Series VI Band 4 · No. 120.
Reflexio mathematica de transformatione corporum
[Herbst 1682 (?)]
[Herbst 1682 (?)]
Homogenea sunt quae sunt similia vel transformari possunt in similia.
Transformatio est mutatio quae fit in situ partium, nullis additis vel ademtis.
Aequalia sunt quae sunt congrua, vel transformari possunt in congrua.
Similia sunt quae sola comperceptione distingui possunt.
Congrua sunt, quae per se discerni non possunt, secundum modos scilicet illius
quod in ipsis commune est. Ut extensio est in duabus lineis, duratio in duabus horis, spatii
et temporis relatio in duabus velocitatibus.
Omne corpus transformari potest in aliud quod generari potest modo successivo uniformi quo partes generantur ante totum toti similes: seu ~~omne corpus transformari potest in corpus uniforme*. Tale est rectangulum, prisma. Item sphaera et omne corpus regulare, quod intelligi potest formari continua intumescentia uniformi in ambitum majorem. Demonstratur propositio ex natura corporis liquidi, potest enim infundi in vas uniforme.
Si duo corpora uniformia sint similia inter se, seu eodem modo generata necesse est, esse vel aequalia cum eodem tempore absolvuntur, vel si unum absolvitur ante aliud necesse est partem hujus aequalem esse illi toti, quia eodem momento absolvitur pars hujus aliqua; quae autem uniformi generatione simul absolvuntur congrua sunt adeoque aequalia. Discrimen enim nisi temporis intelligi non potest.
Hinc cum omnia corpora transformari possunt in uniformia, sequitur, duo corpora semper aut aequalia esse, aut unum alio majus aut minus.