Enumeratio terminorum simpliciorum
[Sommer 1680 bis Winter 1684/85 (?)]
Facsimile: Teilband A (pp. 1–508)
[Sommer 1680 bis Winter 1684/85 (?)]
Operae pretium est enumerare Terminos simpliciores per quos alii possint definiri.
Dantur conditio et inferens praesumtiva; ut scilicet ipsis A et B per se spectatis, si nihil extra ipsa ponatur quod impediat, A sit conditio, B conditionatum, vel A inferens B illatum. Atque his deberent peculiaria imponi nomina. Quemadmodum et si consequentia quae condi[ti]onationem vel illationem facit, sit probabilis, quae differt a praesumtiva.
Eadem (Diversa) sunt quae sibi mutuo substitui possunt (non possunt) salva veritate. Si A sit D, et B sit D, sintque A et B eadem, dicetur esse Unum D. Sin diversa sint, erunt plura D.
Ex duobus quorum unum altero simplicius est, sive facilius intelligi potest, illud dicitur Prius natura, hoc posterius natura. Unde consequitur ex omnibus sub- stantiis nullam facilius intelligi quam Deum, imo nihil aliud nisi per Deum perfecte intelligi.
Si duo incompatibilia existant, tempore different, illud eorum tempore prius (posterius) erit, quod est natura prius (posterius). Illud quoque prius vel posterius alio est (positis ambobus existentibus) quod simul est cum incomponibili alterius. Ut si A sit simul cum B, sintque B et C incomponibilia, et sit etiam C, erit A prius aut posterius tempore quam C. Si duae propositiones sint verae, quae contradictoriae apparent, excepto uno discrimine, quod ex solis externis agnoscitur, tempore different.
Numerus est totum, quod resolvi potest in partes unitatis. Itaque ipsa unitas est Numerus, et pars unitatis etiam est Numerus. Eodem res redit si dicamus Numerum esse Homogeneum Unitati.
Ens. Possibile. Necessarium, Contingens, (Certum) Concretum. Completum seu
Substantia. Eadem diversa. Unum, plura. Incomponibilia. Incontollibilia. Opposita.
Conditio et conditionatum. Inferens et illatum. Haec omnia per consequentias quae locum
habent vel absolute, vel si per se spectentur, seu si nihil impediat. Prius (natura) et
posterius (natura). Unde resultant causa et effectus. Talia seu Qualitatem habentia; similia,
dissimilia. Tanta seu Quantitatem habentia. Totum, pars. Continuum.
Quod mutatur, quod durat, tempore prius et posterius, quae tempore simul sunt. Quod incipit esse tale aliquid, quod desinit esse tale. Quorum uno incipiente, alterum desinit, vel contra. Quae durant per aliquod tempus. Quae aliquo temporis momento vel parte aliqua simul sunt. Quod agit, quod efficit aliquid, vel conatur. Huc inferentia et priora natura, cum variatione. Ita ut Agens sit causa mutationis. Patiens id quod mutatur.
Extensum est continuum cujus partes coexistunt, et positio in extensione est situs. Positio est relatio secundum modum existendi seu modus distinguendi quae secundum modum essendi discerni non possunt, nec qualitate nec quantitate, seu quae nec comparatione discerni possunt. Talis est etiam inter ea quae non simul existunt. Situs vero est positio coexistentium. Omnia existentia inter se positionem habent si se non penetrent, ut gradus caloris, unitatis partes; accidentia ejusdem subjecti, a quibus si nos abstrahentes animum de concretis tantum loquamur, generaliter dicere possumus, omnia existentia inter se habere positionem. Conjungens est continuum, quod ad duo positionem habentia pertinet. Distantia est minimum conjungens. Intelligo autem conjungens tale, a quo nulla pars adimi potest salvo conjungentis officio, ita AC conjungit quidem A et B, sed si resecetur BC non minus conjunget. Tempus conjungens non nisi unicum est, at spatium seu extensum conjungens potest esse multiplex. Nihil aliud locum habet in consideratione temporis, quam quod occurrit in consideratione simplicis lineae rectae. Neque enim tempus habet latitudinem seu plures dimensiones. Si quis tamen duarum rerum tempore pariter et loco diversarum positionis differentiam integram componet, est quasi duplex dimensio ex tempore et loco in se ductis. Adde huc Moveri, quiescere, tendere ad motum. Resistens motui huic fluidum durum molle, tenax etc.
Cogitans: concipiens, sentiens; intelligens (seu distincte concipiens), percipiens (seu distincte sentiens) (ubi notandum intelligi esse signum essentiae verae seu possibilitatis; et percipi esse signum existentiae verae et [actualis]); cognoscens, recordans. Volens. Voluptatem percipiens, dolorem percipiens. Videtur voluptas esse sensus potentiae sese exerentis, sive remoto impedimento, sive aucta ipsa potentia. Quanquam revera ipsa potentia non augeatur. Sed haec possumus interim assumere ut prima. Laetitia est voluptas universalis, ut tristitia dolor universalis. Universalis ex omnibus perceptionibus simul resultans.
Sequuntur objecta sensuum externorum, seu qualitates occultae sive potius confuse conceptae, pro tactu calor frigus, madefaciens; titillans, stupefaciens etc., pro gustu sapores varii seu tactus linguae, pro olfactu odores, pro auditu, varii soni, tonus, sonus atonus, isque gravis vel acutus, etc. Denique pro visu colores.
Paucis omnia revocantur ad haec. Ens. Substantia. Attributum (Status est attributum mutabile). Positivum vel Negativum, Absolutum vel limitatum. Idem et diversum. Unum, plura. Quod sequitur aut cujus negatio sequitur. Ex quo quid sequitur, aut ex cujus negatione sequitur. Prius et posterius (scilicet natura). Tale seu qualitatem habens (secundum quam unum ab aliquo discerni potest, si quodlibet ab eo consideretur). (Huc simile et dissimile, quod est aeque tale; seu idem quatenus qualitatem habens.) Tantum seu quantitatem habens. (Discernuntur quantitate sola quae per se spectata singula discerni non possunt, et tamen discernuntur si simul spectentur.)
Cui aliquid inest seu continens. Quod inest seu contentum. (Quae duo si
homogenea sint seu possint fieri similia Transformatione dicuntur totum et pars). (Aequalia
seu aeque tanta seu quae magnitudine sunt eadem. Minus quod alterius parti aequale.)
Positionem habens (seu relationem Existentiae habens cum aliis, quemadmodum
priores relationes, nempe qualitas et quantitas sunt essentiae seu formalitatis. Et hoc
modo distinguantur, quae nec per se spectata nec simul spectata discerni possunt. Ea
discernuntur assumtis tertiis; et omnibus tribus simul spectatis. Itaque qualitas est in uno
observabilis, quantitas in duobus, etiam qualitate similibus; positio in tribus. Quantitas
scilicet in uno per assumtum alterum licet simile. Positio in duobus licet similibus et
aequalibus assumto tertio. Continuum est totum cum positione partes habens indefinitas).
(Extremum est, quod in uno est, et ab eo quod in alio discerni non potest secundum eum
positionis modum, qui in aliquo toto ejusque partibus locum habet.
Quod mutatur (mutatio, duratio, duo status contradictorii ejusdem, hinc diversitas temporis, tempore prius, tempore posterius et simul. Quaecunque actu existunt simul existunt. Seu quaecunque existentiam habent, datum unum alio vel prius est, vel posterius, vel simul. Et quidem si prius est et posterius, aestimari potest quanto, seu ex alicujus mutationis uniformis vestigio).
Agens, patiens. (Agens id est causa seu inferens natura prius, mutationis. Id
quod mutatur est patiens. Acturiens,
Cogitans (seu agens intra se). (Concipiens id est cogitans aliquid. Imo videtur
conceptus esse notio formata sponte ita ut ab alio possim discernere. Intelligens id est
distincte concipiens, ita ut possim distincte considerare rei notas. Statuens seu affirmans
vel negans, cum praeter conceptum accedit enuntiatio. Et quidem sciendum est cum
nostrae cogitationi aut phaenomeno adjuncta est aliqua nostrae perfectionis vel potentiae
auctio aut diminutio, [nos] habere conatum efficiendi, ut ea cogitatio duret aut desinat.
Reversa ea cogitatione, habere eundem conatum, nisi ea conjuncta sit cum cogitatione
efficiente conatum contrarium. Quod si haec saepe contingant, oriri ex tot experimentis
quasi regulas quasdam conandi aut non conandi in oblatis eaeque vel pendentes ex nostro
experimento, vel ex traditione aliorum qui experti sunt, vel etiam eorum qui prophetarum
instar dicant quid simus experturi.
Sed redeo ad enumerationem cogitationum. Itaque cogitamus (id est intra nos agimus). Concipimus seu imaginamur. Intelligimus (seu distincte concipimus). Sentimus. Percipimus (seu cum certitudine sentimus). Statuimus. Scimus (seu cum certitudine statuimus). Cognoscimus aliquid etiam cum nihil de re enuntiamus sed tantum quaerimus, plus est enim cogitare quaestionem aliquam de re quam nihil. Ita ut cognitio aliqua alicujus sit quaecunque de eo cogitatio, quatenus error abest, eoque major est cognitio, quo plus involvit varietatis. Omnis autem cognitio actualis aut habitualis est. Et quidem etsi revera nihil unquam ex animo deleatur, ea tamen cognoscere dicimur, quae facile ubi utile est, actu elicimus ex mente nostra, sive cogitamus, sive cum paucis opus est, ad cogitationem actu ubi opus eliciendam. Ultima cogitationum est voluntas. Est igitur velle idem quod conari seu agere ob sententiam; seu ideo quia statuimus. Conari inquam intra se. Est enim voluntas primus quidam conatus internus. Affectus alii sunt opiniones, ut spes metus, alii sensus seu perceptiones, ut voluptas dolor; alii sunt voluntates seu cupiditates, ut ira, libido. Est tamen in sperante tam opinio quam voluntas. Voluptas est perceptio ejus quod nostram potentiam juvat; dolor ejus quod eam coercet ac limitat. Si tota nostra potentia praesens juvetur vel coerceatur, est laetitia vel tristitia. Potest enim simul et coerceri potentia nostri, et juvari secundum diversa. Opinio autem futuri mali cum nos turbet, etiam praesentem nostram potentiam saepe coercet. Sed malum est necessarium, quia ea opus est ad malum praecavendum. Sed quo minus noceat hac arte opus est, ut ubi semel de remediis cogitaverimus, malum ipsum parum cogitemus. Item ut de malo cogitemus, non ut nostro, sed ut alterius potius, qui nobis est similis.
Caeterum ex his patet omnes Cogitationes nostras in his consistere:
Den folgenden Ansatz in Kleindruck hat Leibniz verworfen und danach neu begonnen:
Ens. Eadem et Diversa (seu determinata et indeterminata). Similia et dissimilia, seu eadem et diversa qualitate. Proportionem habentia seu eadem et diversa quantitate, (in quibus intelligitur Continens et contentum seu totum et pars; et Numerus, seu quod est ut totum et pars respectu unitatis.) Coincidentia et positionem inter se habentia, seu eadem et diversa solo modo existendi (non eo quod essentiam aliquam exprimit ut quantitas et qualitas). Idem durans in eodem statu, vel mutatum; (unde tempus, et tempore prius, posterius et simul.) Ordo
Res et attributa. Idem et diversum. Consequentiae quae inter ipsa intercedunt. Ordo inter ipsa, quo unum alio prius aut posterius est natura. Unde causa et effectus. Mutatio, tempus, Actio, Passio. Qualitas seu forma, similitudo et dissimilitudo. Quantitas et proportio, ubi totum et pars, positio, numeri. Extensio, ubi situs; unde Motus, et Quies. Vis et Resistentia. Cogitatio, conceptus, intellectio; sensus perceptio, sententia, scientia. Voluntas, affectus, habitus. Voluptas. Confusae qualitates: calor, color, odor, sapor, sonus etc.