideas seu terminos simplices, excogitemus enuntiationes, solvamus quaestiones, formemus colloquia vel dissertationes.

Quaestiones sunt completae, ubi tantum respondendum est affirmando vel negando, seu quae consistunt in dubitatione sola.

Quaestiones incompletae sunt, quae in responsione suppleri debent, v.g. cum non quaeritur an Lucius Titius fecerit, sed quis fecerit. Quaestiones completae apud Logicos incompletae, apud Geometras problemata appellantur.

Quaestiones completas solvere magis est judicii, incompletas inventionis.

Quaestiones completae seu dubitationes sunt simplices vel disjunctivae, disjunctiva verb. g. utrum Titius an Sejus fecerit.

Praedicamenta videntur esse debere loci terminorum simplicium.

Praedicabilia sunt loci terminorum complexorum seu enuntiationum, et sunt tot quot quaestiones incompletae.

Loci dialectici sunt loci argumentorum, possunt et vocari media argumentandi.

Loca transitionum.

Dantur praedicata quaedam generalia, ut magnitudo, duratio, bonitas etc. quibus Lullius usus. Praedicata generalia voco quae de omnibus aut plerisque dici possunt.

Ad formandos Conceptus distinguendi Termini primitivi a derivativis.

Ex combinatione primitivorum oriuntur derivativi.

Utile est habere catalogum terminorum quorum quilibet combinabilis cuilibet.

Tales terminos perixv́rhsin mutuam habentes voluit dare Lullius.

Ivo combinationes actu ipso exequi tentavit, v.g. perfectio est magnitudo bonitatis.

Sunt autem combinationes in recto vel obliquo, seu homogenea et heterogenea, AB vel A toỹ B.

Combinationes abstractorum magis in obliquo, v.g. homo est sapiens, unde fit sapientia humanitatis vel hominis.

Obliquitas simplex vel variegata. Simplex in genitivo. Variegata per praepositiones aut alias relationes.

Obliquitas obliquitatis. Ut si dicam cognitio perfectionis; et perfectionem explicemus, magnitudinem bonitatis.

Si igitur dicam cognitio magnitudinis bonitatis, id idem est quod cognitio magnitudinis quam habet bonitas.

Est hic quaedam in lingua imperfectio.

Saepe Termini incomplexi involvunt enuntiationes, v.g. Petrus Apostolus seu Petrus missus a Christo scripsit Epistolas. Sensus est: Petrus fuit missus a Christo, et Petrus idem scripsit Epistolas.

Epitheton est substantivum substantivo in recto copulatum, ut Petrus Apostolus.

Sed quaeres utrum horum sit Epitheton, itaque plus adjiciendum est.

Combinationes simplices sunt affirmativae vel negativae, v.g. animal rationale, animal non rationale.

Potest id quod negatur rursus esse compositum affirmative, v.g. rationale mortale negando de aliquo animali.

Opus est quasi vinculis quibusdam exemplo Algebristarum.

Ita differunt animal non ^#6+rationale mortale^#6-, animal ^#6+non rationale^#6- mortale, animal ^#6+non rationale^#6- ^#6+non mortale^#6- animal ^#4+non rationale ^#4-^#5+non mortale^#5-.

Primum est tam angelus quam brutum apud eos qui angelis dant corpora, secundum est brutum, tertium est ursa major vel minor apud poetas, quartum homo et brutum.

Quod si dicas animal ^#4+non rationale ^#4-^#5+non mortale^#5- habes vinculum vinculi.

Et sensus est sermonem versari circa animal de quo negatur quod sit rationale non mortale.

Et tale animal est homo itemque brutum.

Ita et in obliquitatibus obliquitatum prodesse potest vinculum vinculi.

V.g. Domus ^#4+Petri ^#4-^#5+Pauli^#5-, id est domus Petri qui est Pauli, fraenum equi Pauli.

Pro vinculis Hebraei habent accentus in scribendo, alii in loquendo tantum.

Adhibentur quoque variationes ad evitandas obscuritates ex subordinatione similium relationum. Huc formulae rhetorum.

Ita ut exprimas animal non rationale non mortale, pronuntiabis: animal ^#4+non^#4- ... r̆ăt̆ĭŏn̆ăl̆ĕ n̆ŏn̆ m̆ŏr̆t̆ăl̆ĕ.

Sed evitabis accentus necessitatem si dicas: animal quod non est rationale non mortale.

Obliquitates in terminis incomplexis satis exponi non possunt, nisi explicatis quibusdam Enuntiationibus.

Peccant scilicet in methodo qui putant omnia Terminorum incomplexorum tradi posse ante complexos, uti peccant qui putant omnia linearum rectarum posse tradi ante circulos, seu omnia linearum ante superficies.

Sic similitudo est locus praedicationis, nam cum rem aliquam expono, inter alia possum similia ejus exhibere.

Sed et similitudo est locus ideationis, possum enim formare ideam talem: Cutis similis lacti.

Resolvitur autem similitudo in duas enuntiationes, v.g. Cutis est A, et Lac est A. Hinc oritur relatio similitudinis.

Fatendum tamen esse has ideationes secundarias. Nam resultant ex idea cutis albae, et liquidi albi quod dicitur lac.

Praedicabilia vulgo tractata in Logicis, sunt tantum loca praedicationis in propositione categorica simplice.

Ut Omnis Homo est animal, Omnis Homo est rationalis, Quidam Homo est doctus.

Scilicet genus (praedicatum universale latius), affectio (aequale), Accidens (praedicatum particulare).

Petrus est doctus etiam est genus. Nondum hic necesse est distinguere necessaria et contingentia, sed ubi id fecerimus plura nascentur praedicabilia.

Deberent etiam afferri praedicabilia combinata. Ita definitio est proprium compositum ex pluribus generibus.

Sunt et praedicabilia negativa. Sic ob propositionem Omnis homo est non perfectus, perfectum est terminus tollens res seu homines.

Quaedam praedicabilia fiunt ob plures propositiones, sic: si omnis homo sit rationalis, et omne rationale sit homo, erit rationale affectio hominis.

Si dicam Omnis doctus est homo, erit doctus proprium hominis, ubi proprium significat subjectum, non praedicatum.

Datur proprium commune; quod quibusdam solis competit, v.g. angelo et Deo ut sint immortales.

Attributa apposita, opposita, vid. Thomas. in Rhetoricis.