Definitiones praepositionum et adverbiorum
[Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]
Facsimile: Teilband A (pp. 1–508)
[Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]
Ante Si A sit prius, B posterius dicitur A esse ante B, et B esse post [A].
Ob
Pro Si A sit Y et B non sit Y, et si A non esset Y, B foret Y, A dicetur esse pro B.
Cis
Prae Si A sit magis Y quam B est Y dicetur A esse prae B.
Propter causae finalis. Item finis ᾧ.
distilletur
Ob causae efficientis.
Cum Si A et B se habeant eodem modo dicetur unum esse cum alio, ut si A sit Y,
et B sit Y, dicetur A cum B esse Y. Sin Y sit A, et idem Y sit B, dicetur Y esse A
cum B.
Sine Sine idem est quod non-cum.
Apud Si A sit cum B in quadam positione, A dicetur esse apud B, vel B apud A.
Prope Si intervallum inter A et B sit magnum vel parvum, A dicetur esse prope B,
vel procul a B. Procul
Secundum Si A sit Y, et B sit (Y) itemque A sit X et B sit (X) et secundum eandem
regulam (Y) cognoscitur ex Y quo (X) ex X, et ita in similibus attributis ad
idem H certo modo relatis, dicetur B se habere ad H secundum A.
Circa Circa B est A si in A sint plura, quorum alia sint ante, alia post B.
Post Habuimus.
Trans
Supra Si A sit perfectius quam B respectu positionis, A erit supra B, et B erit
infra A. Infra
Sub Si A sit secundum B, et B prius seu perfectius dicetur A esse sub B.
In Si A sit immediatum requisitum ipsius B, dicetur A esse in B, vel potius si
positio ipsius A sit positio ipsius B, A erit in B; licet non reciproce positio
ipsius B quaevis sit positio ipsius A, hoc generalius priore.
Inter C est inter A et B, si major est distantia inter A et B quam inter A et C,
itemque inter B et C.
Intra Intus est adverbium contractum ex praepositione et casu; id est intra rem.
Extra Extra id est non-intra.
Ab Si B sit prius apud A, postea alibi, erit ab A.
Ex Si B sit prius in A postea alibi erit ex A.
De Si B sit ab A, et simul pertinens ad A, dicitur esse de A.
In finem Si aliquid futurum sit in A, dicetur ipsum quidem tendere in A, id vero a quo
efficitur ut sit in A, dicetur agere in A.
Per (in et ex) ab uno extremo ad aliud.
Praeter Praeter est appropinquare ad A, et continuata directione, rursus ab eo
recedere, ipso non attacto.
Erga Erga est magis respectus seu tendentiae, ad magis actionis.
Ad Potest etiam erga intelligi de conatu qui si effectum habebit faciet aliquid
pervenire in a, ad vero de eo qui faciet aliquid esse apud a.
Contra Contra Te, id est sic ut aliquid fiat, quod tu conaris non esse. Pro Te, vel
Tui gratia, ut aliquid fiat quod tu conaris esse, vel quo juvaris seu quod tibi
conducet. Pro interdum est alicujus gratia, interdum alicujus loco.
Tenus Tenus id est usque ad aliquid quod est cis.
Ultra Ultra id est ad aliquid quod est trans.