Series VI Band 4 · No. 122.

Regula inveniendi

November 1682

Latin

  November 1682 Novemb. 82.

Regula inveniendi mea est ut aliquid praestiturus, examinem objectiones eorum, qui id probare conantur fieri non posse; solutiones enim mihi modum aliquem praestandi quaesitum praebent, aut certe aditum ad ipsum. Ita Mariottus probare conatur colores permanentes diversae esse ab Emphaticis originis et naturae, idque eo argumento, quia nulla in permanentibus notatur evagatio extra leges refractionis. Ego igitur explicaturus originem permanentium, hanc objectionem solvere sum conatus, et notavi evagationem illam non posse deprehendi, nisi in radio solido colorato magno seu notabili, non vero in exiguis, quales sunt illi qui formant colores permanentes. Radium autem solidum voco, qui umbra terminatur, ut qui per foramen admittitur, quales sunt plerique radii coloratorum permanentium, quia veniunt a corpusculis pellucidis constitutis inter opaca.