Series VI Band 4 · No. 113.
Ad praefationem elementorum veritatis aeternae
[Frühjahr 1682 (?)]
[Frühjahr 1682 (?)]
In praefatione Elementorum veritatis aeternae, dicendum aliquid fortasse erit de his, qui antea Methodum demonstrative scribendi sunt secuti, quid scilicet possit in iis desiderari, et cur eorum nonnulli lectores etiam attentos, convincere non possint.
Euclides, et Geometrae obtinuere, ut nemo refragetur, sed hoc factum est, tum quia passiones hominum in tali argumento non obstant, tum quia semper experiri licet veritatem theorematum sive in numeris, sive in lineis. Fatendum est tamen nonnulla desiderari posse in Euclidis demonstrationibus, et Franc. Sanchez miserat difficultates quasdam suas ad Clavium, negabatque sibi satisfactum ejus responsis. Sed haec tamen suppleri posse dubium nullum est; primus quantum nobis constet Geometriam ad res physicas transtulit Archimedes, cujus libellum De aequiponderantibus, aliumque Hydrostaticum habemus; scio complures in Archimedis demonstrationibus Mechanicis desiderare aliquid; mihi tamen accuratae satis, aut certe facile supplebiles videntur. De motu primus scientiam condere coepit Galilaeus; quidam Florentius (Fleurance) Elementa rei pyrobolicae olim Gallica lingua scripsit, affectata Geometrarum Methodo, sed mihi parum videtur scopum assecutus.
Dicam nunc de illis qui Methodum demonstrativam ad Metaphysica et Moralia transtulere. Primus aliquid in hoc genere praestitit Aristoteles, cujus libri Primorum Analyticorum utique sunt demonstrativi, et scientiam condunt circa materiam ab imaginatione remotam. Inter Scholasticos quidam Joh. Suisset, vulgo dictus calculator, Mathematicum aliquid affectavit, et de intensione ac remissione qualitatum solito subtilius ratiocinatus est.
Demonstrare Existentiam Dei complures aggressi sunt ex absurditatibus quae ipsis consequi videntur progressum in infinitum, ita autor Tentaminis philosophici qui fuit ni fallor Sethus Wardus, et Joh. Bapt. Morinus, ut judico ex Epistola quadam Cartesii ad Mersennum. Verum praesupponunt illi infinitum numerum posse concipi ut unum congregatum, quod est falsum; et ideo multi recte docuerunt, potuisse Mundum esse ab aeterno, nec quicquam inde absurdum sequi.
Cartesius cum sibi videretur existentiam Dei et discrimen animae a corpore demonstrasse in Meditationibus Metaphysicis, urgentibus amicis ratiocinationes suas redegit in formam demonstrationis, sed nulla magis ratione earum imperfectionem detexit, ut examinanti diligenter patebit. Thomas Hobbes quaedam in moralibus, metaphysicis et physicis egregie scripsit mathematica servata forma, idem dici potest de Honorato Fabry, Thoma Anglo, et Benedicto Spinosa, sed innumera intercurrunt, in quibus apparens potius quam vera est severitas, et in his quoque quae admitti possunt, propositiones satis sunt perturbatae, ut taceam multitudinem propositiuncularum confundere mentem. Nihil nunc dicam de scriptis quibusdam Conringii, Fabrii, Fabricii quibus controversias Theologicas tali methodo tractare sunt aggressi, neque de his quae Trew in Physica Aristotelica, Feldenus in Jurisprudentia praestiterunt.