Series VI Band 4 · No. 107.
De republica literaria
Mai 1681
Mai 1681 1681. Majo.
De Republica literaria nemo adhuc satis
Quicunque autem hactenus argumentum tam late fusum attigere, parum admodum mihi egisse videntur. Nam vitae philosophorum veterum, quae habentur apud Laertium, exiguae sunt utilitatis. Si Plinii libros electorum haberemus, quos nepos ejus memorat, eosque historiae illius hodieque exstanti jungeremus, fortasse inde veram doctrinae priscae faciem melius nosceremus, quanquam fatendum sit Plinium ipsum saepe quae excerpsit non intellexisse, quod Salmasii anecdota aliquando uberius ostendent. Photianum opus sane praeclarum est, sed neque ad scientiarum interiora penetrat, et saepe dictioni potius censendae, quam rebus annotandis impenditur. Propioribus temporibus Polydorus Virgilius scripsit librum non contemnendum De rerum inventoribus; sed neque illi satis innotuere praestantiora hominum inventa, et inde ab ipsius temporibus scientiarum facies plane immutata est. Ludovici Vivetis liber De causis corruptarum disciplinarum sane egregius est, constat certe illum Ramo aliisque innovatoribus praelusisse, et multa jam tum admonuisse, quae sequentibus annis docti quidam homines usu ipso comprobavere. Sed defuit viro lux illa veritatis, quam solae mathematicae disciplinae accendere possunt. At Petrus Ramus cum in his quoque studiis excelleret, prodire longius potuit in scientiis repurgandis. Sed vir bonus dum Scholasticorum amethodiam vitat, incidit in vitium nimiae scrupulositatis, et dum divisionum ac subdivisionum paleas quaerit, saepe granum veritatis amisit. Sectatores autem cum pari ac ille rerum cognitione non pollerent, methodi minutiis fere insudabant, dichotomiis omnia complentes, quarum nimia subtilitate ita evanescit rerum liquida cognitio, quemadmodum fluvius exhauritur cum in multos rivulos diducitur. Fuere tamen autores non contemnendi, qui methodum rebus junxere, ut Theodorus Zwingerus, Joh. Thomas Freigius, Barthol. Keckermannus, et diligentissimus Joh. Henr. Alstedius, cujus Encyclopaedia mihi pro captu illorum temporum certe laudanda videtur. Sane jam olim Angelus Politianus in Panepistemone artes scientiasque adumbrare tentaverat, et Christophorus Milaeus in libro De conscribenda rerum universitatis Historia non pauca utiliter admonuit, et Conradus Gesnerus, et Sixtus Senensis et Ant. Possevinus multos bonos libros in omni studiorum genere collegere, additis non contemnendis observationibus. At cogitationum novitate ac splendore facile priores omnes vicit Franciscus Baconus Cancellarius Angliae, edito pulcherrimo opere De augmentis Scientiarum. Sed Viro summo defuisse otium, et interiores literas, et denique mathematici rigoris amussim, judicatu facile est, quae tamen omnia ingenii magnitudine compensabantur. Itaque dicere potuit quae facienda essent, ignoravit tamen saepe quae jam facta essent, deinde nimium tribuit philosophiae empiricae, per quam longum nimis iter est, cum multa rationibus certis inveniri ac demonstrari possint, quae ille experimentorum sumtibus vix regi ferendis investiganda commendabat. Sed mihi argumenti impetu provecto ad superius seculum redeundum est, ubi Cardanum praeterire piaculum duco, tanta enim in illius viri operibus rerum est ubertas, tanta praeclararum meditationum magis subinde inanibus mixtarum multitudo, ut ingens operae pretium facturum putem, qui Cardanum enucleatum nobis daret. Nec caeteros in philosophando novatores oblivisci oportet, Franciscum Patritium, Bernardum Telesium, Thomam Campanellam aliosque id genus. Sed ante omnes eminent Galilaeus, Gassendus et Cartesius. De quibus accurate admodum dicendum esset, inprimis de Galilaeo et Cartesio, qui res vere magnas gessere, et quibus sane obstrictum est genus humanum. Uterque sectam reliquit ille in Italia hic in Batavis Galliisque, sed sectatores plerique nihil memorabile post magistros egere, et vitia potius eorum quam virtutes imitati sunt.
A philosophia, veniendum est ad mathematicas et mechanicas disciplinas, ubi non jam amplius verbis, sed rebus ipsis certatur. Et vero quod Europaei Sinensibus praestant, id uni debetur Geometriae neque aliud illi ex doctrina Europaeorum magis mirabantur quam Euclideorum Elementorum irrefragabilem firmitatem. Itaque semper Mathematici praestantes ac profundi velut honorificentissimo nomine Geometrae appellati sunt. Porro si ab Elementis abeas, duae occurrent familiae Geometrarum, quos ego soleo dispescere in Apollonianos et Archimedeos. Et quidem Apolloniana Geometriam colendi ratio magis in promtu fuit, et nunc maxime facilis habenda est, ex quo Cardanus, Vieta, Cartesius, aliique Calculum in Geometriam introduxere, quem veteribus non plane ignotum fuisse satis ex Diophanto et Pappo, aliisque conjicere datur. Sed Geometria Archimedea pauciores habuit cultores, tametsi plus admirationis ususque haberet, quoniam Archimedes callido consilio methodum inveniendi suppresserat, demonstrationibus tantum relictis. Itaque post Archimedem vix unum alterumve theorema alicujus momenti in Geometria Tetragonistica seu Transformatoria a tot seculis repertum est, donec nostris temporibus excellentes quidam Geometrae, Lucas Valerius, Guldinus, Gregorius a S. Vincentio, Cavalerius, Wallisius, aliique nonnullas Archimedis artes subodorati pulcherrimis propositionibus scientiam locupletavere. Sed et applicatio Geometriae ad Mechanicen a Galilaeo, a Cartesio ad physicam facilior reddi coepit, ut jam multo majora in humana potestate esse videantur, quam quisquam seculo abhinc vel sperare ausus esset. Sane in mechanicis miracula habemus, at nescio, quo fato nobis adhuc cedere negat natura rerum, nec dum in Medicina satis profecimus, sola ut mihi videtur eorum negligentia qui rebus praesunt. Ita enim sentio, si magna ingenia, quibus nunc quoque abundat orbis, publice ut par est adjuta ex consilio experimenta caperent ac nosocomia, laboratoria, officinas, mineras, aliasque observationum aurifodinas in potestate haberent, plus decennio profici posse certa methodo fructuque, quam ab aliquot seculis factum est. Sane Societates regiae in Gallia Angliaque praeclaros habent viros, et egregia dedere aut dabunt, sed quae maxime necessaria ac profutura essent, certas ob causas ne attingere quidem audent. Itaque fit ut curiosa magis et pulchra, quam utilia consectari cogantur, majore generis humani damno, quam facile credant harum rerum non satis intelligentes. Quin imo si saltem experimenta et observationes quae jam hominibus innotuere annotata et in aerarium publicum relata haberemus, fortasse miraremur ipsi opes nostras dum nunc egestatem deflemus, ignari scilicet ipsi facultatum nostrarum, et mercatori similes, cujus taberna instructissima ordine atque inventario careret. Quid enim miserius est quam saepe perire homines neglectu remediorum, quae tamen dudum in alicujus libelli angulo annotata, multisque successibus comprobata habentur. Quam multa mechanicorum atque empiricorum vulgus novit, ignorata eruditis, et pro miraculo futura, si in literas aliquando referrentur. Unde fit, ut dum mechanici ignorant observationum suarum usus, eruditi contra ignorent, desiderata sua jam ex mechanicorum penu impleri posse. Est enim hoc proprium combinatoriae artis, ut ex dissitarum plane rerum collatione novas quasdam utilitates producat, quae illis qui pauca respiciunt, in mentem venire non possunt. Itaque profecto interesset reipublicae cujusque opificis accuratam plane Historiam describi. Si Galilaeus non fuisset locutus cum Hydragogis artificibus, et ab illis didicisset, aquam ultra triginta pedes in antlia aspirante attolli multum non posse, arcanum de pondere aëris et machina vacui sensibilis, et indicio tempestatum adhuc nesciremus. Harvaeus autem in suspicionem circulatorii motus in sanguine deprehensi venit, cum Chirurgorum venam secantium ligaturas considerasset. Quam multa nunc habemus, ex quo Chymia manibus deceptorum et errorum eripi coepit, et non jam a lucripetis tantum, sed et ut sic dicam a lucipetis tractatur. Hic jam operae pretium foret arcana quaedam proferre pulcherrimae scientiae, cui tam multa debet humana vita, nam ars vitraria, et docimastica, et fusoria, quid aliud quam chymiae surculi sunt. Quid mirabilius inventa nuper luce materiali, sive frigido igne, sine alimento perdurante, in quo multa et magna adhuc latere arbitror. Quid utilius quam fermentationes, solutiones, praecipitationes, pugnas liquorum nosse, et ad certas familias reducere posse, quando constat quam non dissimili ratione omnia in humano corpore peragantur.
Verum qui de Statu literarum scribere volet, ille non tantum de philosophia, et
natura, et mathematicis mechanicisque disciplinis, sed et de Historia et antiquitate, et
eloquentia, et poesi dicere debet. Equidem plerosque omnes qui in aliquo doctrinae
genere vel excellunt, vel quod illis pro excellentia est, multum operae insumserunt, video
non aequo satis erga alia studia animo esse. Mathematici literas elegantiores pro grammaticis
crepundiis habent, Mathematicorum subtilitas a mechanicis irridetur; haec omnia
politici alto supercilio despiciunt, et difficiles nugas appellant. Injuria omnes, nam ut de
solis nunc literis melioribus dicam qui dicendi artes non didicit etiam optime cogitata
male exponet aut certe fama carebit apud posteritatem, nam a libellis quibusdam Gallice
aut Italice aut Anglice scriptis, utcunque elegantibus atque ingeniosis frustra immortalitas
speratur. Interest generis humani esse quandam linguam eruditorum, quae neque a
temeritate vulgi pendeat, neque a levitate aulicorum, quibus fit ut linguae viventes
perpetuis fluctibus jactentur, et quae hodie admirationi sunt, cras obsoleta habeantur.
Contra quae latine scribuntur, eandem post multa secula gratiam laudemque habebunt.
Quemadmodum enim corpora extinctorum animalium pretiosa quadam conditura, omnibus
temporum injuriis eximuntur, ita linguae quas vocant mortuas hoc saltem habent,
quod non amplius corrumpuntur. Itaque bonos autores legisse et in veteribus versatum
esse oportet, quicunque solidam et duraturam doctrinae laudem quaerit. Quanti autem
illud est, nosse periodos rerum humanarum, et temporum vices et quodammodo in
arcanum providentiae consilium admitti, cujus ut ita dicam Archivum Historia est. Migrationes
gentium, fundationes civitatum, origines linguarum, sectarum, artium scire; intueri
imperiorum ortus et occasus; et sapere alienis periculis, et divinae sive vindictae, sive
misericordiae exemplis admoneri. Videor mihi videre Charontem Luciani, cum Mercurio
de rebus mortalium colloquentem, et ex alto montis culmine prospicientem, hinc Croesum
cum Solone de vera beatitudine disputantem; illinc Cyrum sanguine a Tomyride
Massagetarum regina satiatum. Sed maxima omnium Eruditionis utilitas in eo consistit,
ut verae religioni serviat. Ita enim arbitror, ideo maxime cum Judaeo, cum Mahumetano,
cum Pagano difficulter disputari, quia illi homines in cymmeriis tenebris versantur,
semper pueri, quod de Graecis sacerdos Aegyptius Soloni dicebat, et ignari eorum quae
ante ipsos acta sunt, aut si quas habent historias vel traditiones, miris fabulis involventes.
Cum apud nos divino criticae beneficio genuinum a supposititio, aurum ab orichalco non
difficulter distinguatur. Quod qui ignorant homines ingeniosi quidem, sed non satis literis
melioribus tincti ubi nugas quasdam aut fabulas sacras in libris minime probatis severis-
que legunt, aut a simplici quodam praedicatore venditari audiunt, statim sibi persuadent
caetera non minus inania esse, et religionem omnem, etiam Christianam, fraude et
credulitate introductam esse. Qui si summorum virorum, Augustini Steuchi, Philippi
Mornaei, Hugonis Grotii, Petri Danielis Huetii lucubrationes aut legere sustinerent, aut
capere possent, resipiscerent profecto et Divinae sapientiae in stabilienda et notis mirificis
designanda religione Christiana consilium admirarentur. Itaque inter caeteras gliscentis
Atheismi causas etiam contemtum eruditionis numero, qui hodie invalescit. Incidimus
enim in tempora, de quibus merito questus est Vir Clarissimus Mericus Casaubonus
prae philosophiae naturalis studio negligi tum omnem historiam, tum maxime
sacram, praesertim cum multi nunc sibi periculose persuadeant omnia in natura posse
mechanica quadam necessitate explicari, sine ullo Mentis ordinatricis consilio; in quos
merito invectus est vir optimus Henricus Morus, hoc philosophorum genus Deo quem
nominetenus relinquit, intellectum et voluntatem abjudicat, inquisitionem causarum finalium
e natura tolli jubet, et Galenum irridet, qui hymnum Deo cani ajebat, quoties
miranda ejus machinamenta in natura, inprimis circa usus partium corporis detegerentur.
His vero oppono aurea plane verba Socratis in Phaedone, nam non melius in hos dici
potest, quam ille in Anaxagoram dixit. Sed ad bonas literas redeo, et saepe mecum tacitus
ingemisco eruditionis fato, quis enim nunc Erasmo, Scaligero, Salmasio, Grotio, componi
possit. Non desunt sane
Superesset ut de eruditione Ecclesiastica dicerem, de Critica sacra, Haeresium historia,
Theologia scholastica, et quae Christophorus a Capitefontium aliique de ejus emendatione
admonuere; de Scientiae Mediae atque auxiliorum gratiae labyrinthis, de controversiis
et conciliatoribus, de Consilio Criticae Simonianae, de Cornelii a Lapide, Haii,
Waltoni, Castelli, Grotii (a Calovio recogniti), Cocceji, Poli pulcherrimis laboribus, de
Portus Regis meritis, de praeclaris Episcopi Condomensis
Sed et politica attingere deberem, qui jus publicum imperii tradidere, qui aliorum regnorum interiora propalavere, qui de bello, pace, foederibus, securitate, arbitrio, legatis, conciliatoribus sive mediatoribus pro dignitate scripsere, de jure naturae et gentium, de Harmonia variarum legum et statutorum, de novo Codice, de corpore juris reconcinnando, de formulis publicis praescribendis, de judiciorum ambagibus resecandis, de novis belli artibus excogitandis, de regnatricis prudentiae arcanis, de sufficientia rerum commerciorumque et navigationis cursu, de introducendis apud nos novis opificiis et veteribus excolendis, denique de modis quibus Germania salva esse possit.
Sed haec majoris sunt momenti, quam ut tumultuarie dici debeant, et mihi qui ista uno spiritu in amici gratiam effudi, nunc interquiescendi nonnihil tempus esse videtur. Dicam autem aliquando non tantum magis meditata, sed et non paulo memorabiliora, adjiciam quae a me in plerisque scientiarum partibus summi viri non sine aliquo plausu affecta viderint, aut elaboranda expectent. Nam et inventa quaedam et nova cogitata habeo, quae et humanae vitae commoditates, et lucem mentium insigniter augere fortasse possint. Non Arithmeticam tantum machinam, cui nihil simile visum est, et quae omnem expectationem superavit, neque Tetragonismos et ab iis pendentem Trigonometriam novam, quae Geometriam nunc demum servili tabularum necessitate liberavit; nec alia multa mechanica et mathematica inventa, circa fodinas, molendina, libras, horologia, navigationem, tactica et poliorcetica, rem balisticam et vectoriam; nec tantum quae circa jurisprudentiae emendationem jam olim attentavi, aut quae circa rempublicam mire probata lectoribus personatus dedi; sed curas multo adhuc meliores, magisque humano generi profuturas, quibus nescio an post pietatem animi, et sanitatem corporis aliae praeferri possint.